Th. Bartholini Responsio de experimentis anatomicis Bilsianis et difficili hepatis resurrectione, ad clarissimum virum Nicolaum Zas

발행: 1661년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

16 ΤΗ. BARTHO LINI RE P. teste Herodata l. 2. Euterpe, viscerum omnium fere extraeΗone conditis deinde rebus

implebantur, majori labore & ingenio superavit, quia dispar AEgyptiacorum dc Bilsi norum corporum usus est & finis. Ne aridum sit Responsionis hujus argumentum, tuaeq; simile, de istis lectorum in gratiam pauca libabo.

Complures sunt condiendorum cadaverum utilitates, quarum plerasq; AEgyptii perspexerunt, nonnullas recentiorum sape addidit curiositas. I. Ad faetorem arcen-άum, ut elegantissima machina putredinis deformitatem evadat, dc diutius conservetur. Hoc sine Iosephus ejusq; Pater Iacobus Grees s o. balsamo conditi leguntur, ut in promissam terram transportarentur. II. aeternitati eo modo praeluditur, spesq; resurrectionis apud superstites augetur. Recte B. Aut inin l. I. De Civ. Dei c. Ia; curatio funeris, conditio sepulturae, pompae exstqviarum,

mortuorum. III. Accedit vivorum in def-chos veneratio, quorum ut memoria, ita exuviae perpetuitati sacrantur. AEthiopum pietas laudatur, quod olim demortuos silos gypso obductos, picturam exornatos ad accu

ratam

32쪽

satam illorum effigiem, vitro indiderint, domi sitae servaverint, & solenni pompa per

urbem conspiciendos circumtulerint. Hinc ad magnates ea cadaverum cultura transiit &conditura, etiam seculo nostro usitata, quam tamen suo cadaveri denegavit gloriosae memoriae CHRisTi us IV. Augustus Danorum Rex, omni memoria & veneratione dignissimus. Aliis loquatur Senecat. de Tranq. An. c. I. qνid opus est seculis daratura componere ' Vis Tu non id agere, nec re posteri taceant'. Morti natus es: minus molestiarum habet funis tacitum. IV. Ad civiles motus a vertendos deiunctorum Regum conditurastibvenit, ut diutius imperio credantur prae esse. Hinc apud Saxonem nostrum l. 3. Hist. Dan. Frothone Tertio Rege Danorum mortuo, egestis visceribus, salitum corpus tri ocinio Proceres asservandum curabant, provinciarum defectionem vulgato Regis exitu formidantes. V. Vel in poenam vel solatium, nonnunquam diutius a putredine incorrupta vindicantur, suaeq; mortalitati cadavera sirperstat, sive nativo balsamo & sale, sive sepulchrorum terraeq; silinae & nitrosae potestate, sive alia causa supranaturali. Εsfodiuntur in patria nostra post multorum

33쪽

annorum decursum non raro integra corpora, quae longiorem aetatem serre valent. Nobilis Venstermanni exemplum adduxismus, a nobis visum, Cent. i. Hict. Anat. Ear. 68. Notat quoq; Albertis Cranteitta l. 3. Metrop. c. 62. U. Suenonem Daniae Regem per annos LXX. integrum in sepulchro a putredine Libentii Hamburgensis Episcopi gladio fuisse conservatum, sed interposita prece Adelvardi Seonum Apostoli absolutum cecidisssie in cineres. Carpent acti anno Id a. re sum corpus femineum post aliquot secula incorruptum, describit Theophitia Rarnaudis l. de incorr. Cata v. c. a. qVasi Bilsiano opere pollinctum. Apte enim com missa inter te erant membra, carne sua &cute, arida tamen & subfusca, belle vestita. Sua uberibus tamen inerat mollitudo, collo lenitas, nec non coxendicibus &iposticae

pedis dextri parti plane integrae, & post sc

putas insueta cadaveri teneritas, qualem quoq; in Venstermanno observavimus. Ca-ρilli capitis, cuti tenaciter adhaerebant, a res integrae, lingua arida, laryngis cartilago sana & vegeta ; carne & cute nudata facies,duni vi exhumatum cst corpus, per impru' entiam concisa. Humor oculorum orbibus

34쪽

bus continebatur, Chirurgusq; Rollerius vulnerariam bolidem capiti immissam, humore illutinoso & obscuro madidam eduxit. Pilosa erant genitalia. Quum ex mulierculis quae tum in templo laboribus occupabantur, forte una ex genitalibus pilos avulsisset, tamdiu insaniit, donec jubente Confessionario pilis restitutis sanam mentem reciperet. Stupae quibus vulva obducebatur, integrae visebantur. Dextram mammam aperuit Chirurgus idem, digitoq; in vulnus immisso carnem glandulosam, candidam dc humidam invenit plane incorruptam, sine ullo laetore VI. Praecipuum usum sibi Medicina vendicat. Quia asphalio condiebantur Mumiae AEgyptiacae, caeterisq, aromatis, unde praecipuo munhre ad Rem Medicam protractae Pleni de his sunt Medicorum libri, ut hinc commode exulare possint. Ad pigmenta medicinalia has peregrinitatis merces usui esse hominibus indicat Tertullianis l. t. de Idolol. c. i I. Ubi pigmenta quid sint, sine nomen clatore patet, de quibus tamen videndum Cl. Rhodii nostri Lexicon Scribonianum. Medicinalia enim erant, & hujus sensus cadavera, medicata dicebantur antiquis. VII. Ad morborum sedes affectas & causas inqui-

E . rendas

35쪽

s ΤH. BARTHOLINI REs P. rendas evisceratio ista pro conditura conducit , quae alioquin in Magnatibus haud innotescerent, sine hoc pollincturae praetextu. Eo fine Historias Vitasq; Principum Virorum Medicus evolvere debet, ut de morborum mortisq; causa ex cadaverum inspectione reddatur certior. VIII. Anatomicis demonstrationibus destinavit Munitas suas Nobilissimus Bisus praeclaro invento & instituto. Hinc non farctas asphalio aut aliis aro malis, sed arte visceribus vasisq; separatis &suo loco retustis, externa internaq; corporis eleganter, ut serunt, contra putredinem cadaverosam munit, ut Anatomicis postea demonstrationibus quocunq; tempore inserviant. Macte Bilsi generoso conatu. Seribacclamamus cum Persis Sat. ir- nunc non cinis ille poetae Felix t non levior cippus nunc imprimit

ossa ZLaudant convivae. nunc non e manibus illis,

Nunc non e tumulo , fortunataq; favilla Nascentur violari Pretiosa tamen nimis est ista Anato me, ut omnium Prosectorum stipendia superet. Praeterea dissiculter inducor ut credam, in isti, Mumus Bilsianis non uronibus tantum,

36쪽

Is uti narras, sed & mihi meisq; similibus, monstrari posse vias & meatus, per quos chylus

cum recurrente sanguine in hepar usq; perveniat. Magnus erit Apollo, si id vel tyro. . nibus artis ad oculum ostenderit in cadavere recenti & manu haud violenta dis ecto. In

Mumiis exsiccatis vias vi forsan audacior manus patefaciet. Et valvulae omnes exsiccatae contrahuntur, ut liqvores sine impedimento hinc inde fluere concedant, etiam invita in viventibus natur.L De Lymphaticorum vero progressu & ambagibus non repetam quae alibi in contrarium fuere allata. Non ideo tamen exsibilamus Mumias Bilsianas, quibus memoriae tyronum fugientiqvovis tempore succurritur, velut pictis figuris. Optandum potius ut naturam faventem humanitate sibi conservaret, dubitantes aequo ferret animo, nec Anatomiae bene meritos Doctores insectaretur acerbius. Cedro dignissima sunt experimenta, quibus putredinem corporibus arcet, & singuinem cohibet. Parcat tamen viventibus & Dei munere spirantibus, ne, quod de Cedro Plinius i. 24. c. 3. nos de Bilsio dicamus: Do functa corpora dicorrupta aeris serrat, νirentia corrumpit: mira disserentia, cum ritam auferat I

37쪽

3r Tia. BARTI OLINI REs p.rat spirantibus, defunctis pro visa sit. Rectius posteritati consuleret & publico, cui bono natus est, si suppressis invidendi causis, pollincturae sitae modum edissereret, si sanguinis repagula indicaret, si dubitantes in Naturae secum secreta abduceret, si deniq; errantes placide in viam reduceret. Ita certhsibi majorem famam, publico commodum procuraret. Veteres aloe, myrrha, cassia, cedria, asphalio &c. medicabant funera exsiccanda. Sale communi idem praestiterunt AEgyptii, teste Herodoto l. a. nostriq; Daniapud Saxonem Grammaticum. Sal mirabile suum depraedicat celeberrimus Chymicus yo. Rudolph. Glauberus pari. a. Mirac. Mund. c. de Uc Sal. mir. in Med. n. 2O. 2I. 22. prae servare non solum insecta, sed integra corpora hominum & animalium:ab omni corruptione, etiam in forma sicca ; Condire vi-Vos mortuosq; pisces & carnes, ut & flores,

ne putrescant: tu Anatomia Cadaverum Conservare partes, ne faeleant, aut corrugentur. Vel Sal hoc quodforsan est vitriolatum, a Glaubero accepit Bisius, vel ab hoc ille, adeo similes effectus admiramur, quod de sanguinis coagulatione quoq; ex eodem supra monuimus. Curiosi, quibus id concessum

38쪽

forsan cristas suas demittet cliens tuus, tenax secretorum suorum custos. Evangelus apud Macrobium l. 7. Salum. c. 16. ad integram carnis aprinae incolumitatem conseris vandam sine putredine, infixum cuicunq; parti corpori3 acutum aeneum commendat.

Stipticae vi id attribuit Macro iis, qua & oculis prosit illorum qui in metallo aeris morantur, & vulnera quae ex aereo mucrone

sunt secundum Aristotelem, facilius curet. In vitriolo autem Veneris potior causa, quod non tantum putredinem arcet, sed &oculis conseri, & vulnera in pulvere Sym pathico, de quo Papinisu, citissime sanat. QVsdeums sit putredinis remedium, naturam feliciter imitatur sil ν, quae & integra corpora subinde indurat ut secula ferant, ficut superius evicimus, & particulas visceraq; interiora conservat. Cerebrum quod alias AEgyptii eruebant, teste Herodoto, & alii postea pollinctores, integrum non ita priodem Avenione post multos annos molle hu- MIens ac tabis expers insito principio ves solicatura repertum, prodidit RQηaudis de Cadi In corr. c. 6. n. 2I. & similia narrat Fabricius Mildam Cent. 3. Obs. Cisr. q. Iecur retu ε

39쪽

flatu patiens dicitur Plinio I. I i. c. 32. & cem renis durare annis, obsidionum exempla prodidere. Ab anno eli Natum hepar humanum, quod sub scamnis scholae, Medicae asservatum fuerat, nullo modo corruptum aut rari

cidum , sed eo odore praeditum, qui est in

recenter eligato, vidulliolavis l. 2. Anthrop. e. ai. De corde nihil addo, quod ob compactam substantiam nullo negotio conser ivatur. In aere exsiccabat Empiricus noster

rusticus, ex quo deinde pro febrientibus pulverem abrasit. Nec reliquas partes ta gam, quae artis & naturae beneficio, putre. dini subducuntur. In stupenda praeparatiO- ne cadaverum id subit mirari, quod narres habere Bilsium mumias, quibus nervi, alias quibus venae, alias quibus arteriae in sint. Curiantis sistendi 'sanguinis arcanis & manu prompta instructus, haec omnia in uno subiecto non repraesentati Penes nos opera αbeneficio Consobrini nostri desideratissimi D. Henrici Fuiren, in Musaeo Academico aD

servantur quatuor Tabulae, venarum, arteriarum, & Nervorum, ex uno cadavere humano cum D. Leoniceno, Magni Vesuvii E-qvitis S. SePulchri succenturiato, me praesente Patavii exsectorum. Caeterum quod de

40쪽

de exsequiis Hepatis & Epitaphio illi mea

manu erecto obbcis, repetita refutatione non

indiget. Nihil enim antea indictum vel pro . hepate defendendo, ves ad me debellandum protulisti, stantq; immota illa quae alias nObis & Natura monstravit, & ingenium

suggessit. Experimento vero Bilsiano tantum credis inesse pondus, ut sola unius canis demonstratione, sine alio ad dubia nostra in Spicilegio copiosius proposita responso, hepar vindicare possit & ad vitam revocare. Sed sis e gradum. In canibus vestris non potes monstrare chylum ad hepar ire, aut in mestraletis contineri, nisi sola conjectura, quia diverso colore sanguis ille videtur, quem colorem fallere ex Spici legio nostro disces. EX Coagulatione cita sanguinis me seraici, male chrius creditur, sicut ibidem monui. His aliisq, mediis non resuscitabis vestrum hepar, nec pristinae dignitati restitues. De altera chyli via ad cor, Pecqueri invento,.quam ad alium usum Nobilissunus Bilpis r servat, alioq; derivat, ne verbum addo, partim quod de ea eg im in spiιilegio, partim quod novam istius distributionem nemo ex amicis meis viderit, qui ea de re me certi rem faceret. Pro salvando Hepare nuper c x P. Var-

SEARCH

MENU NAVIGATION