Arnoldi Vinnii J.C. De pactis tractatus, edente Simone Vinnio A.F. philologo

발행: 1646년

분량: 351페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

311쪽

cluditur: licet ibi non de querela inoia ficiosi, sed bonorum postessione contra

tabulas agatur.

C A P. XX. De pactorum taeterarumque conventionum interis pretatione. I. In omnibus negotiis petiamsi merborum aliquasit ambiguitas,primum spectandum esse , id quod actum es: atque ejus sententiam inspici , qui sermonem protulit. a. Si non apparet, quid actum sit, id aecipi debere, quod es υerisimilivi ct rei gerenda aprius , aut quod plerunquo fieri solet. 3. Si ne iliud quidem appareat , in dubio sequendum quod minus est, quod noceat ei, qui loqui potuit apertim. . Pactionem obscuram vel ambiguum non tantum venditori, locatori, stipulatori nocere ἰ verum etiam emptori,

conductori, promissori,si ipsi legem obscuram dixerint.

312쪽

DE PACTIS. 293s. Species L si mihi Θ Titio. II o. g. r. de

verb. oblig. o. Respondetur adi. in lege. ast. locat. r. In iudiciis orationem ambiguam pro actore interpretamur.

r. Redditur diversi hu in iuris ratio. p. Locus Vlpiani in l. s.ff. ult. de rei vincexpositus. - I. πN omnibus negotiis, etiamsi redi constent , primum inspicienda est paciscentium& contrahentium voluntas, atque id quod actum est, pro cauto habendum. l. semper. 3 . de reg. jur. l. 3. de reb. cred. & quamvis verborum aliqua si ambiguitas , id tam civ- ante omnia spectari oportet, quod cogitatum taciteque actum est, i. ubi. 2I. I. cum intestamento. a . de reb. b. I. in lege. 7 . de contr.empl. Nam qui ambi

gue loquitur, id loqui intelligitur,

quod ex his, quae significantur, eum sensisse credibile est. l. Nepos Proculo. Ias. de verb. Mn. in quo placet ejus sententiam & affectionem maxime spectari, qui sermonem protulit,

in ambigui . 26. l. rapienda. Ios. f. I. de reg. jur. l. 3. de reb. dub. Atque hic

313쪽

ARN. V IN NIV squemque esse interpretem suorum Verborum. Exempli causa,si quis triticum sibi dari stipulatus sit sine adjectione mensurae, haec quidem stipulatio imperfecta est. I. ita stipulatus. Irs. de verb. oblig. caeterum si forte ex tractatu prius habito appareat, de certi generis certaeque quantitatis tritico cogitatum Scactum este , id pro expresso habebitur. I. triticum. 9 . eod. Nec obstat l. quidquid. 99. eod. quoniam ille textus tunc demum locum habet, quando non apparet, quid actum sit. Semper enim, etiam in stipulationibus, quod actum est, in petimis attendis ebet. l. semper. O . de reg. iur. Aliud exemplum sap- peditati. qui cum tutoridius. s. I. ult. de transact.1. In dubio autem si non apparet, quid actum vel cogitatum sit, commodissimum est id accipi, quod rei gerendar est aptius. I. quoties. 67. de res. jur. seu quo res, de qua agitur, magi S Valeat & in tuto sit, quam pereat. l. 1a. Lubi. ar. de reb. b. t. quoties. So. de verb.

oblig. Omnino autem hic inspiciendum erit, quod est verisimilius. I. in obscuris.

314쪽

D EPACTI s.

ge. 29. locat. & elegans in I. insula. 13. qui pol. inpign. ubi quod in lege venditionis non aperte dictum est , in dubio pro venditore Iurisconsultus interpretatur ; quoniam ex conjecturis ve

risim te est id in specie illic proposita

inter contrahentes actum esse, ut jus pignorum ob pensionem ab inquilino acceptorum ad Venditorem primum pertineret , cui prioris anni pensito ex

obligatione principali, quam pisnus

sequitur, accederet. Stipulatus est aliquiS, intra certum tempus Carthagini sibi dari, cum duae sint Carthagines. verborum est ambiguitas. Caeterum etsi promissor cogitaverit de una, inquam intra id tempus perveniri non potest, stipulator autem de altera, stipulatoris potius accipietur sententia, quoniam rei gerendae aptior est : &alioqui res contracta tuto in loco esse non potest. l. ubi. ar. de reb. dub. Ea dem ratione, ut re S magis valeat, quam pereat', in hac specie , cum tabernam debitor creditori pignori dederit, &quassitum esset, utrum co facto nihil egerit, an tabernae appellatione merce S, quae in ea erant, obligasse videatur, Scaevola respondit, ea quae mortis

315쪽

196 ARN. V IN NIVs debitoris tempore in taberna inventa sunt, pignori obligata esse videri .llen. depign. Hoc enim inter contrahentes

potius actum fulsi e versimile est. Se quemur autem in hujusmodi negotiis id quod in regione, in qua actum est,

frequentatur, aut o ως ἐχά τὸ γινό/4γον. Harmenop. lib. I. tit. Is . s. Is.

quod plerumque fieri selet. l.semper.

pla in l. quod si nolit. 31. g. quia assidua. ao. de adii. edidi. l. qua conditio. 39. I. I. de cond. dem. l.si pactum. o. de probat. 3. Quod sine id quidem apparear, locus erit regulae Ulpiani in I. s. deret. iur. atque ita dubio sequemur , quod

minus est. Idque non in con ventionibus tantum &. contractibus observatur. l. inter. 83. I. 3. l. quiequid. 99. d. Verb. obl. I. uti. de prat .stipui. verum etiam in aliis causis, puta in irrogatio- . ne poenarum. l. Apraeses. 3 a. l. isterpretatione. a. de poen. in diversis judicum sententiis. I. inter pares. 3 S. A. a. de rejud. l. diem proferre. 27. I. g. derec. arbitr. in testamentis. l. cumservus. 39.I. scio. o. de legat. I. I. Sempronius. A p. delegat. a. l.qui concubinam. 29.A. I. l. nummis. 7 . eo s. Ex ejusdem regulae ratio

316쪽

DE. P ACTI s. et ' ne est, quod veteres probaverunt , in ambigua vel obscura oratione id accipi oportere, quod noceat ei, cui librum fuit re tia tegra loqui apertius, &verba latius concipere. . Et Papinianus quidem respondit, veteribus placuisse , pactionem obscuram vel ambim a m vcnditori &qui locavit, nos eae sutpote in quorum potestate fuerit , legem apertili S conscribere. l. veteribus. 3 p. hoc tit. ut S Paulus i. in contrahenda. II a. de reg. j Q.

Et Celsus , cum quaeritur in stipulatione quid actum sit, verba contra stipu- latorem interpretanda esle ait; quia1ti pulatori liberum fuit vel ba late concipere. l. quidquid. yy. de verb. obl. L. cum quaeritur. ao. de reb. λ. Quibus etiam hae Graecorum regulae lib. II. Basl. & apud Harmen. letb. I. tit. Is . con

rum id ipsiim quoque & in emptore Meonductore, & promisi ore similiter admitti debel, si & ipsi legem obscuram

dixerint, nec appareat, quid inter contrahentes actum sit. Etenim vel ipse N 1 natu

317쪽

a Ag A R N. VI N N I.V Snaturalis ratio docet' unumquemque contrahentium sibi imputare suaeque imprudentiae expensum ferre debere, quod non apertius locutus fuerit. Merito itaque Paulus pactum emptioni appositum secundum venditorem, Ontra emptorem , qu1 legem contractui dixerat, minusque aperte loclitus fuerar, interpretatur in specie l.s me

rione. Ξη pr. de contr. e t. item Marcellus in I. comprehensum. oo. eod. Sed

Celsus in d. l. quidquid. 9ρ. de verb. oblig. postquam de stipulatore verba fecit, statim subjicit de promissore in eandem sententiam, Nec rursum pro- misso erendus est, si ejus intererit , de

certis potius vasis forte aut hominib s. actum esse. quod valde circa hanc quaestionem considerandum arbitror. quΟ-niam autem plerumque a venditore, locatore, stipulatore pactum interpo-ηitur & lex contractui dicitur, inde est, quod contra eos pactionem obscuram vel ambiguam exponi auctores nostri

tradiderunt.

s. Quod si quis nunc quaerat, cur Pomponius in Isi mihi is Titio. II3.3..

a. de verb. obligat. respondeat , non

quid senserit promissor, aestimari de- . '

318쪽

D E PACTIS. 299 bere, sed stipulantis mentem spectandam esse. Dicam id ea ratione fieri, quia in casu illic proposito mens stipulantis cum rei veritate omnino con gruat, & cum ipso loquendi usu, a quo mens promisibris aliena sit. Denique non esse ibi orationem ambiguam, nec tam contra promissorem ex mente stipulantis, quam ex re ipsa fieri aestima

tionem.

s. Similiter non obstat responsum Alfeni in I. in lege. ap. locat. Nam in dubio semper prius inspiciendum, quod verisimile est inter contrahentes actum este, ut ante diximus : ait autem Alfenus hoc potius locatorem videri

voluisse. Quod si quis propius rem

animadvertat , reperiet vix ullam in ' verbis legi contractiis a locatore appositis ambiguitatem inesse : verum ea

rem aut late aut stridie sumi possint,lat in potius ac generaliter accipienda. esse Iurisconsultus ait ό nempe ne. su . perfluo adjecta pacto videatur illa clausula, neve sinito: cum etsi ea adjecta non esset conductor sylvae doli vel

eulpae nomine teneretur, si quem urentem, caedentem &c. deprehendens, non prohibuisset , ut notum est. ad hunc ferme

319쪽

3oo ARN. VINNIus ferme modum & Iul. Pacius cent. a. suas. 7. Haec autem ita observantur in coia ventionibus & contrahendis negotiis , cum in dubio est, quid 1enserint, quid egerint paciscentes aut contrahentes.

7. In judiciis xero & actionibus exercendis aliud obtinet. quippe in quibus, si quaeratur , quid actuin sit,

Orationem ambiguam pro actore interpretamur. In contrahenda venditione, ait Paulus, ambiguum pactum contra venditorem interpretandum est: ambigua autem intentio' ita accipienda est, ut xes salva actori sit. I in contrahenda. I a. de reg. jur. CujUS regulae partem posteriorem Harmeno- polus ubisi ra sic interpretatur, η Olὲ ἁγωγὴ το αα ὐτή - βλαχ 4. Id est, ambigua Dero acrio rem ne tortis non ladit. In eandein

sententiam Ulpianus Is quis. 66. deju- dic. siquis, inquit, intentione ambigua vel oratione usus sit, id quod utilius et .es, accipiendum est. quod a Graecis in Basilic. ita redditum, ἡ ἁριφίβολ λ α -

Nec mirum, cum non tan

tum actionem editam de are , sed

. etiam

320쪽

DE PACTIS.. 3OIetiam emendare , & mutare quoque aetori liceat. I. 3. C. de edend.

8. Finge igitur Stichum judicio pe- titum este, cum ejusdem nominis plures servi essent apud debitorem: is petitus videbitur, de quo actor senserit. At si Stichum stipulatus de alio sentiam, tu de alio, nihil actum videri poterit. l. inter sipulantem. Sy. I. I. de verb.

oblim ubi Paulus. hujus differentiae hanc esse rationem scribit, quod stipulatio ex utriusque consensu valet: judicium autem etiam in invitum redisditur ; & idco actori potius credendum esse: alio quin semper negaturum reum se consensisse. Nimirum cum nulla sine consensu utriusiue obliga. tio ex contractu oriri queat. I. a. g. g. hoc tit. l. in omnibus. s s. de oblig. Θ aef. ideo in contrahenda obligatione non valet, quod actum est , si error aut dissensus corum, qui contrahunt, interia venerit in rei, de qua agitur, corpore. l. in venditionibm. p. de contr. e t. l. continum. Ι37. pr. de verb. oblig. I. sidealia. aa. Ins. de inut. stipui. Judicium Vero propter dissensum actoris & rei non fit irritum, contraria videlicet ratione, quia hic utriusque consensus non

SEARCH

MENU NAVIGATION