De ecclesiasticæ hierarchiæ originibus dissertatio auctore d. Benedicto Bacchinio monacho benedictinocasinensi. ..

발행: 1703년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

16 PARS PRIMA.

Optimatibus. Id etiam & in praefecturisacium ostendit vera Strabonis te stio, ubi Magistratus Indigenarum fuisse ait κατα ar λιν, quod verti debet , in singulis Civitatibus. Ill uda Severo actum est, quod cum 2Egyptus Magistratus etiam Indigenarum ex Augusti institutione habuisset, qui in plerisque veterem Regum morem retinebant, Is ad Romanam in Provinciis formam il-Ios resemavit. At Indigenarum Mag, stratus singularum Urbium sicuti singulis Praesectis subiiciebantur, & Praesecti omnes, Ρraesecto Augustali , inter se tamenta. aequali jure fruebantur, ac proinde nullo modo caeteri, Alexandrinis Magistratibus parebant. Hinc Alexandria decus omne ex jure fluens supra reliquam AEgyptumis habuit ex Ρraesecti Augustalis Iurildicti ne, quae loco regalis erat, nullum autem ex suis magistratibus Indigenarum. Illud au. tem his addendum, quod cum Augusto imperante plura Ρrovinciarum jure aliena in AEgypto ex veteri Regum regimine retenta sint, paulatim tamen etiam ante Se-Verum nonnulla ad Romanorum ingenium sint introducta. Inter caetera notabile est Im monetae cudendae ; notum enim est Urbibus

82쪽

PARS PRIMA. 77.

bibus quovis nomine Romano Imperio subjectis, officinas Monetariorum ex Augustorum indulgentia concessas, qua de re testes habemus plures nummos, quorum insigniores videre est in hanc rem apud eruditissimum Spanhemium de Praes .,&Usu Numita. , Diss.6. Doctissimus in Re nummaria Hillantius post Historiam Ptolomaeorum adiicit appendicem, quam appellat ' tum numismaticam, in eaque recenset XXIX. Urbium AEgyptiarum numismata, quarum sere omnes Ρraesecturarum suere capita, seu Metropoles, uti ex Strabone, Ptolomaeo, Plinio, aliisque probat ipse Clarisi. Scriptor. Omnium primum Nin, misma Nexandriae est sealptum, & literae in eo signatae L. Λ. indicant Othonis annum Imperii primum. Reliquarum XIX. retarunt in aversa parte cum Urbis nomine li

NOC. Una est Coptitarum Trajani, cum literis L. IT anno tertio decimo , quinque Antonini Pii cum signis L. IΗ. anno decimo octavo ; una demum M. Aurelii M. ATPΗΛ,oC. KAICAP. absque literis annorum indic,

bus. Existimant Viri in his versatissimi prio

83쪽

rum nummorum numerales literas Hadriani adventum in P yptum fgnificare,& illum per haec numilmata probari, quibus est, qui addat Urbes illas ideo Hadriani honori nummos scalpsisse, quod de Ρrovincia benemeritus fuerit, quata & dicitur

REsTITUTOR Africae. Postremum hocce

non inficior, at quod dicatur Hadrianus Resitutor inrisae ad rem AEgyptiacae Ρω-

vinciae non facit, qtiae per ea tempora non

Asticae, sed Asiae deputabatur. Quod amtem per hosce nummos Hadriani in I Pptum adventus significetur, qui anno illius Augusti undecimo acciderit, dissicultate non caret, quamvis alias ille eo anno in E-gypto degere potuerit, quandoquidem id non significant literae numerales in aliis nummis M. Antonini Ρii, qui certe anno Imperii sui decimo octavo in AEgypto non fuit, etenim Iulio Capitolino narrante in suis propriis fundis vixit varie, ac pro temporibus: nec ullas expedisiones obiit , ns quod ad agros su profectus est adCampaniam, dicens

gravem esse Promiscialibus comitatum Principis etiam nimis parci ; tamen ingenti a ritate apud omnes gentes fuit, cum in Urbe proptereis sederet, ut undique nuntios medius,

84쪽

utpote citius posset accipere: Sed nec Trajanum anno Imperii sui tertio decimo, quo ex Syria in Ρarthos processit in AEgyptum

venisse eκ ejus Actis verisimile videtur, nec ex allato nummo probare tutum est, Cluem regula, ex Antonini Ρii relatis, fallax sit ubsa. Unus inter Hadriani nummos excipi. tur, ex quo Imperatoris in AEgyptum ad-

Ventus probatur, non tamen ex literis numeralibus in eo, ut in caeteris scalptis L. IA , sed ex Imperatoris equitantis figura ad sinistram versi, uti adstruendae ejusdem rei, benὰ allegantur ejusdem Augusti nummi Romae signati, inscriptique Arientui Augmsi Alexandria, male vero qui Resitutor. Africae inscribuntur, ut supra notatum est. Cum autem numerales notae in tot Hadriani nummis signatae, quaeque ad eundem annum spectant, minime tempus significent, quo ille in AEgyptum venit, reliquum est, ut ad privilegium aliquod, anno ejus Augusti undecimo Urbibus illis impertitum reserri debeant, & eodem modo explicandus sit Coptitarum nummus Traiani anno

tertio decimo scalptus, & intelligendi quinque reliqui anno Antonini Ρii decimo octavo. Qxuidni Ius cudendae monetae illis Ci

85쪽

vitatibus annis singulorum Augustorum In nummis signatis, concessum intelligamus λcerte nondum earum Urbium nummi Tra-jano antiquiores Antiquariis innotuere in M. Aurelii Menelaitarum altero, nullae numerales literae signantur, quod id decoris habuerint antea Menelaitae. At ut ut aliud quodpiam beneficium eodem tempore pluribus, ac sere omnibus AEgypti Urbbbus, quae Ρraefecturarum capita erant ab illis Imperatoribus praestitum sit, beneficium illud tale suit, quo a veterum Regum pol,lica serma recesseriint,acceperuntqtie quod commune aliis Imperii Romani Provinciis suerat ,ac per id a forma per Augustum primo introducta recessum est. Verur supta omnes anteactos Augustos privilegia, quibus Romana quodammodo fieret AEgyptus, illi contulit Severus, ut ex Spartiano vidimus, ad quod reserri debet quod Coeranusprimus ex AEgiptiis hominibus comptatus in ordinem Senatorium faEius es Consul, ut Pompejus nullo ante gesto Magisratu

uti Dio Xiphilini testatur. Nec omitti dobet , videri post Severum admitas & Ρatritios, qui Praefecti Augustales in Ρrovincia essent, dc certe id factum sub Alexandro

86쪽

probat Dio, qui se & Consularemo AEgy-- pto Ρraepositum narrat.

XVIII. Ex his, quae usquὰ modo de tribus Romani Imperii Ρrovinciis principibus,

earumque politico regimine disseruimus, facile conjici potest, qualis & in caeteris Imris forma viguerit, eo maximὰ tempore, quo per Apostolos Ecclesiae sunt constitutae; nec enim vacat, aut operae pretium est d singulis sermonent habere, cum in tribus Provincis illis, de quibus ae una est, nobi liores Orientalis Ecclesiae Cathedras primo illo Apostolorum aevo fundatas noscamuis& de caeteris rursus opportuna dicendi occasito sutura sit. Nunc demum de celebritate Urbium breviter est agendum pro hujus argumenti ratione,& de earundem frequentia, felicitate, ac caeteris hujusmodi, quae probe distinguenda sunt a Ρraesidum, Rectorumque dignitate, & civili regendarum Ρrovinciarum typo. Ita Alexandria, quae in civili forma Epheso, Antiochiaeque postponebatur, illis tamen praestabat, ob. pomoerii amplitudinem, ob civium sediquentiam, ob annonae absundantiam, ac ob reddituum ex mercibus, vectigalibusque , magnitudinem. At AEgyptus quantum Rin F manae

87쪽

81 PARS PRIMA.

manae amplitudini necessaria esset, unde Alexandriae decus nascebatur, narrante Iosepho de Bello lib.3. cap.r i. dignosci potest. Ad haec potius, quam ad Ραse sti Augustalis praerogativam, quod voluerunt celebe rimi Scriptores, aspiciebat Nero, cum de sibi imminente casu solicitus, tradente Suintonio, cogitabat Paribosne, an Galbamplex peteret an atratus prodiret in publicum, pr ue rostris quanta maxima posset miseration: veni praeteritorum precaretur s ac nifexiseo animos, vel AEupti praefecturam concedi sbi oraret. Libenter enim elegisset ex Patritiorum etiam ordine deleri, contentus equestri Magistratu, dummodo, & vitae suae consulere,& in felicissima Orientis Urbe morari posset. At Dio Xiphilini turpiora etiam illum agitasse ait; deliberaυit interficere Senatores, incensaque Urbe naυigare Alexandriam, es enim, inquit, amittemus Imperium, tamen nos alet in illa regione ars

nostra, V sustinebit. Ars videlicet Choraulis,& Cytharedi. Huc referri itinue debent

Augusti cautelae, quibus a potentiorum dOminatu timens, Alexandrinam Ρraesecturam Equitibus reservavit, cum si omnium caeterarum in Imperio ditiorem, ac felicio

88쪽

rem Urbem,ac Egypti Ρrovincia inritritio Viro commisisset, timendum fuisset, ne Imperio periret illustris, ut eam Aristides vocat, ubi de Romae laudibus disserit, S migna illa Alexandri in δ' to Urbs Imperii

ornamentum, velut Mulieris ἀυitis monile,

melinauris. Ex frequentiae, & selicitatis cupite igitur Alexandria caeteris in Imperio Urbibus,Roma excepta,praesulsit,post: Alexandriam vero, Antiochia. Eo sensu intelligendus est Iosephus de Bello lib. 3. cap. I. ubi hanc Urbem laudat quod magnitudine simul, aliaque felicitate me dubio tertium inter omnes, quae in Romano orbe sunt, locum obtineret. Princeps proindὰ, & prima orientis Alexandria potius,quam Antiochia,quamvis tales honorum titulos huic potius, quam

illi datos in Edicto Iulii Caesaris a Iohanne

Malela Antiocheno relato, sciamus, qui passim, & apud subsecuta tempora obtinuere. At in hujusmodi titulis, frequentior,bus Urbibus tribuendis, liberales, imo proedigos Veteres fuisse, ex Urbium earundem comparatione, facile est dignoscere, quaro& clim Urbs quaedam caeteris praeponituis satis sit intelligere absolutas non vero com paratam ejusdem Urbis felicitatem. Ne

89쪽

gari tamen nequit ob frequentiam, & ob ea, quae supra numeravimus, Alexandriam caeteris praesulsisse,&post eam secundo loco Antiochiam. Caeterarum in Imperio Urbium ex his capitibus celebritatem, nec lubet, nec vacat hic exquirere ue illud tan- tummodo adiiciendum est, quod sicuti ex diversarum Ρrovinciarum Urbibus invicem comparatis, una alteri praesulsit ob populi frequentiam , caeterisque, ita in eadem Provincia una vel plures ex eisdem capit,bus praesiuisere, clim nihilominus in formata, juris Romani Ρrovinciarum, una alteri minime dominaretur, quod Aristides Romae laudes prosecutus magnae felicitati adser, psit. Urbes enim, quae ante1 de Primatu inter alias contendebant , & ob id incredibilibus aerumnis, seditionum, & bellorum causa consumebantur, Romanis parentes aequo jure, ad su inmam selicitatem, spectata praeteritorum temporum miseria, assu rexere 3 diim Iam loco contentionis de Imperio, atque Principatu, propter quae solebant priora bella geri, aliae instar aquae tacite fuemtis Iucundissime conquiescunt, aliae υero nec si unquam imperarunt sciunt , aut meminerAnt.

Ita Aristides.

90쪽

Caput Secundum.

Apostolorum avo .

I. A Rgumentum Viris doctissimis lapius. I. achium, rursus agere haud intendo, nec vastam Iudaicarum rerum sylvam ingredi mens est 3 quandoquidem nec mearum virium, nec assumptae novinciae necesssarium est, tanta vel ingenti hiatu promit tere, vel periculosis conatu experiri. Ea in: primis memorata velim, quae cum civili Ro- . bnaant Imperii serma, de qua superiori ca- . Pite, comparata, lucem non modicam, quaeque aliunde sere haberi nequit, afferre posse videntur ad origines Metropoliticcincclesiasticas revelandas . . Haec autem ad duo capita redigi possunt, videlicet ad Iudaeorum incolatum, quatentis dignoscatur, quibus , & quot in locis, quaque hominum frequentia, incolerent Iudaei ue & ad eorundem civilem politiam, quibus videlicet in locis,& quousquὰ suis Legibus uterentur, seu Gentium civitatis participes essent. Haec autem licet principaliter pro Apostolorum F a tem

SEARCH

MENU NAVIGATION