장음표시 사용
61쪽
su PRAEMIUΜ ANNI I 8 s. ratione de Allo-Monte ibidem sermonem intulisset item eumdem esse ΙΙeri mannum , de quo mox cap. 9chronographus mentionem facit, scilicet Heri mannum fratrcm Ducis Godefridi, Heri mannum Εinha- mensem, qui adversus Lambertum Comitem Lovaniensem & Raginerum V Comitem Hannoniensem gesto bello, tandem ad integrandam amicitiam, filiam suam Raginero V uxorem dedit, matrem aliquando futuram Comitissae Richildis. Legenti locis citatis Baldericum uel sola connexio rerum persuadebit, non de Montensi, sed de Einhamensi Herimanno avo materno Richildis omnia intelligenda esse. xo. Forsitan dubitabit quispiam, quomodo Ardennensis & Einhamenta Herimannus mona1lerii Alti-Μontensis in Hannonia siti advocatus seu patronus fieri potuerit: at mirari desinet, si in memoriam revocet , Godefridum Ardennensem Hannoniae Comitem aliquando fuisse, quin & Lotharingiae Ducem. Praeterea non semper provinciae Comitibus commendabantur monasteria ; nam auctores Galliae Christianae auctae, tomo 3, col. IIs referunt, Ratherum Laubiensem monachum, qui Episcopus Veronensis, postea Leodiensis, iterumque Veronensis fuit, plures abbatias ad victum & cultum impetrasse, Aman-dinam, Alnensem, Astismontensem Oc., quem obiisse statuunt anno 97 , antequam Herimannus Comes
male illi IIannoniensem vocant abbatiam hanc Arisnulfo de Normis in beneficio compensavit. Atque haec sunt, quae de prosapi;i & possessionibus Hermanni Montensis mihi discutienda oblata fuerunt, quae aequi bonique consulat Lector , utpote neminis carpendi studio , sed indagandae veritatis ergo disputata.
