Arnoldi Vinnii J.C. De pactis tractatus, edente Simone Vinnio A.F. philologo

발행: 1646년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

181쪽

persona possidentium per stipulationis vel venditionis legem obligantur. quasi his verbis id significaret Iurisconsultus, obligari possideotes per pactionem stipulationi aut venditioni adjectam.

Atqui species ipsa illic proposita hane

interpretationem non patitur : nam unus tantum casus proponitur de venditore fundi dante legem alii fundo, quem retinebat. Itaque quod subjicitur , possidentium personas obl1gari per stipulationis vel venditionis legem, id non eum sensum habet, quem Hotomannus & Goeddaeus putant, sed hunc, obligari eos per stipulationem vel pactionem venditioni adjectam, sive per legem stipulatione vel pacto venditioni datam. Non enim pactio solum, sed etiam stipulatio statim contractui adjecta lex dicitur. I. legem. 9.

C. de donat. Cuiae. S. M.African. in I. - . f. deprascr. ver b. 8. Mirifice autem sententiam suam juvari putant rescripto Imperatorum in I.petens. a . C. hoc tit. nam illic ita scriptum est Petens exstipulatione, quα

placiti servandi causa secuta est ,seu an-

recessirpactum, sive post satim interposi

182쪽

tum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat. Hic Hotomannus, quid aliud est, inquit, petentem ex stipulatione, quae pactum antecessit, audie dum esse, nisi actionem ex stipulatione, cui paetum in continenti subjectum est , competere 3 Denique ad actionem procurandam nihil interes.se, utium ante, an post stipulatio factast. Sed non videtur Hotomannus satis pensic utate rescriptum illud examinasse. Verba ipsa ostendunt agi illic de eo casu, quo quid petitur ex stipulatione, quae placiti servandi causas cuta sit, si e de stipulatione facta pacti confirmandi gratia. Et hic clunt Imperatores nihil referre, utrum pactum praecesserit, an post statim interpositum sit. Prima facie haec inter se pugnare videntur : quomodo enim fieri

potest, ut stipulatio sequatur pacti ejus servandi causa , quod ipsum demum

post stipulationem interponatur Et certum est eodem sensu ac ratione utrumque simul statui non posse: at diversis rationibus potest. Nam quae stipulatio praecedit tempore vel scriptura, ea nihilominus recte dicitur sequi, nempe natura & intellectu, ut bene

183쪽

l. a 7. C. depact. QBippe in conciprendo pacto & stipulatione, de quibus agi- eur, duplex ordo est; naturalis unus, -quem sibi proponit mens & cogitatio contrahentium 3 alter scripturae, quo duo ista in instrumento scribuntur. Ordine naturae stipulatio omnis, quae adhibetur pacti servandi causa, semper sequitur: prius enim est, ut sit pactum, quam ut firmetur stipulatione. At scripturae ordo inverti potest , ut incipiatur a stipulatione hoc modo:

.gua infra scripta sunt, ea sibi dari fieri sipulatin est Publius Maviis, spopondit

Lucius Titim. Suga autem inter sep ligerunt, eosunt, qua sequuntur, &c. 4Hoc vero cum fit, locus est huic rescripto. Et nimis igitur temere Noto- mannuS pronuntiat, ineptissime in hoc

rescripto legi secuta, profacta. Q Aod

autem exigunt Imperatores , ut pactum statim post stipulationem in te ponatur,id non exigunt propter stipu-dationem, sed propter pacta, quae sequuntur,ut sciatur, utrum ad pr cedentem stipulationem pertineant, nec ne. s. Adhaec non leve momentum adseutentiae suae confirmationem repe

risse

184쪽

Sed neque in his locis cur aliquid praesidii sibi positum putent, justam causam habent. Nam quod ad d. l. . A.

uit. 1. hoc tit. attinet , sive casum ita sermemus, ut ponamus stipulationem sortis & usurarum praecessisse, ac mox

huic stipulationi pactum subjectum de

non petenda sorte, donec usurae. l-, verentur : sive cum Accursio dicamus praecessisse conventionem, quam secuta sit stipulatio, in qua tamen praecedens conventio repetita videatur, juxta l. Titia. Is . f. a. st . de verb. oblig. neutrum ericit , quod Volunt. Nam .

nec ulla hic quaestio est, an pacta detrahentia a parte rei insint, reoque ipso jure defensionem parent inconti- .nenti stipulationi adjecta, quale proponitur in d. I. . I. ult. sed an pacta adjicientia & augentia obligationem insint a parte actoris , eique prosint ad actionem : nec ille casus huc pertinet, cum non pactum stipulationi, sed stipulatio pacto subjicitur. Atque ob hanc eandem rationem frustra quoque sibi opem quaerunt in responso Jurticonsulti in a. l. si ita. 13 s. s. a. F. deverb

185쪽

pos ta conventio pertineat ad obligationem acquirendam augendamve, sed duntaxat ad temperandam conditionem stipulationis ; atque hanc solummodo vim habeat,ut non possit aut Τitius hortos , aut Seja pecuniam ante diem petere. Io. Unus maxime locus sententiae eorum opitulari videtur, nempe Llem. o .f. de reb. ered. Nam etsi Paulus

illo loco non hoc dicit, pacta in continenti stipulationis facta ad actionem prodeste nihil enim hoc ad quaestionem illi propositam pertineret, cumagat ille de eo pacto, quo pactus erat

creditor, non ut peteret, sed contra nepeteret solidam sortem, quae prius ex stipulatione debebatur ; quod genus

pacti ex parte creditoris valere ad agendum natura sua non potestὶ tamen hoc etiam admittere noS oportet, Paulum, cum ait pacta in continenti adjecta stipulationi inesse, eo dicto nihil aliud significare, quam pacta in continenti cta ex stipulatione esse, esse partem stipulationis ; denique stipu- Iatione contineri , quod intelligetur ex quaestione illi proposita. Promissa

186쪽

DE ΡΑcTIs. T67 erat sors tota Calendis cum usuris totius sortis. Pachum secutum est ex continenti ut sors non jam tota solveretur Calendis, sed particulatim eonstitutis certis pensionibus in singulos menses. De usuris quaerebatur, an si tota sors ex conventione Ibluta non esset Calendis, nihilominus totius sortis userae deberentur. In hac quaestione ut efficiat Paulus totius sortis usuraS non deberi, sed ejus tantum pensionis, quam

solvi oportuit , propositum illi est ostendere superiore pacto recessum esse a stipulatione sortis , non per exceptionem, ut quidam putabant, sed ipso jure , quasi eo pacto renovata sit praecedens stipulatio, id est, quasi secundum hoc pactum stipulatio sortis ab initio fuerit concepta. Utitur hoc argumento, quod hoc pactum stipulationi inesse videatur. Ex quo intelligitur Paulum hoc dicere, pacha in continenti facta stipulatione contineri. Hoc autem si verum est, consequens csh contra quam dicebamus, si quod pactum in continenti secutum est stipulationem, actionem eo nomine nasci ex stipulatione: quandoquidem eae stipulatu actio competit de iis rebus, λ

187쪽

Is 8 . ARM VIN NIVs quae stipulatione continentur. De quo ut jam respondeam, non nego hoc ip

sum significaria Paulo, siquis generalitatem dicti sequi velit, non mentem intueri & sententiam scriptoris et sed . verbum generis restringendum est ad

id, de quo illic est sermo, & dictum ita

accipiendum, pacta, nempe talia, quale hoc est , de quo nunc agitur, id est, quae fiunt de ea re, quae in stipulationem deducta est, ea pacta si in continenti seu e vestigio sequantur stipulationem, stipulatione contineri videntur. Quo declarat per ea ita renovatam videri stipulationem, ac si in verba eorum a principio stipulatio esset concepta: id enim fieret, si ea stipulatione continerentur. Quod si pactum erit de alia re, quam quae in stipulationem deducta est, hauci dubie non continebitur illud stipulatione: nam quomodo contineri potest , quod verbis stipulationis non est comprehensum I. quidquid. de verb. obi. Neque haec inter se pugnant. Multum enim interest, utrum obligationi quid detrahas, ut in specie Paulo proposita factum est, an aliquid adjicias; & in re, quam adjicis , utrum conditio sit aut

188쪽

dies, aliave qualitas, an vero sit res α corpus no Vum, quod amplius promittas. Conditionem stipulationis mu tare possumus manente stipviationis substantia, qtate ex repromissa constat, dummodo diversitas illico placuerit. I. I. g. s. d. tit. Novam autem stipulationem constituere aliam atque aliam Iem promittendo sine verbis, id est; sine interrogatione& responsione nompossumus.

II. Haec interpretatio ex mente

Pauli defendenda est, quia placet orationem omnem, quantumvi S generalem de his tantum accipiendam esse, de quibus actum est , ut innumeris locis ottendi potest. l. qui cum. st. I. ult. F. de transact. l. si decerta. 3I. C. eod. l. de eo. Ia. I. 3.1 ad exhib. t. ingenuum. as. 1 deflat. hom. l. si procurator. 3s .F. de acq. rer. dom. I. fratris. g. IV. de nupt. QAidam putant pactum in superiore specie prodesse etiam creditori ad actionem, nimirum ad petendas pensiones singulas earumque sua die non solutarum usuras. Sed male. Nam creditor, qui totius sortis actionem ex stipulatione habuit, utique habuit & singularum partium actionem: itaque hanc ex pa- Η ' cto

189쪽

r o ARN. VINNIvscto non desiderat. Neque potest pactum hic propositum per rerum natu Iam proficere creditori ad aliquid petendum: quomodo enim posset actio

esse ex ea conventione , quae non ad

obligandum promissorem interpositae1t, sed ad liberandum ; non ut quid derur, quod prius dari non debuit, sed ut de eo, quod datum oportuit, aliquid

temittatur Tλntum quaestio erat, an pacto isto etiam a stipulatione usurarum recesium csset, solutio quoque usurarum dilata ac divisa. Si verba spectamus, non videtur ι si vim ac potestatem , contra. Nam cum ita paciscendo sortis solutionem distulerit.& diviserit creditor, consequenS Omnino est, ut etiam divisisse intelligatun solutionem usurarum. I . Ut summatim dicam, quaecunque pacta fiunt de eadem re, quaesti putatione comprehensa est, sive haec detrahant aliquid de summa praece dente,sive detrahant stipulationi diem aut conditionem, sive haec duo stipulationi adjiciant, omnia sunt hujusmodi, ut si in continenti, id est , statim& sine intervallo stipulationi subjiciantur, recte dicantur stipulationi inesse:

190쪽

inesse: atque his pactis ita renovatur ipso jure stipulatio, ut quod pacto detrahitur, perinde sit, quasi nec in stipulationem venisset, sive summa detraharur , sive dies aut conditio : cum au tem dies aut conditio adjicitur, ut perinde sit, ac si a principio hoc stipulatione comprehensum esset. Intelligi autem debet omnia haec pacta esse hujus nodi, ut his aliquid detrahatur de comprehensione stipulationis: nam αtunc , cum dies aut conditio adjicitur, revera aliquid detrahitur stipulationi, stilicet totum illud medium tempus, quod diem aut conditionis eventum anteCedit, cum alioqui statim pecunia peti potuisset. Hoc intellecto recte dicemus pacta omnia stipulationi ipso jure detrahere , seu efficere, ut quod in his ex continenti factis stipulationi detrahitur, nec deductum in stipulationem Videatur, detracto sine intervallo consensu, quamvis verbis manentibus. Quod si pacta obligationi adjicient, id est , de alia re praestanda facta erunt, quam de ea, quae stipulatione continetur, haec ita stipulationi inesse non possunt, ut his subjectis ex stipulatione agi possit. arg. l. qui H a

SEARCH

MENU NAVIGATION