Prosarum opus miscellaneum auctore Aloysio Restauro Tifernate Societatis Jesu

발행: 1697년

분량: 453페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

cum libris, sublimiora tandem ut prima Doctrinarum elementa didicisse. Neque enim quis tam subito finem inveniat in laborios curriculo litterarum ea aetatula, nisi pro levioribus infantiae curis ad severiores disciplinarum curas operosius incubuerit . Prodigium illud ingeniorum quinas, emulator BonaVentura , quorum alter in intelligendo profundus , in distinguendo clarisIimus enituit alter, acumine Pariter , ac suavitate praeditus luxit, licet discesserint e Scolarum stadio immatura aetate laurea donati, iraecoces la- horum fructus legerint , elicem tamen possunt suspicere, quod aetate minor, parem cum lauru gloriam reportarit. tncges intino faelicitatem, que

132쪽

a fausta bonarum artium consecutione proueniat i Quam Praeterea fatebitur impertitam aliis quicumq; Academias Urbes , Licea perlustret, quas exauditore factus Magister , ac

DOetor renunciatus Dodirina , ac mentis splendore illustravit Inter praecipuas enim Italiae Urbes veterem illam con. tentionem excitavit , qua olim Pleraeque Urbes Greciae de Homeri atria decertarunt . u-debat Bononiam litterarum altricem audire sine huius lacte Nutricis . udebat Neapolim eruditas recensere Sirenas gloriosius, nisi caeteris suavior a cinens Centinus accederet; Ρudebat Mediolanum se uberem, ut segetum , ita ingeniorum glebam actare Centino cultOre destitutum Roma tandem,

quae recepta plerumque perfe-

3 cit,

133쪽

eit , vel recipit perfecta non absolutas Sapientiae Accademias credidisset suas, nisi lingua,ingenioque Centini alumnos suos ad persectissimam peripolisset Sapientiam. Felix Vero ea omnibus arcana Doctrinarum aperuit , quae vix sibi votis Urbes oeedem permittere Potuerunt, Homero eo major quo iste unius tantumlatriae decus praestare se potuit, hic potuit se Doctorem pluribus Praebuisse cademiis ille parunt, hic par omnibus , ac si mente complexus esset Stoam, Porticum ieripatum Academiam, usque adeo quam sibi a Sapientia comparaverat Belicitatem aliis abunde valuit impertiri . t Roma quidem inenodandis altiorum disciplinarum quaestionibus admirata vim ingenii ab exedris auelli

134쪽

numquam tolerasset , nisi ad majora natum ad majora quoque munia transferre festinacset Faecunditas enim illa mentis coniuncta cum maturitate consilii jam illustrandae par Ecclesiae noscebatur. Primo igitur supremae inquisitionis Provinciqadmovetur, ac si Sacro de- tripode deberet veritatis oracu. la dispentare, in ea tamen cura diutius non immoratur ut vi tute poscente Solis instar celerius ad altiora proVeheretur. Quaerebat Paulus V. Ponti- sex hujus appellationis Etavus unum Sacras inter amilias , quem donaret purpura non tam ut murice Persisnam illustraret, quam ut Virtute, ac Sapientia Supremum urpuratorum Senatum exorna

reta Quo securius voti Reus

135쪽

evaderet Bellarminum adhibuit consultorem, virum apud omnes animi ἰcandore conspicuum, Doctrina singularem, mentis vero sinceritate nulli secundum, dignisl1mum propterea ex effato Gregorii supremicapitis oculum. Qui sagaciter Omnia perscrutatus Paulo au- Etor fuit , ut vel Centinum e

claustris educeret cooptaturus inter Patres urpuratos, aut nullum. Ρraeclarum sane Cenistino virtutis ac Sapientiae suffragium , quo uno etiam si Senatoris munere caruisset amplissimo, satis pateret faelicitatem illum esse consequutum, quam aliis quoque posset elargixi: Provehitur ergo lontifice ad urpuram, ut inter Astra facillustrior Sacro Orbi praeluceret, Purpura siquidem, ut praemium est exquisitae virtutis

136쪽

tutis, ac sapientiae , ita est faelicitatis in alios estundende pri n. cipium. Quoniam tamen Dignitatem obtinuine non raro Lortunae beneficium est , non virtutis praemium, a Virtute quae securior est ad faelicitatem via eam sibi quodammodo vindicasse videamus. Quanta porro virtus incentino regnaVerit ab ipsa primum Sapientia colligamus. Cum enim ex Oraculo veritatis in malevolam animam intrare sapientia recuset, consequens est invicem, sibio hospitii,4 magnitudinis esse mensuram, qua utriusque granditas dignoscatur, eoque liberalius hospitari virtutem quo cultius a doctrina nanciscitur tectum. Cum igitur tam splendide Foelicis in sinu habitaverit Sapientia , ut exposuimus,quid ni equalis hospitium

137쪽

amplitudinis virtus invenerit, quo in egregiam excreviceredmajestatem y Quae enim in eruditionem plusquam virilem adolevit in pueritia , in adolescentia ac juventute in audito foedere consenuit Quidni parem admiserit morum probitatem, quae vel in pueritia ad maturitatem pervenerit Z Quid ni

exuerit terrenarum api ctentiam rerum elationem animi,

gloriolae cupiditatem Quid ni

a mentis perturbationibus expedita in primo assatis vere virtus autumnaverit Z Sapientia si quidem luce sua eruditorum in corda prima spargit semina probitatis, tum sedula excolit cura , donec beatam prorsus in mesIem protuberet Relicitatis . Qua porro sedulitate in Felice coluerit quis non intel

ligat is primis usque lustris

138쪽

intra claustra Francisco sacra suaviter compulit , hoc est selectionis transtulit virtutis in solum , ubi sub cinere nequaquam doloso animi demiisionem exsugeret, caritatis fovexet igniculos , colorem ebibe-xet perfectionis plenumq; sincerae pietatis odorem attrahe xet , ibi brevi eam germinaVitin messem, ut in Conventu Nditiis uniuersi, in quo praestantissima totius Familiae luminae

coruscabant, licet immaturus aetate, inter innumeros doctrinae, virtutisque cultores adeo

emulgere sit visus , ut ordinis

Procurator en unciatus, secundas tenuerit parte occupatu-

139쪽

umbras splendidius affulget, hinc propius ex stat Boetii ad faelicitatem accedit , qui ad

aspectum irascentis fortunae non connivens , eamdem intuetur infractus. Quippe Catone gratius praebet Caelo Pe- , est aculum, quo sortius fortunet casibus obluctatur SpeVit ergo in Principem nostrum adversa fortuna ut nemo vestrum ignorat sed Levitum arbitreris quo invicta mentis constantia neclarius eluceret. Num enim funestissimis tuorum casibus impalluit 3 num animo concidit num gemebundas erupit in querelas Stetit ille inter adversa, ac si fortuna telum intorsisset hebetatum aut alio collimasset, oculo penitus irret Orto, ne dum mentem inflexerit . Diceres inter uetus ac

fumina stetisse Principem Ve-

140쪽

lut Acroceraunia, cautemque marpesiam: Non ille ad libertatem doloris aulicorum recessit ab aspectu , non solamen quaesivit a litudines, non indixit foro institium non alio credideris vultu , non ore dis . pari delatam cum purpura dignitatem excepisse Usque adeo sibi em per similis nec tristibus ingemuit, nec arrisit secundis ut intelligamus recto semper vultu ad plenitudinem faelicitatis faciem inspexisse utrius a

fortunae.

Lidius tamen virtutis lapis est apud Philosophos extrema Vitae periodus,propterea ut ille cecinit Suprema. Expectanda dies homini est, didiciq; beatus Ante obitum nullus, supremaque funera debet, si qua nempe animus imbecillitate laboret, ii qua vitii lateat labecula

SEARCH

MENU NAVIGATION