장음표시 사용
21쪽
DE LEUCOPHLEGMATIA. Is THEORIA.
Proxima causa leucophlegmatiae chio roticae, pariter et hydropicae, non alia esse videtur, quam solidorum nimis laXa compage8, et atonia; atque plerumque inde subsequens intemperies vel dyscrasia aqUO-sa sanguiniS. Si veteres de hac re differentes audiamus, chylopolesiis quocunque modo depravata habitudinem cacochymicam, distentionem pituitosam, et bilis inertiam efficiendo, leucophlegmatiam gignit. Quae quidem doctrina, a Boerhaavio ejusque discipulis decantata ab Host anno quoque, tanqUam adaequata cachextae hujus causa accepta i , cum hodierna pathologia parum congruit; quae non adeo exploratam habet pituitosam humorum intemperiem ; et
Omnes fere, quascunque hUmores scibeunt, mutationes
22쪽
mutationes a solidorum vitio, antiquis nimis neglecto, pendere docet. Dotes mechanicae, quibus solidum animale ad vitae usus aptatur, sunt tres, adhaesio scilicet satis magna, mollities quaedam flexilis, et insignis vis resiliendi. Tanta enina adhaesione partium opus est, ut motus quicunque sine laceratione perficiantur. Oportet quoque, ob eandem catis , parte S solidae, aliae magis, aliae minus se flecti sinant '. In tenera aetate, sexuque sequiore, mollities major est: Annosis adhaesio nimia : In athleticis vis resiliendi potissimum eminet. Has varie tates intra certos limites fert natura; si vero aliqua harum proprietatum prae caeteris admodUm augeatur, morbus in proclivi est. Iii leucophlegmatia adhaesionem solidorum
multum imminutam testantUr Omnia, qUae
primo intuitu se produnt signa, flacciditas, mollities, facilis ab humore distentio. Quin
etiam, diminuta sic solidorum adhaesione, diminuitur quoque vis ista contrahendi, qua eadem solida ad omne vitae munus instru-
23쪽
untur. Atque proinde, ubi solida simpliciter dicta id genus vitii contrahunt, quod Gaubio debile, laxum, si accidumque appellatur ; quisquis Oeconomiae motus perinde
eorum, qui sine voluntate dilant acie ortam,
qui mentis imperio obsequuntur, languidus erit et dissicilis. Hinc illa membrorum pigrities, et debilitas : Hinc sub initio remis
sior sanguinis circuitus. Cor enim Ct arteriae solito minus valide agunt in sanguinem, qui lento gressu ad dextram aurem redux, lentas ciet contractiones. Siquando autem rest Uus venarum. sanguis levi mus culorum molimine citetur, sequitur ut is cor obruat, et in abnormeS motUS rapiat: Est enim unda major quam ut continUO a corde jam debellato arteriis tradatur. Pulmo simul, si colluvie aquosa OPPrimatur, transeunto in sanguinem moratur. Crescente quidem morbo, pulsus celeri US micat, atqUC, uti in hecticis, maxime circa Ves PCrem acceleratur. Quae hydropicorum febricula ab effusi laticis irritamento, aut a natura contra vim morbi luctarite, essici existi ma-
24쪽
tur. Potior autem videtur sententia, quae celeres cordis arteriarumque micationcs soli
debilitati tribuit ; neque enim naturali molimine, neque irritamento laticis effusi, opus est, ut sanguinis exigua quantita S, qtiae nunc valis inest, contractionibus brevioribus provehatur. Non ideo negatum ibo, accumulatum laticem saepe sub finem morbi resorptum arteriis calcar addere : At pulsus celer est ubi absorptio impeditur : Ergo haec illius causa necessaria non est. An Orexia et dyspepsia, ut atoniarn ipsius ventriculi manifeste declarant, sic omnium solidorum atoniam indicare videntur ; et profecto, si febris analogia uti licet, haec ventriculi atonia exiles arteriarum sine S praecipue relaxatos et infirmatos esse indicat. Veriam, ne videar analogiam inter morbos tam longe inter se discrepantes Proponere, aut dum iis consentire, qui mille morbos toto coelo dive os in una asthenia positos finxerunt ; Iuvabit paucas notas ex multis Proferre, quae chronicam hanc atoniam,
ab atonia febrili distinguendo abunde suffciunt.
25쪽
ciunt. Haec subito incidit, citius ad sum natam Pervenit, citiusque naturae vel artis ope sublevatur. Illa sensim irrepit, Paulatina diuque crescit, nonnisi post longum
Superioris aevi scriptores omnigenae aegritudinis culpam in sanguinem conferebant. Hodierni medici causas altius repetunt, eo prudenti Oles quod, solidorum vitia dum prospiciunt, mutationes fluidorum haud praetermittunt. Soluta solidorum com Pages, et permanon S atonia labem sanguini nequcunt non inferre. Et in primis stomachus, haud secus ac aliae parteS relaxatus, infirmusque, osticio suo deest, et concoquendo cibo prorsus impar, chylum male elaboratum duodeno permittit. Itaque exosiicina cibi, crudus et forsitan corrUptu Schylus sanguini subministratur. Ipsius autem sanguinis crasis tandem tenuis et aquosa fit. Rubrarum sanguinis particularum Crigo, et utilitates nondum satis perspectae sunt. Hoc saltem scire licet, quod quo validior sit vasorum actio, eo uberius Produm
26쪽
curar Ur, et vicissim, quanto magis eae in sanguine abundant, tanto magis renitent Et distenduntur vasa. Debilis nunc vasorum
actio, rarae particulae, et pallidus ubique color. Item serositas ista, quae per crassores partes diffusa justam filii ditatem toti
sanguini conciliat, et cujus omne quod superfluum est trans cutem colari, aut Pervias urinarias secerni solet, solida nunc inundat et magis emollit. At, si vasa sanguifera adeo languent, Ut ab inundante humore ne ille Per summa in cutem, DC JUe Perre nes sese expedire queant; effusio per breves exhalantium fines sequatur necesse est;
et haec effusio in imo corpore primum fieri expectanda est ; quia ibi languidior circuitus est, et grave pondus adscendentis invenis sanguinis, iter ejusdem ex arteriis impedit, et in LXhalantes sines urget. Cuique corporis humani cavo, quantum vi S exiguo, sua sunt Ostia exhalantia, neque .ulla pars cellulosae telae eis destituitur. Hac prodit halitus, qui fimo corpore per lymphatica vasa ibidem inhiantia continuo resorbetur ;
27쪽
sorbetur ; sic enim ab ejus accumulatione et corruptione Praecavet natura. Quum vero nimius in sanguine humor facilem per ostia exhalantia, nunc patentiora, habeat exitum ; cur ideo leucophlegmatica dia- thesis in anas arcam desinat, causa manifesta est. Ac profecto nimia exhalantium laxi tas atoniam corporis sequitur ; diathesimque, e qua anas arca pendet, hydropicam magnacae parte constituit. Uti enim in membro paralytico superveniens Oedem a non aliam causam, nisi exhalantium laxitatem videtur agnoscere ; sic intumescentia generalis limite eorum in toto corpore vitium indicat. Quinetiam credibile est, vasa lymphatica generalis atoniae, vel in initio Participes, effusum humorem ea, qua debet, celeritate
non devehere. Quicquid est, ubi ab effusione talis distentio cellularum a Ut cavearum factum est, ut Ostia lymphaticorum, vel partes ostiis Proximae, vehementem subeant compressionem, tunc lymphatico rum actio supprimetur : Etsi enim levis distentio absorptionem excitet, vehemen S ta
28쪽
men supprimit . Ut semet est effusa major
humoris copia, quam quae a vasis lympha ticis exhauriatur; in perviam ubique telam cellulosam abit ; et, crescente morbo, more lem totius corporis mirum in modum adauget. In abdomen si transeat, tunc ascite simul, et anas arca aegrotan S Premitur. Cerebrum quoque iidem periculo objicitur. Saepius autem 'pulmo, et thorax Plectuntur ; Unde orthopnoea et hydrothorax, cumanas arca complicantur. Igitur ab universo vitio localis hydrops evenire potest : Contra multus in abdomine vel Pulmone congestus humor, vel innatus tumor, liberum sanguinis per Venas regressum impediendo, anas arcam symptomaticam saepe Producit.
Quod ad aquae ita late diffusae sedem attinet, in eorum sententiam non concedendum est, qui aquam cum liquato adipe confusam existimant. Adeps enim propriis sacculis contentus est, qui alluentem humorem excludere videntur: Quinimo in cadavere plus uno ex industia perlustrato, adeps suam indolem servasse naturalem, vel
29쪽
a Iparum mutatam depreliensus fuit Expendendae nunc
Quae solidorum infirmitatem, fluidorum
termitatem aquosam, et exinde universi corporis habitum leucophlegmaticum inducendo, ValeHt.
Aer frigidus humi siue, qualis in terris uliginosis et depressis insidet, corporis vigorem sine dubio diminuit. Perfrigidi
quidem aeris incursio summum CorPUS constringit, et oeconomiae VireS excitat ; neque, si materiam perspirabilem reprimit, adeo sanitati inimica est, modo vicaria excretio per urinam integre perstet ; sed adiuturna frigido humore referti aeris applicatione metuendum est, ne solidorum contextus, et vis resiliendi sensim infirmetur, proindeque sanguis nimis tenuis et aquosus tandem evadat; neque alia causa est, quan
30쪽
tum assequi potui, cur chlorosis, eique similes affectus, quibusdam in regionibus, crebro et pertinaciter incumbant ; quorum assectuUm quando ille valentissima medicina est aeris solique mutatio. Non dubium est quin vascula in summa cute patentia, Ut alias materiam perspirabilem, sic alias multum humoris ab aere, illa suppresia, imbibant. Haec vero absorptio potissimum sit, tibi humida frigidaque coeli intemperies est, aut languidior sanguinis circuitus. Imo in hydropicis videtur cutis adeo esse bibula, ut
propemodum nulla per eam eliminetur materia perspirabilis. Ita, inverso humorum tenuium cursu, idiopathica anas arca inci-Pere, aUt certe alageri potest. Obms ex levissima vel tenace materia- alia hujus vitii causa est. Nimirum perversa victus consuetudo, vel assiduus usus eorum, quae viribus stomachi concoctricibus dissiculter subiguntur, ipsi stomacho nocet, et leucophlegmatiae viam sternit. Hoc crimine accusantur alimenta ex materia crassa,