Oratio de stvdiis philosophicis, theologiæ stvdioso necessariis, recitata a Johanne Syningio, [cum præfatione edita ab Andrea Vellejo]

발행: 1591년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

diurnum ab herni apud suos reditores ais

intorima uocoffatis largo fruantur stipendis. Quan. moetore a crinam ad=no tonspecIat. Re rationem, ii quibus a Domnis muneris ui ratio. Soripsi a non unito a illa de re quadam ipso rerum usus docispum irgula consoria monitas,quasi an is surrit,r a1n.: ais pistarchum Catonem non in robm again . Sed ad alteram olidae Eruditioni, adipi scendae obHaculum transeamus Illud, ut dixi, conseriit inpertersa discendi docendi ration , quam peperit in Scholis discipulormn pariter o

ne, tu in latescrpat quantas fragere a Nquibus demum antidotis propi, audis fit, non enhujus et loci nos temporis edi rere Peculiaris hoc laboris opus quod modum Epistola longe excr-dit timcum hoc succurrit monendum Ut qao gra1santibus morbis'idemiis es fici faciendit; coriquiunt, tu quot sequatur liberalium arti studiis derita jumentus. Cog nitis enim LabriH

12쪽

ab erro m retiis transforat toto conatu ad, ctum Vs utarestudioru compendini ruta thodum, cui mordicus inhaereat TARDE relinquat instar trudinis,non missura cutim niseplena cruoris, ut inquit oratius Porro quaesit insingulis artibus ac facultatibus, quas Vocant, omn0d ima studiorum ratio. imultis iamdudum emplicatum ni In hac autem S ningit,inri oratione, hoc olum agitur, ut offendatur, =nnibus Theo

logiae candidatis necessarium esse Philosophia dia

mi. Quodvi patria nossi sudiosis, quifer domnes hanc Penelopen ac scrofa=iciam certatim Mnbiuntsponsas , ut maximὰ necessariuno, ita

perniciose consilio plurimis negligi ac cciferi

conjicimus. Bonum enim certamens tum δε- mum decertasse autumant, ubiprimis labris rudiamenta artium dicendi in Scholis triuialibus degu- sarint, ac in statim si mane nefas Ludimoderatorum teriimoniis, quasi bullis, ut vocant, quia b d pontificiis muniti, in cademias aetolone.

Ubi quoiatadagendo, aliquot pinillarum, quas

mepte eluetant, codices accentones convasan de quibus

13쪽

quibω cmn cingerronibus suis in Im, si alia

quid Oolitando confabulantur, ut fimu=n re versi habeant quos Thrasonico nor venditent. Hoc

pacto subita metamorphosi multos, sed minime' probos videas ubinde nasci Theologos,quiprocul Acatis onerissimiarum is utiliomarum artium

diis influsi imi pro Hent sancti imi musserit

prMones er verba pro concione funda=it mera Temeritate NAudacia. . thiasunt Harpyiasa, do quibus conquaruntur reliqui obscuriore Α- conati, quod bolum sebi faucibus eripiant, Elmemo Inarum videlicet repotiorum benesciorum: qu interea ipse cogantur exemplo languidi octo 'decem annos frustra decumbentis ad Bethesdam piscinam, expectare cum Lyco Horatiano, dum labitur amnis qui labituris labetur in omnemolubilis emam . Sed retraho me ultra septa promedimn die mi LAG revertor aras hoc semidense quasi etiaticum tibi dedico oratio nem hanc puta, remerendi'Lige optimi ac δε-

ct imi viri Johannis Soniugii squamsi animo attento, ut par Hi, legeris o tanquam Conju-

Aue Iam

14쪽

sanris imi diti in Siri M. Petri Haggaei,

anaici nostri integerrimi, ad quem te ex consilio me Uer κγ' patrui soceri me dilecti simi, ia=nmittere constituit parens imis, i imus . f cipe elisur hoc Ciat m, mole quidem fuis 'admo dum exiguimi,se usu rermn pondere a m dum praerisum a eximimn cum Joham, o Dandalo condiscipulo uometeri ac caeteris popu&ribus ms in ademia H niensi solidae eruditio 'fias ac mirtutes uitiosis, bovis a Uibus eum; nicis.

15쪽

rati mei lationem reddendam esse exim-

marem, cur ipse ad dicendum huc publice prodierim, praesertim quum multi in in hoc ornatissimo coetu viri excellentes juvenes, qui majori & eruditione facundia praediti, felicius longe quam ego has partes tueri possint . Est enim non solum Temeritas, sed etiam Injusticia pars quaedam, sine vocatione ultro in publicis actibus locum occupare, quem alius non so-sam ampliore ruistia, sed etiam uberiore cum laude&Ornament Reipub teneret Sed quum sperarem vobis pro vestra aequanimitateri modestia, ingenium mores i me Osita probatos, ut non judicetis me stulta quadam curiositate aut confidentia adduci, vos i satis intelligere ex publico officio, mihi pro more, dicendi necessitatem impositam, longiore nolo excusatione uti, sed hoc tantum mihi in primis censeo incumbere,ut vobis omnibus immensas gratias agam, quod huc

honoris nostri causta, ut haec primarum artium studia ornaretis,convenistis. Delector enim maxime osticio hoc vestro,quo non solam benevolentiam,amorem ac

studium erga nos testatum vultis, sed etiam aperte significatis vos honorifice sentire, de hoc publico promovendi moreis, quem constat a majoribus nostris doctissimis trudentissimis hominibus ad publicam utilitatem,non sine gravibus caussis instituti m. hac-ιςnu conservatum cibo, ut iusto ordine discendi ad solidam

16쪽

solidam doctrinam instituerentur Reipub eaum, lite

ris destinati. Et si autem in lais publicis spectaculis, tantum ludi imperitis agi videantur, tamen eorum finem, si quis intelligat vereque reputet, comperiet interi Blice instituta, quae civilitatem Mordinem in mundo conservant, nihil honestius, nihil sanctius esse hisceri libus, in quibus illi, quibus gradus hi decernuntur, ob ligant se Reibub ad fovendas propagandas optimas &honestissimas artes. Hoc foedus utilissimum humanae societati θ DEO summe gratum est, modo aucti hoc honore, ossicii sui magnitudinem animo metiantur, & pro virili munus suum tueri studeant A. Proinde quum officii ratio mihi hanc scenam hoc tempore peragendam imposuerit, peto a VCbis, ut moPatienter lenigne audiatis. Institui enim non det arto aliqua Philosophiae peculiariter dicere, sed tantum in genere mea oratione ostendere, Theologunt qui docendae de defendendae religioni sit praefectus,ut suum munus perfecte tueatur, cognitione Philosophiae Opus habereis. Tale enim argumentum mihi& locus hic tempus requirere videbantur,ut adversus calumnias in loci orum hominum, qui bonas artes irridentatque insectantur,praemunita juventus publica oratione, ad studium M amorem vero Philosophiae incitetur atque inflammetur. Etsi autem praeterquam quod ad religionis solidam cognitionem assequendam prosint, multi alii fines sunt bonarum artium discendarum, quae cum ad majores professiones, quibus Respub conse Vatur, Medicinamin uris prudentiam adolescentes Pro parant, tum etiam ad politiam, disciplinam, honestatem

17쪽

statem Sc leges retinendas nece staria sint; Ipsaque propter sese Philosoplata&optina arum rerum cognititio expetenda sit, tamen quia hujus Regni juventus literis destinata suorum studiorum s opum ac finem, ut plurimum Theologiam sibi proponit, putaui adosescentes nullo argumento alio magis persuaderi posse, ut studium ac operam suam conferant liberalibus artubus, quam si adauoneantur finem propositum se asse qui non poste, sine Philosophia cognitione. Nam quum omnium Christianorii sit ossicium, hunc finem praecipue&acerrime intueri, ut studia sua ad uvai dam Ecclesiam,quae ipsis parentibus nobis carior erit, ad ornandam tropagandam gloriam Dei referant, certe haec eadem causta maXmae hortari atque

cxcitare studiosos decet, ut summa cura, diligentia Massiduitate conentur perfectam de liberalem doctrinam sibi comparare, qua instructi integrius ipsi quid

Proposuerint, sacras literas discent, atque comodius de Ecclesiae inservire&gloriam Dei ornare ac propaga re poterint. Quum ergo uventuti Scholasticae, quamdiu disciplinis Philosophiae exercetur, nihil utilius sit, quam animo finem suorum studiorum perspicere: nam & maxime adamantur bonae literae, quum dignitas atque vis ipsarum artium cospicitur,&intelligamus quantus sit usus illarum ad veram religionem propagandam Mornandam Decet vos optimi viri,qui Ac demiae praeestis me aequo animo audire,ut vestra autOritas mihi adsit in causa, tuam agendam suscepi, & spe ro vobis fatis estὰ probatam. Denique apud vos Hoque studiosissimi Adolescentes, quum a me hoc loco,

18쪽

publico nomine haec scena peragetur, tantum mea Va- sebit oratio quantum autoritatis tribuendum eri censetis huic celeberrimo confestui doctissumorum IirOTunis. Nam horum omnium summam advoS refero, qui quum vestris studijs optime cupiant consultum, non es an adhortari vos ad ea studia, quibus di vestra ε Reipub d Ecclesiae salias atq; dignitas conservatur. Illios eoru publica sententia adversus prava OpmIO-nes conservati, tandem statuetis vobis omnino opus este liberali erudition optimarum i artulm,quaSPh losophia profitetur, cognitione, si olim Eccletiae cum fructu laude inservire velitis. Nihil enim periculo siusEcclesia 6 Rebus ub este potest inerudita Theologia,in qua gravissimae res inexplicatae, confuso quo dam ordine ita miscentur, ut non solum nihil certi de religione inde disci queat, sed magis conscientia perturbentur, atq; falsas terniciosas Reipubi opiniones homines de maximis rebus concipiant. Primum enim ut a minimis initium sumam, qua

ratione ipse aut Theologiam intelligat, aut alios rite doceat, qui artibus dicendi destituitur Non enim opinor quenquam adeo hebeti ingenio es ii qui aut speret se in Theologia aliquid eflecturum sine Gramimatices integra cognitione,aut non facile animadvertat, eum Chimeras citius pariturum, quam eram sententiam scripturae assequatur, qui proprietatem or tionis, Phras es&dictionum Figuras ignorat. Ut enim in aliis disciplinis omnibus, ita&in Theologia usu venire necessarium est, ut ignorantes orationiS&Voca

bulorum viri; tes, ju*ta Philosophi sententiam facile

decipi

19쪽

decipiantur. Cujus rei documentum vel lapsus sum

morum hominum,atq; falsae opiniones de cbus maximis tantum ob imperitiam sermonis, vel non animadversam Phrasim alis manifestum ostendunt. Saepe enim vis&natura unius dictionis vel ignorata vel saltem neglecta integrum locum obscuriorem reddit, ac novas intricatas controuersias parit. Quam saepe etiam vel unius vocis proprietas recte animadversa auteXplicata, non solani lucem, sed etiam ingentem consolationem cie cegariam do trinam lectori vel auditori adfert&saepe integras disputationes de religione dirimit atque distblVit, . Porro cluis non facile dijudicat quam necessario

instrumento tractanda scripturae destituitur, qui Dia lecticae rudis est,quum constet&ratione χXperiem tia maXime inter eruditissimos quosque, nullius doctrinae constiti vel saltem intelligi posse ordinem aut methodum, nisi adhibeatur Dialectica, quae ad naturam, partes, caussas enectus&fontes cujusque negoti vel controversia ordine inquirendo nos deducit Ut enim simplex est veritatis oratio, ita via etiam&ratio simplex est, quam Dialectica monstrat, recte vereq; docendi, quae rei cujusq; de qua rite docendi similo

mine S, naturam, parteS, caustas enectus, cognata de Duo nantia certo ordine patefacit ac eXplicata, ullam

qu non tenuerit, aut in docendo& judicando non

Observat, necesse est eum saepe ascopo deerrate, talia pro veris arripere, interdum pugnantia a erere, multa inexplicata, quae essent se jungenda, temere inlice

re. Ita ut illius doctrina aut omnino tandem rete in

20쪽

illam Horati monstrosam piisturam, in qua nec pes

nec caput uni reddantur formae, aut ipse interdum ignoret, quid di Xerit aut docuerit. Sed scio hoc loco non defuturos, qui dicant christianam doctrinan nulla ratione compraehendi, sed sine demonstrationibus, tantum fidei&autoritati divinae inniti Dialecticam vero ductum esse rationis, cui non

convenit scripturam eXplicare , iambus hoc responsum sita, Et si Theologia, quod ad principia religionis didci nostra fundamenta attinet,rationem Mnaturam ipsam, qua haec ars animadversa& explicata est, eXcedat, tamen quum ex his ipsis principiis, certar sententiae SP concliasiones justis formis consequentiae fluant, quod cernere licet in illis praecipue locis, i de justificatione,aut aliis articulis methodice doceturuefacile judicari potest etiam adsolidam scriptura cogniationem assequendam,& ad ejus veram interpretationem Dialecticam conferreis Maxime enim ut in aliis

rebus, ubi veritas ipsa inquiritur,ita Min religione una ct simpleae,per quam veritas ierta rei cognitio pate- sit, docendi ratio sit, constans definitione, divisione recte argumenta connectendi peritia. Quae tria quum Dialectice tibi instrumenta suppeditet, constat eam etiam in causia religionis, de qua rite docendi sunt homines, necessiariam ene Epistola D. Pauli ad Rom: dicam quoque, quae ad Galat scripta est in quibus caput doctrina Christianae, articulus justificationis exacta docetur Methodo qua ratione hujus artis imperitu Saul plane intelliget, aut aliis recte narrabit,quum neq; scitem Orationis, nec argumenta illic non sine artifi

SEARCH

MENU NAVIGATION