Jacobi Facciolati Oratio pro funere Aloysii Pisani ducis Venetiarum IV. non. Jul. MDCCXXXXI. celebrato cum auctoris ejusdem palinodia, & typographi Ven. confessione. Accedunt postremo dialogi 6

발행: 1741년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

ubi se Britannis ostendit, ubi in

conspectu Reginae stetit, ut ossiciose pro Rep. faceret; quanto rerum omnium apparatu , quam splendido, quam magnifico usus esti Magnopere vereor, ne quis evistimet, me ex communibus sis locis laudes Aloysio quaerere: qui tamen illa ipse cum faceret, quae communia sunt, pro animi sui magnitudine ita faciebat, ut communia

29 Videlicet ex latrinis, per jocum Hebat familiaris meus: quod quidem a proposito nostro non abhorrci admodum.

42쪽

nia esse desinerent, ejusque propria viderentur ac singularia. Hinc factum est, ut cum Carolus VI. Romanorum Imperator Medi lani esset , & Catholici Regis titulo urbem illam teneret, idem' ad gratulationes dc ossicia eligeretur ; addito collega Andrea Legio D. Marci Procuratore, qui animo praeditus aeque magno, cuncta fieri vellet, quae in tanta Italiae luce Veneto digna nomine judicarentur.

43쪽

Jam vero litterae quoque 3ο prcesidium ab Aloysio sibi quaere

bant; litterae, inquam, quae sima gnis patrociniis careant, cito contabescunt ai). Hunc igitur sibi patronum depostebant , & rerum se rum moderatorem, qui honest,tem S: verecundiam amaret, Vel- leti

3οὶ Mendacia repeto. Neque enim verisimile est, litteras ab eo praesidium quaerere, quem paullo infra illiteratum voco. Λdulari scilicet studeo , sed ne hoc quidem scite facio. 31 Ego sane nisi magnos a prima usque atate patronos habuissem, contabuissem jamdiu: Ala nunc invidia contabesso.

44쪽

letque modeste 3 α petentibus, vel

etiam non petere ausis, Jura sua tribui. Res ex voto cecidit. Nam Patavini Gymnasii cura & admia

nistratio ad illum delata est, hominem non dicam 33 litteratum C 3 cur

et a) me quidem nomine jura ille numquam mea vindicavit. Numquam enim non menter , aut dolose quicquam petii. 33) Hactenus opulentum oe sumtuosum Pisanum feci, nunc illiteratum t restat ut Ethniacum , quid ni λ ad extremum videris. Unum hic te moneo r ne mireris, si prudentem superius dixi, quem nunc appello illiteratum. Non necessario adhaerent invicem doctrina, o prudentia. Habes in me ipso exemplum locupletusimum. Doctus enim, ut mihi videor , sum; neque tamen , At videor omnibus , prudens.

45쪽

s cur enim illi bonis suis tam multis ornato tribuantur 3 aliena Θ)sed tamen 31 nec illitteratum, &ad recte de litteris judicandum natura ipsa rerumque 36 usi satis idoneum. Magistratu hoc tam

34 Perperam voco aliena, qua ubi acqui sita sunt, nostra proprie bona sunt. Sed ea hie animi ingeniique bona spectabam , qua alieno quidem sudore empta sunt, sed tanquam nostra vendit imus. Ab hac etiam fraude non omnino a

horreo.

His ubi minime opus erat, fidem re ve

ritatem retineo. Euanto melius ea praeteriissem, qua cum laude commemorari non poterant.

36 Eo scilicet pacto , quo ego possum natura usuque de pictura, ut soleo, judicare.

46쪽

graVi, quem majores nostri inter primos esse voluerunt, iterum ac pius defunctus, quantam sibi existimationem & benevolentiam apud singulos & universos, qui in hoc curriculo a semus, compararit; cum multa declarant, tum inprimis monumentum illud, quod ejus nomini in ipso Gymnasio communibus impensis possitum est ad

me semper timor angit, ne quem forte lateat, me quoque esse pub. Professorem in GFmnasio Pataviano ; quamvis ab eo me munere furtim jam sum ripuerim.

47쪽

memoriam posterorum sempitemnam. Nos, quod unum licuit, voluntatem erga illum nostram verbis testati sumus: at Resp. titulis dc honoribus , quantoscumque capere ci Vis potest, non dicam datis, sed effusis Aloysium ornavit, auXit, cumulavit. Nam cum Eques jam esset, qui fructus communis legationum est, eosque magistratus teneret, quoS modo memoravi , ipsa quoque D. Marci procuratio, dignitas in civitate maxima, &uno

48쪽

Principatu minor, incredibili clavium consensu populique studio, ubi primum tulit occasio, adiecta illi est. Statim erecti omnes in gratulationes, & publicae possessionis spectaculum: quod sane fuit ejusmodi, ludis 38 , congiariis, totius

urbis ornatu, ut neque tot annorum cursu, neque exemplorum

similitudine ejus memoria deleri

enucleate describendo narrare videor. Ne credas e Procuratori cuilibet communia ct usitata sunt. Sed cum sententiarum inopia laborarem, verborum faltem copia, s acervis narrationem producere co natus jum.

49쪽

potuerit. Fama rei late 3ς) pervaserat, nihilque magis homineS expectabant, quam ut vertentibus annis stupremam in civitate sedem A-loyssio fortuna praeberet: fortuna ,

Inquam, o) quae in hac una Reip. parte plurimum valet, dc cum vir

, tute

o Ellam Die scilicet longeque patet Urbis ambitus. 4o id tum mihi acciderit, cum haec scriberem . prouus nescio. Iratus prope mihi videor, ct Pisano. Mihi , quia Remp. ubicumque se se sera occasio inique carpo r quasi vero fortuna ct casu regatur illa , non consilio ; nullaque virtutis aut meriti ratio in dignitatibus conferendis habeatur. Pisano vero, quia data opera id satago inculcare, nulla illum re alia , Dam fortuna pr

fuisse. Insaniebam tum profecto.

50쪽

22 tute meritisque ita certat, ut interdum superior sit. Ventum igitur est ad interregnum. Meministis, opinor, qui concursius ad Pisanorum sedes statim factus sit, quantus universi populi favor , quae Voces, & quam insolitae animorum significationes. Forte accidit, ut cum eo peteret Senator gravissimus, aetate major, Carolus RuZZinus, cui cum a virtute nihil deesset, ne fortuna quidem deesse voluit. Magnum repente conse

SEARCH

MENU NAVIGATION