Dissertatio medica inauguralis, de leucophlegmatia : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... D. Gulielmi Robertson ..., Academiae Edinburgenae praefecti ... pro gradu doctoratus ...

발행: 1784년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

pars hujus vitii individua, phlegmatia a Sativagesio appellatur. In pedibus scilicet

et cruribus sit turgescentia mollis, non elastica, cuti concolor, non dolens, a Premente digito foveam retinens. Hic tumor ad vesse perem magis increscit ; sublevatis autem cruribus, uti in lecto fieri solet, magna exi Parte disclatitur. Hactenus de signis, quae cuiqUe manifesta sunt. Functiones simul omnes plus minusve interpellantur. Animales languent. Pigra, et veluti delasiata membra aegro trahUntur. Hebescunt sensus. Memoria judiciumque vacillant. Vertigines molestae subinde superventiant. Pulsus arteriarum parvi tardique os ervantur; levissimo autem motu corporis veloces fiunt et inaequales. Cordis palpitatio saepe vehemens. Respiratio minus solito expedita, et a minimo nisu anhelos a. Animae desectiones in proclivi sunt. Appetitus vel depravatus, vel nullus est.

Puellae leucophlegmaticae rem non esse U- lentam

12쪽

DE LEUCOPHLEGMATI A.

lentam appetunt, et absurda quaelibet, arena S PUta, calcem, Vel cretam, furtim devorant. Quae pica chloroticis, et gravidis fere peculiaris, ab assectu obscoenarum partium Potius, quicum et stomacho mirus subest consensus, quam ab ipsa leucophlegmatia, Pondere videtur; plerumque enim in leucophlegmatia, qUam anas arca excipit, ventricUlUS Omne S aeque materiaS aversatur ; quodque ingeritur in corruptionem mox abit : Hinc occurrunt pro cibi natura ructus acidi vel nidorosi ; tantumque abest ut a sumpto cibo reficiatur corpus, Ut inde magis gravetur et e tumescat. Alvu S plerumque tarda, non-s JUta, raro naturalis. PIalitus oris saepe gravis est, Urina interdum tenuis, et in odora ; interdum crassa, et spumosae cernit Ur ; Progrediente autem morbo, quantitas ejus admodUm imminuitur, cohibita interea perspirabili materia, quae per summam cutem diffari, et deficientis uri-DaC vicem gerere consuevit. Itemque bilis pristini sui' coloris, et amaritudinis aliquid

amisisse

13쪽

DE LEUCOPHLEGMATIA.

amisisse perhibetur ; et in uno cadavere bilem omnino defuisse memoratum est . Salivae quicquid exspuitur tenax sila ducit ;mucoque lento interiora oris obducuntur. Haec incommoda, gradu numeroqUC in diversis casibus aliquantum diversa, id corporis vitium constituunt, quod diathesis leucophlegmatica satis recte nominari potest, cujus si notae magis obviae et constantes, distinctionis causa, quaerantUr, sequentes forsitan dignae sunt quae locum teneant definitionis. Cutis pallor, corporis totiuS at praeci-pUe crurUm turgescentia, asthenia, solidarum partium extuberatio nulla.Pravus i te corporis humani habitus, quem adUmbrare conatus sum, ne leviter quidem nos terrere debet ; enimvero ad sera, et fere immedicabilia mala ducit.

Quumque is vel sub initio satis manifesta sui praebeat indicia, ideo pro vero morbo habendum, et desiniendum putavi. Quis

enim,

Confer. Santori n. Obs Anat. c. I.; Morgagn. de ded. et Cass

14쪽

ia DE LEUCOPHLEGMATI A.

enim, quaeso, morbus majus medenti negotium, aegrotanti longiores molestias parit, quam hydrops; atqui a leucoplitegmatica diathesi in hydropem, maximeque in anas arcam, facilis patet exitus. Etenim veteri vitio si paulo tardius subvenitur, intumes centia, quae in cruribus solis fuisset, ad superiora sensim procedit, nec resupinato corpore, ut antea, discutitur. Inflato tamen corpore magis distenduntur partes, quae imam sedem obtinent, aut laxioribus cellulis praeditae sunt. Quamobrem scrotum saepe, tum propter situm, tum facilem quam patitur distensionem, caeteris partibus vastius tumet; nec non manus et brachiae

tumore interdum rigent; isque mollis est, si non nimius humor subesst; at, si is vehementer increvit, renititur, sicut uter repletus et arcte adstrictus. Item praeputium in viris, in foeminis labia pudendorum,

multo latice quandoque referciuntur. Interdum vero humor, postquam ad interiores caveas viam sibi aperuit, summum corpus

paulo antea distentum/ relinquit. Ubi jam se

15쪽

DE LEUCOPHLEGMTIA.

IJ se late diffudit humor, Urina aquosa, aUt ad seri similitudine in accedens ; saepe aUtem subrubra, crasia, et lateritium quid dimittens,

parce redditur; et, increscente morbo, dy pnoea cum tusse sicca, importima, inter decumbendum potissime molesta, somnumque Prohibente, aegrotantem vexat. Cutis

frigidior et aridior facta, instar bombycis

pellucet, neque amplius delicato sensu, . quo naturaliter praedit est, fruitur, Arteriarum pulsus, vel etiam quiescente corpore,fiequentiores, parvi, et aliquando inaequales micant. Excretio alvina, cohibitis licet aliis, aliquantum Perstat. In explebilis urget sitis, neque tamen semper lingua arida est, donec febricula in dies increscens et spem et vires penitus abstulerit. Interdum nausea est, et hanc nonnunquam excipit fatalis syncope. Saepius autem in ultimis spiritus ex toto intercluditur; aut ab oppres' cerebro lethargus miseriartim simul et vitae dat finem. Interdum fieri solet, ut curarum ingente tumore functiones ad vitam apprime

nec creariae diu illibatae manent est etiam

16쪽

i DE LEUCOPHLEGMATIA.

ubi a mediocri tumore functiones maturius graviusque laeduntur. Anas arcam igitur, explicitiore sua forma prodeuntem, Cullemno auctore, ita definiarn.

Corporis totius vel partis ejus, intum eo centia mollis, inelastica Percursa jam leucophlegmatiae et anas arcae historia, apparebit eandem theoriam utrique convenire: Etenim, si leucophleg matiam pro quadam diathesi habere licet, eadem tunc erit inter leudophlegmatiam et anas reZm ratio, quae inter phlogisticam diathesin et synocham. In aureo Cullem libro, cui definitionem aeceptam retIli, quinque omnino species sub genere anasarca recensentur. Pleraeque harum vel omnes forte, si secundam, viZ. OPPilatam, CX-cipias, cum mere idiopathicae sint, tum idi habent

17쪽

DE LEUCOPHLEGMATIA. is

habent commune, ut ab eadem diathesi pendeant, non alio nitantur fundamento, non alia conditione existant. Quantum

ad has igitur species aliam ab alia distinguere vix opus est, ut adlaboremiis. Mulieribus, quae uterum gerunt, familiat is est, ultimo vel penultimo graviditatis mense, tumor Oe dematosus pedum, dein et surarum et femorum gradatim adscendens, vespere Crescens, noctu evanescens, mane nUllus iqui tumor, accedente partu, vel profluentibus post partum lochiis, ut plurimum dis

cutitur. Sin hoc gravidarum oede ma Ulterius serpat, neque a partu discedat ; Utique, si pallor, solidorum laxitab, et virium Permnianens imbecillitas, id comitantur, Veram tunc anas arcae speciem induit '. Etsi e nim a locali causa proveniens hic affectus ad symptomaticas an assercae species referendus videatur; fieri tamen potest, ut ex locali causa nascatur generale vitium, morbo sustentando et augendo idoneum.

Chlorosis,

18쪽

i6 DE LEUCOPHLEGMATI A.

Chlorosas, quacunque de caUsa nascatur, leucophlegmaticam prae fert cache iam ; imo ad pallentem et anhelam virginem quisquis aspicit, primo intuitu leuco- Phlegmaticam pronunciat. Chlorosis non modo cach extae leucophlegmaticae plurima

signa prodit, sed etiam in anas arcam interdum desinit, iisdemque fere remediis, quae anas arca incipiens desiderat, non infrequenter cedit. Quum vero in curanda chlorosi, quaedam adminicula uterini systematis non satis vegeti requiri possint; ideo notas aliqua S tradamus oportet, qUaS cach exta chlOrotica sibi vindicat peculiares. Legitima igitur chlorosis, quicum nobis unice negotium est, puellas ab anno aetatis decimo quarto, vel circiter, male habet ; nec ante solet dimittere, quam monstrua ad naturae normam suos periodos servarint. Praeter eas notas, quae sub his Oria supra comprehensa osunt, quaeque in omni genere leucophlegmatiae prodetant, conqUeritur aegrotans de lumborum dolore gravativo. Cutis cum pallore virescit, ct venae minus solito plenae subtus

19쪽

DE LEUCOPHLEGMATIA.

subtiis percurrentes cernUntur. Ut languor corpus, sic animum major Vecordia hebetat. Nubilis et viro matura virgo colloquia et

sodalitium declinat, abdita petit loca, posthabitisque vitae solatiis, dissicili negotio electulo, quem sola premit, excitatur. Adde, quod rei non esculentae desiderium, et menstruorum retentio, ejusdem mali pars sint, et diagnosis plus satis innotescet. In obeso nimis corpore functiones non sine aliqua molestia exercentur : Superstes autem color, illaesa cibi cupiditas, et firma carnium compages polysarciam a leuco phlegmatia secern Unt. Crepitans sub manu sonus pneumato sim manifeste testatur ; ne dicam quod hoc genus intumescentiae, seu ex plaga aliqua, sive sponte sua oriundum, derepente superveniat, citiusque ad summum incremen tum festinat, quam ut in ea dignoscenda animus curantis pendeat. Ecchymoma loco continetur, qui coloro

livescente, longe scilicet ab isto eucophledimatiae diverso, foedatur. Rachitis

20쪽

i8 DE LEUCOPHLEGMATIA.

Rachitis cachexiis annumeratur ; a leucophlegmatia autem distat, quatenus mole capitis adaucta, et carnium marcore insignitUr. Caetera hydropis genera anas arcam plerumque habent comitem, vel excipiunt; cujus rei ratio ex theoria elucescet. Ascites, et hydrothoraX, saepius aliquam labem jocinoris, pulmonis, vel cordis, sequuntur. Idiopathica anas arca latiores in universo corpore agit radices. Hydrothoracis primarii principia quidem saepe Obscura sunt, Et notae ambiguae et Graviorem autem sub initio dyspnoeam, et pulsum inaequaliter intermittentem plerumque habet. Fluctuans in abdomine humor asciten prodit. In primordio ascitae, exigua humoris quantitate essus a, fluctus facilius percipietur, si

abdomen, dum corpus antCriora versus inclinatur, attrectas. Contra, distento admo

dum abdomino, aeger resupinari debet, ut humoris, qui intus est , fluctuationi spatium detur

SEARCH

MENU NAVIGATION