장음표시 사용
21쪽
1g TH. BARTHOLiNI Rufri. Assinem & amicum sincerum, tentare apud Bilsium. quid tantis promissis subesset. Igitur quum Moi nichenius ex Italia dc Gallia redux patriam meditaretur , per literas suasi ut in transitu Bilpi sectiones praesens inspiceret,
quo certius deinde nobis de miraculorum constaret veritate , de Lymphaticorum augmento , & de hepatis salute. Paruit monsetis Vir in Anatome exercitatus, tanto libentius , quod ipse quoq; curiositate incredibili omnia sectaretur quae ad artis complemen tum spectant. Adfuit igitur Biso, & sicut testatur, humanissime fuit exceptus, sed nihil eorum reportavit, quorum gratia illuc venerat. Si Tibi Bisnu tuus habitos interutrumq; Anatomicum sermones reticuit, non gravabor referre, ut porro haec in memoriam illi restices. Dies erat octavus septembris proxime elapsi anni M DC LX, quum primo inviseret Bilsum, quasi artis
Anatomicae ignarus, solutoq; Imperiali Thalero, nihil praeter corpora balsamo condita vidit, nihil praeter invectivas voces in Medicos & Anatomicos audivit. Spem vero
ipsi faciebat Bilsus videndi corpus conditum quod sub manibus habebat post sex dies perficiendum. Moinuhenius simulans sola curiositate
22쪽
ustate ductum sine ulla Anatomes peritia, rpraefabatur officiose, venisse se spectatum miranda illius & stupenda Opera, rogareq; ut sectionem unicam in vivo cane sibi monastraret, quo oculis ipsis intueretur illa quati ni ore omnium Batavorum versabantur.
Bisus aegritudinem nescio quam coepit praetexere, & intra sola verba observationes claudere. Addidit tamen, si post dies qua- tuor vel sex rediret, visurum esse omnia. Hinc reversus Moinichenius Roterodamum die XVI. ejusdem mensis, ex domesticis ΕΓ- fit intellexit, post discessum primum integra eum fuisse valetudine. Bilso vero in manus tradidit literas eommendatitias amicissit Domini Lonnes Amstelodami scriptas, dete-tctaq; larva aperte se profiteri artisAnatomicae studio addictum, dc rogare, siquidem ex lectis relectisq; omnibus illius opusculis non pauca minus vera sibi occurrissent, ut vi ii iterarum Commendatitiarum, inprimis ipsius
Bil si ad Anatomiae studiosos, promissis sa
tisfieret non verbis sed veris demonstrationibus. Bilpus verbis officiosis magisq; humanis quam in primo congressu, sine ulla in Λnatomicos Medicosve invectiva, promisit se dubia explicaturum ex figuris veris & ac-
23쪽
TH. BARTHOLINI REs P. euratis, quomodo satisfecerat Excellentisii-mo Domino Regio, nullam canis vivi dissectionem urgenti. Non contenti s ista responsione Moinichenius, negavit motum humorum talem esse posse, quasem ipse fingit, propter valvulas iii Vasis Lymphaticis fre- quentes Regestit Bilyius; si valvulae sibi mon- . strari a Moinichenio postent in lymphaticis, fore illum solum & unicum qui naturam
nosset ejusq; operationes, se vero illis visis propria manu recantaturum omnia scripta& dogmata cum solenni consessione erroris sui & coecitatis. Instabat Mo/nichenius ut. unica sectione tantas lites dirimeret, se statim ad suas demonstrationes sere paratum sive in eodem cane, sive alio monstraturum ad oculum valvulas de alios Bili errores. Non potuit tamen Bilsus sive obstinato animo sive
causae malae metu adduci ut votis annueret.
Advocaturum quidem se amicos dixit qui sectioni Moim chenianae testes adessent, quos Notnichenius admisit facilis, sed ea conditione ut Bihias prior esset in demonstrando. Incassum tamen omnia tent ria. Nullis enim
precibus aut expostulationibus se exorari passus eii, ut in praesentia Moinichenii vel unam solam disiectionem in se susciperet. D
24쪽
DE ExpERIMENTIs BIL s. 19orum mensium inducias postula vit, quibus finitis mira promisit. Inter hos sermones supervenit Nicolain, Sthenonis noster, discipulus quoq; meus, quem sperata sectio illuc invitaverat, cum alio Medico vicino , sed irrita omnes spe discesserunt. Suggere haec clienti tuo, ut sciat quanta spe multos , etiam publico pro grammate invitatos inescet:& qva- .lem invςntutus sit qui in demonstrationibus conserto pede & manibus promptis cum illo congredi paratus est , sit invisendae Danite desiderio flagraverit. Inaudita ante & invisa si protulerit, inaudito applausu excipietur, meq; inter primos laudum pra cones numerabit. Quantum ex sparsis schedis & aliorum animadversionibus perspexi, in vero lymphatici humoris decursu a recta distributionis via aberrare est,necesse, quia valvi las oculis cultroq; manifestas vel negligit vel celeri manu obterit. Deinde in exsiccatis balsamoq; conditis cadaveribus, quanquam artificio' eleganti pateant interna vasa, valvu-Iae tamen exsiccatae humores reciprocos in-
Getis viis permeantes & ultro citroq; sine obstaculis decurrentes admittunt. Magnum subsidium adb onomiam eorporis, & vasorum separationem affert se-
25쪽
zo TH. BARTHOLINI REs P. cretum Billianum , . quo omnem corporis sanguinem, in sectione obvium & incommodum, sine ulla vel guttulae profusione, ab una corporis parte ad alteram scit amandare, imo in hanc vel illam corporis regionem, quocunq; placuerit propellere novit. Modum sibi servat, ut loli sibi sapiat. Quan-qvam vero parum cruor exercitatum remoretur, praesertim si ligaturis vasa constrin- gantur, tamen ad multos usus secretum, si quod est, & secreti authorem illustrem commendamus. Varias sistendi sanguinis rationes usus nos docuit, quas in dissectionibus cadaverum hactenus negleximus, si interceptionem per vincula excipias. Non dubito quin ad Anat' micas praeparationes possint transferri. Sunt quae condensent dc in grumos stringanti qualia exsiccantia sunt, &emplastrum ex gypso Cum alumine apud Bra avolum in riph. palmam omnibuS praeri- pit Sal mirabile Clarissimi Chymici Glau-beri ' Mirac. Mund. pari. 2 c. de UL. Sal. in reb. al. quod non tantum aquas quascunq; pluviales vel destillatas brevi spacio in glaciem coagulat, sed & sontem salientis aqvas obturat: vinum quoq; , acetum, cerevisiam, mel, mulsum &. alios liqvores in durissi- ,
26쪽
DE ExpERIMENT Is BIL s. 21ariam glacieq; aemulam soliditatem compingit. De Sale quodam fixo observavi apud Chymicum nostrum peritissimum & amicum optimum D. Aba rerum P vgkb aquas in gelatinae consistentiam versas. Compescendo sanguini idem Sal sussiceret. Alia comprimendo sistunt, sicut de cribellario narrat Rhodius noster Cent. I. Obs. 93. Frigus re
pellendo sedat haemorrhagias, de quo disputat Hildanus Cent. 3. Obs. 2. damnatq; Benneltus Theatr. Tab. Vestib. Exerc. 26. M substituit calorem superficie tenus, vel ex tremarum intensum. Occulta nobis quali . late manifestos edunt effectus, Zigania nostrorum experientia; urtica apud P. Borellum
Cent. I. Obs 9 i. Jaspis Boethio l. a. de
Ita taceam manifesta, de quibus Galani est judicium l. p. de sirnpl. Med. Fac. quod ad
stringentia refrigerando, contrahendo, con stringendoq; contentum in partibus sangui nem repellant. Superstitiosita verba advocant, quorum effectus etiam sine superstiti ne innotuerunt. Ad transferendum sanguia nem follis conserret spiritu propellente, tunaq; injecta ligatura ex voto succederet o
27쪽
peratio. Si meliora his secreta in scriniis vestris servantur, quanquam invideret Bil-sius, tu tamen, Z i. doctissime, non sup -- primes, ut bene de mortalium salute merearis. Non est quod infensum clientem me-- tuas. Arcana inter artis filios & socios cum venia eliminantur, & latina scriptione, pe- regrina illi Dialecto, tutus eris. Publicae salu-
ti privatus timor cedat. Fidem meam interpono, publicas utr9mq; gratias relaturum,& a me maximas. Parcis enim veritati,
quod inter inimicos Nobilissimi Bil sit me recenseas, quum id unice in Spiιileris secundo
egerim, ut hominem laudarem, & a calu- mniis alios absterrerem. Procul habeo invidiae causas, & malitiae, quae hactenus ignOravi. Nec enim mihi de plebe infima animus , aut infensa virtus. Si credimus Lipio l. mira ingentia tam proηa ad invidiam fiunt, quam eorum qri genus ac fortunam suam anumis non aeqWant: quia virtutem o bonum alienum oderunt. Quod vero assensium plenum novis illis artibus in aliam distulerim occasionem, donec clarius & ad liqvidum veritas Bilsianorumsexperimentorum explorata es set, aegre ferre non debes. Eruditorum facta orationi illorum convenire debent,
28쪽
eonsilia ad exitum perducenda antequam probentur. Gravius nihil dicam, ne con- vitiis vobiscum certare videar. Inter bonos amicitia pugnandum, non injuriis, quae nec tegunt, nec vulnerant Semper hac in reqvi vincitur, vincit. Divites opertis oculis sua bona computant, sed Anatomicus Oculatis manibus fidit. Magni authoris est sententia, nullum constitium, addo artificium,
Iaudari posse, nisi peractam. Laudavi interim. conatum Bil sit, & ardens in Anatome studium, bonisq; ominibus prosequutus sum. Fertur corpora magno laborc praeparata &condita strvare, hospitibusq; advenientibus& passim invitatis ostentare, Audio multis placere, ab aliis vero non magni fieri. Sic varia sunt hominum judicia, quibus me pro
arbitro non interponam. Sinamus cum
Zenone apud Romanae Historiae Principem, suo qrems periculo furere. Testatur mihi Illustrissimus Vir Dominus ottho Κr b, Ser. Reg. Majest. Danorum ad Praepotentes Belgii Foederati ordines nuper Legatus meritissimus, magnus Literatorum fautor, Cujus subacto judicio multum tribuo, quum ad visenda miranda Bil si opera Roterodamum
concederet, a Nobili Bilso insigni humani-b ε late
29쪽
r TH. BARTHOLINI RE se. tate se exceptum , vidisse mira voluptate artificiose secta & praeparata corpora , nec sine digno encomio Bilsi mihi conatus depraedic4t. Coelo imputet Bilsius, quod Principibus Viris placeat. Dignum sua gener sitate fecerit, si spreto sordido lucro, laudis solius amore , nostris quoq; Theatris submiserit pollincta sua cadavera, ut apud Bore les famam suam fictis hujusmodi extendat Patebit tum manifestius . illius artificium, M
Omnes nos ad laudem promeritam inveniςt. faciles promptosq;. Dum enim absentes liberiori judicio per absentium vagamur spς-ctacula, facilem indignationem illorum imcurrimus quibus praeter laudes & acclamationes nihil placet. Sicq; his illisq; injurii videbimur, nobis, quod credere debeamus in- viti, illis quod necessaria incredulitate inventis deteramus partem laudis, quam so san integram deberemus. Balfimationem pleno ore extollunt curiosi erum aestimat res sine ullo partium studio, inter quos Moini hen quoq; noster. Negat tamen vasa alias partes corporis balsamati, de quibus exultat Bilsiius, ea elegantia praeparam ras quae Omne punctum serret. Nihilo secius, tuo judicio, author tanti ipsam corpo
30쪽
DE ExpERI MENTIs BIL s. a rum balsamationem non facit, quanti artificiosam cadaverum praeparationem ante
pollincturam. Non pateris me in vicilegio
secundo praeferre recentiorum cadaverum de
monstrationem, in quibus singulae partes naturali colore, Connexione debita, figura propria rectius videntur, quam in exsiccatis. Nec ideo artificium Bilsii extenuatur, quod sine fuco dilaudavi, nee muto factum, quanquam ea vobis de me non sit fiducia. Percommodum dico esse inventum, & Ω- viae surgenti nobilitatiq; egregiae dignum, in illis praesertim terrarum angulis , ubi recentia cadavera Sectoribus denegantur. At
Patavii, Parisiis, Londini, Haiuiae, Leidae, ubi superiorum indultu in nuper desunctis cadaveribus sectiones fiunt & demonstrationes publicae, quin hybernis mens bus utili .
ra sint pro cultro Anatomicorum & oculis spectantium, vigentia suo. succo corpora, non negaturum Te credo, hujusmodi exercitiis A demicis assuetum. Caeterum Sirio ardente, & in superstitiosa nonnullorum limminum aversitione, ubi recentia nec haberi possunt nec praeparari, opportuno Bilsii artificio defectus supplebitur. Ista artificiosa praeparatione, AEgyptiorum Mumias, quae
