Th. Bartholini Responsio de experimentis anatomicis Bilsianis et difficili hepatis resurrectione, ad clarissimum virum Nicolaum Zas

발행: 1661년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ό Tu. Baa THOLINI RES P. sed applaudo , siquidem speciosis verbis eventus respondeat. Promisi hunc Biso tuo applausum, laudcmq; diligentiae aeterno nomini, & summo ossicio hortatus sum ne promissas demonstrationes diutius differret. Haec summi honoris & sinceri animi verba quod sinistrorsum acceperit, non mirum, quia ex tua consessione literas humaniores ignorat. Recte Ca jus Lucilius olim dixit, ea

quae scriberet, neq; se ab indoctissimis, neq; a doctissimis legi velle, quod illi nihil intelligerent, hi plus fortasse quam ipse. Id tamen miror, quod Tu, Vir Doctissime,

illius Patrone, acutius videns, veri interpremtis officio desueris. Omnem admirationem superat, quod se supra emendationem homo protulerit, naevosq; suos vel ignorare voluerit, vel dissimulare. Nimium vobis estis suffeni, vel certe Tu, mi Zasi, qui pro

Deo Bisum colis, & supra mortales errores evehis, vel adulatione nimia vel coeco in praeceptorem amore nimium peccas. QVO suco induces avaritiam ipsi ex merito exprobratam, quod magno adeo precio suas Mu-mias divendat, unamq; solam Aoooo. florenis exponat licitatoribus ; neC ullum, etiam artis ejusdem candidatum, ad spectaculum breve

12쪽

breve & momentarium admittat, nisi soluto prius Unciali. Sub Arcto habitamus, non' nullos tamen audivi, quos poenituit expensa aeum. Ideone contra me plena penna debaccharis, quod ulcus Bilf sordidum tetigerim. Nobilis tuus Bil in aurum ex cadaveribus & mortuorum visceribus colligat. Non ideo tamen illi Iudaeorum fatum optam

vi , de quibus Josephus l. 6. Belli Iudaici c. 13.

quosdam refert compertos, qui aurum devoraverant , & idcirco a Romanis necatos

reclusis visceribus. Non laesi Nobilitatis decus, sed emendavi, sed amice monui ne prostitueret partam nobilitatem, quum &nobis cura nobilitatis incumbat. QVanquam tanta habendi cupidine flagraret, ut propter centum sestertia in Rhenum vicinum, non cum illo in Tiberim, se mallet dare praecipitem, optarem tamen prudentiorem audaciam, saniora consilia & vitam longiorem, ut diligenti cadaverum dissectione Artem Anatomicam pro virili parte a geret. Quid deinde Bilsianae invidiae praetendes Τ Injurius in Deum & Naturam est, qui sibi soli servat, quod benevola Natura ex nutu Dei pluribus voluit esse Commune. Occultanda Principum consilia, Dei autema Ope-

13쪽

si ea invidia hactenus a primis Anatomiae incunabulis Pro sectores suas occultassent observationes, vel Medici remedia , pejus jam

cum genere humano ageretur. Ferunt.Nobilem Bilsium sua filiolo secreta reservasse,' non tamen prius propalanda, quam fatalem horam sibi imminere senserit. inis vero spondebit Bilsio meditatam mortem, civissiliolo h Profer dum vales , mi Bis, dum fani vigent sensus, artes tuas & secretum operandi modum, nisi publicum erubescat, ne tecum su-neretur, & migraturo hinc forsan oneri sit. Sic omnes mortales Tibi aeterno beneficio obstringes, & Deo omnium bonorii datori gratus videberis. Tu qui intimae apud illum es

admissionis, Doctislsime Zas, illa consilia suggere, meliusq; de publico mereberis infamae tuae exordio, quam acerbis Apologiis, quibus vi quasi armata & maledica venerationem apud literatos Bilsio studes procurare, quasi hi minis terrerentur, aut his eadem arma deessent pro famae & vitae tutela, quae consultius contra imminentem cervicibus Christianorum ThraCiam acuet quicunq, generosi pectoris incendio ardet. Non cadit in

hos bonarurn rerum invida suppressio, qui bonis

14쪽

Dx ExprMM THYIs BIL s. 'bonis abundant, at quibus curta domi est suppellex, arcanis eliminatis, paupertatem metuunt. Invisum hoc Apollini mortalium genus, dei cum rusticis Liciis plerumq; ta

dem in ranas Coaxantes transmutantur, quod

fessam Latonam ex naturae rivulis bibere in pediant. Quo deniq; nomine excusabis Bibsium, tuum clientem, quod omnes Prosectores prae se Contemnat, tanquam fungos, truncos & inutile lignum, quum inter ilicis sint fuerintq; , qui aetatem inta utilissima e perimental consumpserunt, nec ingloriam operam literariae Reipublicae mutuati sunt.

Si ille albae est gallinae filius, an reliqui: idcim eo ex Ibide nati Z Gloriae temperantia illos decet, qui haec sacra trastant, & prudentis est sua sortuna, sua in novis selicitate, sua deniq; arte, moderatε uti. I Si parvis magna componere licet, Antisthenis illud ad plutonem, caetera maximum, in hos quadrat,

quum equum hinnientem in pompa flementemq; vidisset, Tu, inquit, meo adicia praeclaruι fuisses eqviu. Non ego me pro Prose- .ctore commendo, quanquam olim in hoc stodio impigre desudaverimo. Sint quidam,qui me dicant non fuisse Anatomicum',

At qui me vendit Bibliopola putat.

15쪽

Io TH. BARTHOLINI REs P. Tuae quoq; humanitati & benevole tiae debeo, quod Phoenicem Anatomicorum me vo Caveris, Aliis Princeps dicor, aliis antesignanus, oculatissimus, felicissimus &c: Quanquam benevola Doctissimorum. Vir tum judicia sper nenda non sint, quibus meritas ea propter gratias ago: tanti tamen nunquam meum studium putavi, ut tantos titulos mererer. Serio te loqui dubitare non

ausim. Male tamen apud Te audit Clarissiamus Pecqvetin quia clarissimum me & inter aetatis hujus Anatomicos oculatissimum appellavit, mihiq; deinde exprobras, quod eadem repetierim. Quo vero sine id a me factum, verbulo indicavi vicit. Vas. Dn b. I. c. q. non laudis prurigine, sed conscientiae fiducia, quam hic & alibi integram servabo, rumpantur ut ilia Momis. Quicquid sit, meo pede me didici metiri, nec ab ullo venerationem mihi emendicavi. Sunt alii in his artis operibus magis exercitati, beneq;

meriti, qui proterve adeo lutulento pede conculcandi non sunt. Sit illis, qui praecenserunt sua laus, sit sua quoq; sequuturis. Unde hauserit artis suae fundamenta Nobilis Bilsius, ipse G. yoanni ran Horne confessus est, ut ante lectam Anatomiam nostram Belgicam

16쪽

II DE Ex PERIMEN Tis BIL S.

& D. Barbelle, nec partium nomenClaturas, neC actiones noverit. Non in opprobrium

Bilsii ista afferuntur, sed ut admoneatur, ne de ponte illos dejiciat a quibus artis didicit rudimenta. Neq; pudere illum debet hujus lectionis. Majores enim illo lectores habui, & magis gratos, quibus de meliore luto finxit praecordia Titan. Sed nec defuere aemuli & osores, in meis operibus inge niosi, clanculum tamen ex nostris lucubrationibus doctiores, ut vere dixerim cum The doro Atheo , verba me auditoribus & lectoribus dextra manu porrigere, illos vero nomnunquam sinistra accipere. Gratulor interim mihi, quod etiam Bilsus, tantus arti sex& cadaverum conditor, nostris sit enutritus

principiis, quibus deinde novas suas observationes superinduxit, & novo velo pulchriorem sponsam amasiis suis splendida dote Obtulit. Infra modestiam meam est & con suetos mores, navatam in sectionibus hominum, brutorumq; operam Nobilissimi Prosectoris Bisi extenuare. Diligentior culter quamvis laudem & inveniendi felicitas

quamvis coronam meretur, modo ille innocentibus parcat. Si fides tuae relationi, ultra G. cadavera humana evisceravit, & praeter

17쪽

11 TA. BARTHOLiNI REs p. .alia animalia, plus quam mille canes enec vit. Ccrte omnj latratu civitatem Rotero da- mensem despumavit, totq; canicidiis expur gavit. Utinam proprium & domesticum quoqν Canem. omnium instar, jugulasset. Forsan paucioribus extispiciis idem suisset' assequutus, si in consilium artis magistros adhibuisset, nimiisq; sumptibus pepercisset. Sed haec ad me non spectant a Didicit ille ' Anatomen suo modo, nos nostro. Sussicit quod in nundinis merces silas venum expo-- nat & emat ipse, siquidem, ne pluribus innotescant invidia quadam nobili, ut ille putat, & necessaria, suos thesauros supprimit. Indefesso hoc studio meruit Nobilissimus Bisius, ut a nobis quoq; publicae illius Epi-

stolae legerentur, quas amico animo, neuti-- quam malevolo, a me esse lectas amica mea. in Spicilegio secundo pagina testatur. Non 'quidem inde doctior recessi, sed, quod apud Comicum est, incertus multo quam dudum.s Temperare mihi tamen nequeo, quin Cur--sorio oculo evolvam quicqvidi recentiorum; calamus subministrat, & majorem illis gratiam reser re soleo L qui nudam nobis Naturam sine velo aperiunt. Nec tuo, Doctissi

me Zast, de Vasis Lymphaticis seu Aquosis

18쪽

Belgico idiomate conscripto libello horulam denegavi, ubi binae ex cadaveribus observationes luce dignae mihi visae sunt, sicut magna nominis tui laude alibi ex schediis meis intelliges. Quocunq; in me sis animo vel affectu, ne credas me velTibi male velle,velBilsio male precari. Offensas libenter condonabo, quas

non merui, semperq; malui ossiciis certare quam injuriis. Et quanquam connato candore naevos recensitos notaverim, & quam mollissima manu tetigerim, non volui tamen iccirco, ut acerbius tractaretur, quia majores in illo virtutes elucentes facile possent naevos vel delere vel obscurare. Eleganter Petronius in Satyrico : apes ideὸ pungunt, quia tibicuns dulce est, ibi ct acidum inunies. Candido hoc pectore diras vestras incurri, quibus jam nihil responderem, nisi & silentii

poenas metuerem. Promptior foret ad obsequium calamus, sit tam rationibus certasses,

quam maledictis. De Epistola tua Apologetica, pace tua, dixerim, quod olim de

luscinia : Vox est, praeterea nihil. Intacta relinqvis rerum momenta, & dissicultates propositas, quasi non animadversas, sicco pede transilis, quas ante amoris vestri fiducia

19쪽

TH. BAR TRO LINI REs p. portet vos otio abundare, qui tot verba gratis effusa perditis. Ego magis occupatus cum taedio ista legi, ex quibus nec doctior lector evadit, nec firmior amicitia, quam inter bonos & placidos mutuis literarum colloquiis vel augemuς vel provocamus. Erapectabat curiosias animus cum novo Va

rum Lymphaticorum progressu & usu, solidam distributionis chyli ad hepar demonstrationem, quam Bilfius promisit, ut hepati

ad resurrectionem aditus pateret; opinione falsus & exspectatione, praeter vespillonum naenias, & Siculas gerras nihil audivi. Nam eoeco favore in hepatis auxilium ruis, & chylum illi infers per meseraicas, quas eo cremore imbutas, nec unquam vidistis, nec reapse demonstrare potestis. Provocat tamen ad artis suae certitudinem Bysius,

quam demonstraturum se pollicetur, si vel ego in Belgium, vel ille in Daniam navigaret, ideoq; me ad se invitat vel licentiam huc veniundi ab Augustissimo nostro Rege, qui nullosa finibus Regni sui, praeter Iudaeos, sitne salvo

conductu arcere solet,) me interprete exambit. Sed si me audiret, transigerer prius Cum domesticis suis, suasq; artes vicinis suisLeidensibus commendaret, in arte secandi versatis simis,

20쪽

DE Ex PERIMENTIS Bi L s. IIsmis, a quibus, ut fando accepi, hactenus impetrare non potuit assensum. In Anatomes peritia nulli, nedum mihi, cedunt, ut illis primum debellatis, qui sudes sunt in oculis, facilior deinde de me absente & remoto sit

futurus triumphus. Nec animum obfirmabo, facilis ad applausum, si istis Anatomiae Professoribus, praeter alia, demonstraveris chyli ingressum in hepar, sed immediatum

ex venis lacteis, non rubris mesentericis per longas ambages, quibus cum sanguine mistus, chyli propriam appellationem amisit. Ubi haec & alia quae promittuntur, a Bilsis demonstrari quocunq; vel levi indicio mihi a fide dignis fuerit renunciatum, statim etiam non visis acquiescam, nec opus erit se plus in itinere ultro citroq; perdidisse, aut περιοσιυm. Quanquam vero hanc Anatomes lampada aliis jam tradiderim, & Honorarii titulo seu privilegio a Clementissima Regia Majestate concesso emeritus, hisce exercitiis amplius vacare non debeam, quae juniori in Academia Medico solent committi, nec meae amplius sortis negocium esset; volupe tamen fuit per discipulum olim meum, nunc successioni maturum, Virum Clarissimum D. Hemicum a Moinieben.

SEARCH

MENU NAVIGATION