Dissertatio medica inauguralis, de leucophlegmatia : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... D. Gulielmi Robertson ..., Academiae Edinburgenae praefecti ... pro gradu doctoratus ...

발행: 1784년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE LEUCO PHLEGMATI A. asPROGNOSIS.

Prognosis variat pro varietate et potentiacatis arUm, Pro aegrotantiS temperamento,

et ipsius aegritudinis symptomatis et duratione ; perpetuumque est, ut quo minor sit solidorum Iaxitas, et sanguinis intemperies, eo citius et felicius idoneo remediorum auxilio vinci possit. Si res inveteraverit, vix ulla medicina periculo subtrahit.

Vidi ego, quod fuerat primum sanabile, vulnus Diritum longae damna tulisse morae.

Curationi satis opportuna est leucophlegmatia, quae convalescentes ab acutis morbis aggreditur, sit neque vires penitus fractae fiunt, neque utique aliquod viscus a Praegressis morbo induruit: eademque jam Paulo provectior curationem saepe admittit.. Ubi autem convalescens in tuto esse videtur, Verendum est, Ut ne in eandem imbecillitatem recidat, nisi iis dein defenditur bona valetUdo,

42쪽

o DE LEUCO PHLEGMATIA.

valetudo, quibus reddita est. Creditum est, recte an secus nescio, feminas plures quam viros sanari, quia illae minus objectae sunt pulmonum hepatisque vitiis '. Quae diu leucophlegmatia laborarunt virgines, saepe steriles evadunt nuptae : si Vero Conceperint, periculum est ne abortum faciant. Effusione facta, si serosa colluvies intra

Pulmonis, cordis, cerebrive cellulas, aut in-VOlUCra, congeratur, metuendum est ne aliqua functio vitae apprime necessaria suffocetur. Ita tuo, si ab oppleto pulmone facies cum livore turgescat : si aegrotans defectionibus animi corripiatur ; utique si delirio agitetur : quicquid horum accidat, in angusto spes est, et aliquid in natura spei

vix quidquam in medicina est. Natura a Utem duce et monstrante viam, nil desperandum est, nil intentatum relinqUenit Um. Non est in arte ut omnes sanentur ; sed S hoc est in arte, ut nihil omittatur. ' Effusus humor, si natura vel arte resorb Catiar, plerumque per Urinas eliminatur; inter- dura

43쪽

DE LEUCO PHLEGMATIA. di

dum intestina petit, et, alvi dejectionibus ingente copia excitatis, tumor resadit. Interdum per cUtem exit :orarius, aliquando tamen, Ptyalismus aegrotantem colluvie liberat. Nonnunquam vi humoris disruptae utis lethi feram subit gangraenam. Est etiam ubi tab incremento febriculae, quam ipse morbus accendere solet, graci-lescit corpUS

CURATIO.

Habita jam ratione signorum, qUae morbum praesentein declarant : CXplicata quo-qUe natura caUsarum, quibus is originem debet; superest ut curatio causis qUam maxime consona et accommodata instituatur. Et in primis oportebit, credo, qUaedam monita ad diathesm leucophlegmaticam recens natam, et ab incunabulis prodeuntem spectantia

' Recueii d Obserit. de Medicine, par Richard de

44쪽

a DE LEUCOPHLEGMATIA.

tantia tradere. Haec enim diathesis, si qua alia, attentionem meretUr matUram. Enim-Vero, ne dicam Pericula, quae a colluvie ad abdomen et nobiliora organa congesta, imminent ; vix fieri potest ut humor, si ingente copia effusa fuerit, penitus exhauriatur, quin simul exhauriantur vires aegro- tantis, remediis inter se repugnantibus, lacessiti. Hinc tot recidivi, tot funesti hydropis exempla. Sed hoc plebeculae vitium est lugendum magis quam corrigendum. Uti enim in caeteris, qui insidiose aggrediuntur, morbis; sic in anas arca idio- pathica ingressus leves, qui facile expugnabiles fuissent, contemptui sunt. Interdum vero tempestivis auxiliis locus est, qVae, qUUm DUs Uam non necessaria sint, saepe sub initio ad avertendam anas arcamessicacia esse possunt; ideoque priore loco in consiliis dignantur.

CONSILIA

45쪽

DE LEUCOPHLEGMATIA. sCONSILIA MEDENDI.

I. Diathesin leucophlegmaticam corrigere A. Causas ejus levando. B. Tonum systemati restituendo a. Aere salubri. b. Diaeta idonea. c. Exercitatione. d. Frictione. e. Compressione. f. ChalybeatiS.

g. Cortice Peruviano. h. Medicamentis amaris. II. Effusum humorem evacuare A. Per vias natUraleS. a. Emeticis. b. Catharticis.

c. Diureticis. d. Diaphoreticis. e. Stalagogis. B. Per emissaria noVa. a. Vesicantibus. b. Incisionibus. c. Fonticulis. d. Attrahentibus.

46쪽

DE LEUCO PHLEGMATIA.

III. Effusi humoris absorptionem promo-

Vere

A. Auxiliis stimulantibus.

a. Frictione. b. Electrigatione. c. Mercurio. IV. Recidivum morbum arcer CA. Auxiliis tonicis supradictis, et a. Balneo frigido. I. Prae primis igitur medico circumspiciendum est, ne qua causa ex supradictis incor PUS agere pergat, Operamqtie suam reddat irritam. In feminis menses, si immodice aut enormiter profluant, sistendi ;ad justos periodos quam proxime redigendi. Contra, suppressio alicujus secretionis naturalis aut consuetae, si tale quicquid in

causa fuerit, accommodis remediis' quam primum removenda est ; in eo enim vertitur medelae cardo. Chlorosi autem aliis que leucophlegmatiae cassibus, quae obscuriorem temperamcnto, vitaeque regimini debent

47쪽

DE LEUCOPHLEGMATIA. s

bent originem; quae tarde irrepunt, et tarde recedunt : his apprime conveniunt auxilia, quae proxime subjiciam. Aer salubris. Quantum aeris solique mutatio ad maxime rebelles morbos abigendos faciat, neminem, nisi medicae scientiae prorsus ignarum, praeterire existimo. Si aegrotans in aere humido frigidoque hoc vitium contraxit, coelum mutare debet, atque habitare aedificio lucido perflatum aestivum, hibernum solem habente ; cavere meridianum solent, matutinum et vespertinum frigus, itemque auras palud Um atque stagnorum et minimeque nubilo coelo

se committere, ne modo frigUS, modo camlor moveat, quae res maxime graVedines

distillationesque concitat. Quod bene sanum Celsi monitum, cum nusquam non utile sit, tum maxime iis, qui in gravibus propter humiditatem locis versantur,

necessarium est . Dictetes idonea. -Cibi quoque delectus habendus esst: aptissimus est: ex media vel va-ente materia, quae simul nutriens coctu-

48쪽

6 DE LEUCO PHLEGMATI A.

que facilis est: ; qualis est venatio, caro assa

cum pane hesterno ; non ita multum oleriam, qUippe quae in ventrictilo promptius iacescant. Neque condimenta aliena sunt. A dilutis potionibus sibi temperare aeger debet, vinoque generoso Uti; neqUe multum nocet interdum caluisse mero. Ap prime adeo leucophlegmaticis convenit illud Divi Pauli praeceptum, vinum VCntriculi causa commendantis. Si vero vinum intus coacuit; tunc liquores, qui plus alco holis habent, utendi veniunt. Exercitatione assidUa opus est ; neque enim ulla res magis corpus confirmat. Igitur, si aegrotantis satis validae vires sunt, multus in ambulatione esse oportet. EXercitationis sinis esse debet sudor, aut certe lassitudo, quae citra fatigationem sit. Si id

imbecillitas non sinit, aut in ambulatione leni se dimovere debet, aut pro exercitatione gestatio sit, quae, ut longis plerisque morbis, sic leucophlegmatiae aptissima est;

et primo lenior in rheda, deinde vehementior per equitationem conveniet. Navigatio

49쪽

DE LEUCOPHLEGMATI A.

cum alia gestationis commoda habeat, hoc maXime praestat, ut acre vario, et salubri vires animumque refocillet, exspirationem insensibilem adaugeat, et proinde ventriculum

egregie roboret.

Fr ictio.-Commodum est etiam frictione uti, maximeque ad pedes et crura, si quis ibi humor tumorem fecerit. Frictione enim promovetur sanguis; humor citius

resorbetur, et, concitata minimor Um vasorum actione, CXtenuatus Per summam CV

tem sensi in difflatur. Quae omnia, quo

melius consequamur, praecipiendum est, ut corpus vestimentis calidis cingatur. Eo praesertim tempore, quo diaphoretica in curatione praebentur vel indicantur, laneis indusiis contegendum est. Et si quoqUe exercitatio sub dio melior iit, neque tamen inclementi coelo se committere debet: ubi enim exhalatio per cutem inhibetur, tUnc maxime ab ambiente aere vaporem recipiendo corPUS Opportunum est. Maxime prodest matutinis horis fricatio; tunc enim solent Partes detumescere. Inter Perfricandum quoquC

50쪽

8 DE LEUCO PHLEGMATIA.

quoque Juvabit pannos sursum magis quam deos sum dirigere: ita cursus sanguinis

venosi recta ad cor promovetbitUr Compres to-Caeterum ad roborandas partes flaccidas, vel intumescentes, conferunt fasciae, quae aequalem sectant compressionem. Sed cavendum es , ne internae congestionis occasionem praebeant. Incipienti crurum oedemati conveniunt tibi alia, quae

circa pedes arctius ligata, descensum humo ris optime prohibent. Mos fuit et fascias, et pannos, qui ad frictionem adhibentur, re sina vel aromate aliquo fumigare; sed parum in his auxilii est.

Remedia tonica prioribus diaetae et CX-ercitationis adminiculis sunt interponenda.Ex in nurneris fere medicamentis, quae huc pertinent, nobiliora exeqUar. Ferrum inter praestantissima et tutissima est: eorum remediorum, qUae Vi gaudent tonica. Quanti sit pretii in chlorosi leuco- phlegmatica in vulgus quotidiano usu notum est. Moris est: in hac aliisque Europae plagis, cachecti coh ad acidulas vel thermas martiales

SEARCH

MENU NAVIGATION