Institutio astronomica iuxta hypotheses tam ueterum quam Copernici & Tychonis dictata Parisiis a Petro Gassendo. Accedunt eisdem varii tractatus astronomici...indicabit

발행: 1680년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

261쪽

PETRI GASSENDI

NOVEM STELLIS

In superiore Observatione , & Epu

stola memoratis,

Viro eruditissmo amicismoque

E NI Escuenum, mi N A u D AE E , eum optimo Principe , ac mea in Provincia Prorege L u D o v I-co VALns Io Alensi Comite, cui per sacra haretempora, fugienti multitudinem, habere me sui s cessus religiosi comitem placuit. Et quia diseedens pollicitus sum, si quas haberem superstites ab officiis pietatis horas, committere scriptis, quae tibi, amicisque nostris Mersenno, Bulliado, Mobbaeo viWa edisserueram voce, de Observatione illa nupera; ecce, quantum liacitum est, liberare aggredior fidem. Nempe rescripturus ad tuum Sising landum , exoptas una transmittere meam qualemcunque censuram de Zinque iis Stellis , quas Vir reverendus Antonius Maria de Rheita apuccinus Coloniensis anteueis menseis observavit , &de quibus ad 1i eximium Diuili od by Corale

262쪽

iso Da Nov. EM STELLI seximium Virum Erycium Puteanum sic scripsit, quasi sint novi quidam

Errones, qui, praeter quatuor Mediceos, Iovi continuo circumducantur. II. Imprimis vero , tu me amplius nosti, quam ut putes me im-ἱrobare generosissimum conatum , quo Vir religiosissimus de Tel copium perficere, & aliquid in coelo novi deprehendere'aggressus. Quin- etiam longissime abusuin, ut ulla ratione ejus observatis fidei nderogem, ac non pro certo habeam vidisse illum quinque Stellas, praeteriam notas Mediceas, quas Galileus primus monstravit. Et genus vitae, quod profitetur, & indoles, quam auguror, & rerum colestium studium nobile , imponere illum haud dubie non sinunt. Adde quod eam rem isti ipsit ad Virum emunctissimum; evulgari eam voluit apud oc latissimos, quos inter Fromondus praecipuus; observationis sitae diagraimma elegantissimum exhibuit; imposuit ipse nomina Stellis, Planetas Urban- octavianos, aut Stellas Ferdinando tertianas, & Agrippinas indi-gitans; vulgaris Telescopii, quo eae det gi non possint, imperfectionem causatus est; sui, quo possint plura adhuc mira inveniri, spem fecit: haec

vero nemo non dixerit argumenta esse eximii candotis. III. Deinde, tu me eum non habes, qui de inexhausta naturae opulentia litem intendam; quasi innumera non sint, quae incomperta tractenus , reperiri deinceps possint. Substribo enim Senecae, nec minus, quam ille exclamo, multa hoc primum cognovimus secutos Et quidem multa penientis aνi populus ignota nobis sciet. Multa seculis tunc susuris, cum memoria nostri exole rit , reservantur. Pusilla res mn dus est, nisi in illo, quod querat, omnis mundus habeat. Et, ut adjiciam de Planetis,ac praeis

serti in Iovialibus, quod ille de Cometis habet; mam multa, prater hos,

per secretum eunt, nunquam humanis oculis orientiat Neque enim Deus omnia humams Oculis nota fecit. Quora pars operis tanti oculis nostris commiItiatur e Quae commemoro, ut intinuem nihil repugnare, quo minus reverendus Pater Stellas quasdam detexerit oculis mortalium huc usilue inviatis. Quantumvis certe multum debeamus vulgari Telescopio, quod Sidera procul distantia nostris admovit oculis, essecitque, ut eum in Sole, Luna, Venere, Saturno, Galaxia, aliis coeli partibus; tum in ipso specia-tiin Iove aliqua prius inaudita, insperataque videremus; nihilominus

alia proculdubio innumerabilia sepersint, quae possint adhuc Telestopio conluminatiore perspici; cujusmodi a se in ventum,& Enochianum appe, litatum , reluiosus, vir pollicetur. IV. Haec

263쪽

. IV. Naee autem cum ita se habeant, an-non aequum censes, ut totus

eoncedam in Viri sententiam, qui & fidei plenissimus sit, & rem mei vi ret, quam esse nihil vetet Enimvero, cum, ut praemonui, nihil der gem nudis observatis, niillusque dubitem, quin illi, praeter Medieras, quinque Stellae conspectae snt; non omnino tamen assentiri possum consequutioni, quae ab eo ex observatis deducitur; dum fuisse Stellas Erram teis inseri, quae videri possunt Inerrantes fuisse. ippe hoc iam est praeter observata, ae persimile caeteris Astronomicis hypothesbus, quas quisque fingit pro lubitu ; authoritate observationum illibata perseverante. Heinc Virum habeo magis ingenuum, quam ut succensere mihi debeat, s restire illum procures non dedisse me statim manus ; verum secisse aliquun de consequutione ejus controversam. Siquidem seci, ut tuo rogare, ita veritatis amore, pro cuius incolumitate pronunciat Aristoteles rem esse praeclaram, - - . α --. bis: ut proinde

minus haeream, quin Vir optimus bonic sulat, si suam sorte sententiam

aliquatenus nutare agnoscat.

V. Itaque ut rem breviter ob oculos tibi proponam, attende ad ipsum diagramma, quod una cum Epistola communicatum mecum voluisti, cui

que agnosces me nihil aliud, quis addidisse literas C HIN L, P QI. S,

T V X Y Z. Imaginare partem diagrammatis SeptentrionaIem,sive punctum T erigi supra Meridionalem, sive punctuin V immotum manens ue& ut melius capias, ipsum diagramme respice ex postica pagina,Septentrione sursim converso. Nempe ea ratione tuus oculus ita se habebit, ut ille videtur intelligere suum oculum sese habuisse die Decemb. XXIX. clim in Iovem conversus, & Telescopio circum respectans,visus est sibi habere quatuor Mediceas stellas ad occasum; & ex Urban-octavianis intimam, & extimam ad Septentrionem ;penintimam ad occasum; mediam ac penextimam ad ortum. Nihil morare apparatum duplicis Zodiaci, quem ille videtur Blum apposuisse, ut signiticaret oppostas circumd etiones, seu semitas, quibus Mediceae interius, & Uibamoetavianae e terius incedunt. Scilicet praecipue attendendum est, tum ad ipsas stellas, tum ad circulos, per quos vult Planetas urban-octavianos moveri a dextra in Iarvam, sive ab occasu per austrum, insemeve in ortum; Mediceos veris a laeva in dextram, sive ab ortu, per austrum item, atque infernὸ in occasum. Considera situm stellarum observatum die Decembris memorata vigesima nona, sed Urban-Cictavianorum praesertim: nam de Me-

264쪽

' DE Nova M STxLLI sdiceis quidem id Gliun mente tenendum est, qubd eas viderit ad octa- suin. Videlicet cui nobservatio diei IU. Ianuarii nihil habeat de Mediaceis; de Urbamoitavianis tamen hoc habet , quod spatio dierum intemceptorum, Penintima pervenerit ex H in I, Media ex D in L , Peneae tima ex E in K. Et quia duae reliquae, tam nimirum intima G, quam e lima F, ea die IV. non comparuerunt; ideo reputat, eas dc ille se recupere aut in Apogeia, aut in umbram Jovis. V I. Ista ubi perceperis , noris oportet me, casia quodam, attendisse ad ipsum Iovem, eadem dic Deeembris XXIX. ac observasse, consignasseque Mediceorum cum ipso situm. occasionem ut habeas, quoniam memorabilis est , ecce illam paucis praemitto. Cum ante biennium Parusos venissem, & me detinere amici plusculum voluissent, quaesitum, e rum hortatu, misi id Telescopium , quo Galileus, dum esset in vivis, me

donatum voluit. Ipsem dirigens sub Augusti ultimo elapsi initium in Saturni, ac Iovis stellas, futuras brevi Acronychias, deprehendi esse Saturnum Ansularum suarum expertem. Fuerat res mihi prius invisa ι &quia tunc memini Galileum idem observasse anor annos XXX. dolui ad- . modum me non fuisse attendendo diligentiorem: tum ut intelligerem, quam crebrae, aut rarae huiuscemodi desectiones serent , tum ut speci tim adnotarem, quonam tempore ista occoepisset. Nam conscriptum quiadem in meis Commentariolis habeo, qua forma viderim Saturnum anni

M. DC. XXX lII. mense Junior M. DC. XXXIV. Aprili: M. DC. XXXVI. Novembri: M. DC. XXXVII. Februario , Iulio, Novembri; M. DC. XXXVIII. Decembri; at nusquam eum suisse Ansis destitutum. Qua propter factus cautior, attendere deinceps voIui, si sorte fieri compertum posset, quandόnam Anis restituerentur; atque idcirco, quoties pene favit coeli serenitas, Telescopium mihi prae manibus fisit, quoadusque mense Februario tam Saturnus, quam Iupiter, suturi proxime conjuncti quod nosti, nisi vigeseno quoque anno non eventro occiderunt Heliace, seu videri posse vesperi desierunt. Ac 'raetereo quidem Saturnum suisse toto eo tempore Λnsulis suis adhuc spoliatum, & me avia

de exspe e matutinum ejus exortum, ut explorare valeam, illasae ad huc recuperarit; sed interim tamen tacere non possum me, cum die Deiacemb. xx Ix. ipsius Saturni conspiciundi gratia assumpsissem Telescopium, id convertisse etiam ad Iovem quod familiare mihi eratὶ ut observitarem Mediceorum situm.

265쪽

. VII. Retuli vero iti Commentarios , quemadmodum eo vespere, Mediceos quatuor observaverim , situs omneis ad ortum Iovis. &ab orientali 1plius margine distanteis , proximum quidena, semidiantetroselum Iovis ; sequentem, duabus di metiis, cum ieinisse ; tertiuint, tribus diametris cum dodrante; extremum , quinque diametris, cum quadrU- te. Fuisse Omneis praeterea in eadem quasi recta linea; nisi quod secundus . inter primum minimum , & tertium maximum mediocris, fuit insensibi' liter nujusmodi linea borealior. Denique & hanc lineam Iove tum habente austrinam latitudinem) visain filisse habere situm, non omnino pa-irallelum ad Eclipticam , sed versus illam inclinatum; adeo ut producta. ulterius in ortum, seu in signorum consequentia, eam interscictura interuligeretur. Ac talis tum quidem fuit mea ouservatio; quam idcircδ con memoro, non ut causser invisas mihi quinque Urban-octavianas stellas ' quippe neque meum Telescopium prospectum habet 3deo patentem. qui ne suffcit quidem Iovi, ac Medic eorum extimo summe elongato capiendis; neque de ipse varie circumducendo cogitavi , ut si quodpiam . praeterea exhiberetur explorarem sed ut sollim innuam, quisnam fuerit eo vespere Mediceorum situs. VIII. Innuo porro ipsum, quia optimus Vir suo in schematismo diversum exhibuit. Siquidem , ut non memorem Mediccorum extimum disignatum litera b, fuisse ab eo exhibitum, quam mihi conspectus fuerit, australiorem filii enim, ut jam insinuavi, in eadem cum aliis, ac primo praesertim, tertioque recta linea) attamen tam ipse quam caeteri tres ad occasum Iovis exhibiti sunt, qui fuere revera ad illius ortum. Unde, &s desideres verum situm repraesentari, quo Medicaeos tum spectasses, oculo in Iovem converso, inverte solum paginam, seu diagramma sum

suin, &loco occasus ortum, loco ortus occ tan scribe; siquidem eo modo habiturus es, quae posita suerit linea Medicrorum. Ecquidnatu ve- .ro rei conjiciam, quamobreua Mediceorum stus, qui revera fuit orientalis, apparuerit viro optimo occiduus Αn quia cum usius non fuerit simili mecum Telescopio , illud ejus structurae est, ut dextra sinistra, supera infera exhibeat ξ An id proinde constitit ex duplici lente convexa, duplicique concava; ita nimirum necessumesianveruim stum exhiberi λAn potius: quia ille fatetur posse suo Tesescopio ambobus oculis res cerni; vitrorum sectiones ita reseruntur ad geminos oculos, ut creentnsus commutationem illi non absiavlem,qua dum vel nasuta,vel digiluni,

266쪽

ves rem aliam proximam oculo utroque alternatim respicimus, ridemus . .

ipsam obtegere partem corporis distantioris sinistro dextram , dextrosihistram utcumque se res habeat , haec in Mediceis situs trans G. io fuit mihi primi dubitandi de urban- octavianis occ iso. IX. Ac statim quidem induxi mihi facillime in animum conspexisse illum praeter quatuor Mediceas, quinque Stellas Fixas, ex

mero earum , quas oculo nudo inconspicuas, exquisiita Telescopia i topassim caelo, ac cepe etiam circa Iovem , aliosque Planetas demonstrant; verum & quia ille dixit este eas stellas Mediccis multo mai res ; facile suspicatus sum , esse ipsas posse ex Fixis, quae apparent etiam nudo oculo , tametsi sine Telescopio inconspicuae tunc fuerint, obcr pusculi claritatem. Ea de caussa , cum nossem Iovem non attigisse tunc adhuc medium Dodecolemorii Piscium , vixque esse posse elapsim stellas maxilne orientaleis constellationis Aquarii, quarum sunt Plaetaeque magnitudinis quintae: ea, inquam, de caussa tum Globum caelestem, tum Tychonis catalogum Stellarum Fixarum consului; de quia noram Iovem habere austrinam latitudinem; ideo attendenduin

potissimum censui ad stellas austrinas fusionis Aquarii. Porro illae statim ea serma, eoque situ, quem heic appingo , sese in globo exhiabuerunt; tuque ipse rem explorare facillime potes in quolibet globo, neglectis stellis caeteris, in Fusione Λquae australioribus, ad quas pelatingere Iupiter non potest. X. Mirum autem dictu , quam prompte sim visus agnoscere eas quinque stellas, de quibus controvertitur ; quippe eaedem ipsae sunt

viis, quibus heic upono easdem literas b, f, g, d, e, quaeque inchonis catalogo sunt aq. 23. 26. 27. 28. Quod enim reverendus Pa ter non adnotarit praeterea neque remotiorem illam ad occasum, neque propinquiorem aliam ad meridiem ; causam esse existimavi pr spe in Telescopii, qui cum has quinque ceperit, non potuerit tamen ad illas ulteriores extendi. Tu, ut rem clarius intelligas, di gramma Rever. Patris ita erige supra punctum X, ut linea X Z perpendicularis evadat; sic enim stellas comparanti manifestum videbitur, non esse aliam b, quam H: f, quam F:g,quam G;d,quam D: e, quam Ε, tanta interutrasque est analogia. Neque obstare debet,quod distantiae comparatarum inter se stellarum ad unguem non quadrent; id nempe ex eo esse potest, quod opthnus Vir sola visus aeuimatione rem percgerit, neque ipsas n

267쪽

definite tam exquisite potuerit, quam qui organis astronomicis sunt carium diinensi. . X I. Ne quidplain tamen dissimulemi cum ex Ephemeride stadiana, Iupiter ea Me xat i κ. suerit in gladii 13 riin . mlum; R ex iis stellis. promotimina omnium Fnon sit ex abaeo Debbnis, iam tus Fixarum hypothes nisi in gradu Ia. min. I . ideo videtur Iupiter excessisse tunc eas stellas neque potuisse deprehendi in ipsaruin medio;

Quin- etiam , cum tunc rupiter 'sortitus vi suin latitudine afadus r. min. is. 'potuerit esse infra si ilamT, cu uslat; tu lo est unius praecise gradus ; videtur tamen esse non potuisse infra stellam , , euius latitudo es grad. r. min. iiq. neque idcirco apparere inter has duas stellas , &caeteras treis , ut in diagrammate collocatur Ad hoe autem dici nihil aliud potest, quam esse posse desectuin quempiam aut in calculo, ac hypothesi motuum Iovis r aut in designatione earum stellarum tam secum dum longitudinem , quam secundum latitudinem; quemadmodum sunt aliae quoque in Tychonis catalogo, quae indigent emendatione. Unde si hae ipsae sunt stellat , quas reverendus Pater vidit, id saltem tactus collia getur

268쪽

Da NovEM SYst xi getur exillius observatione, ut loca seu Iovis, seu hanim stellanim emenddari exinde valeant.

XI b Caeterum Iove praeter propter, ut in diagrammate vides, constituto, inverte primo ips)in dias ramina, ut ante dixi, sursum, deorsum, ex aversa, seu postica pagina illud inspicer nempe & Iupiter ωstellae

eo repraesentabuntur situ, quo erant reverendo Patri, tum inter occasum,

atque meridiem respicienti ac stellae F, & G, accedentes masis ad verticem, intelligentur orientaliores; stellae vero H, D, E, accedentes in . gis ad horiaontem , occidentali ares. Cogita deinde suisse Iovem eo' tempore motu directum ς sive contendisse Boccasu in ortuna; ac proii , de eonficiendo diebus singulis, ex suo motu duodeeennali, minuta decem citciter, progredi debuisse uno proxime gradu intra dies sex; adeo ut, , ' elim die incembris xx Ix. ibi circiter fuerit, ubi adscriptus est, debuerit , , die iv. lanuarii accessisse propius ad stellam F, nec procul ab ea deinceps j transiisse. Scilicet motus lovis erat versus eam rcgionem, in qua dixi me. Melceos tum observasse ; sicque potes fingere Iovem aut in P, aut etiam ulterius, & nonnihil ad austruin lineae Mediceorum, prout earum stellarum sitim aut in stobo, & apud TIchonem, aut in ipso diagrammate non

planc congruum nabuer is.

IJ, . Ex his ery Ianuarii duae stellae desee rint exili. Vae visae nixx Nimirum, ut die xxivi deIlula illa, quae LE, conspecta non fuerat, quod capi non posset pro spei,u Telesco , iorem in sui in edio habentis; ita die Iv. stellae E, &O, suere ineonspicabiles, quod Iove exsistente ita P , prospectus Tel scopii non patuerit usque ad ipsas. Quue & tres selum supersierunt, scialicet H F, G, si in potuerint una vidςri eum Iove. At quorsinn. nai

quia habuit Iovem imittotum, & stellas mobileis circa ipsum; cum stolae tamen immotae suerint, & Iupiter ipsas intercurrerit. Heinc, spectato diagrammate, non H trans vit in I, ut esset supra Iovem, sed Iupiter tra fuit in P, ut fieret sub H; neque D, & E factae stat, una lateralis, altera inferiora sed lupiter accedens ad P, tum eas reliquit distantiores, quam

ut possent amplius conspici; tum faetus fuit laterialis ipsi G, squam ille existunavit E ac superior ipsi E, quam ille existimavit D. Agnitu ceria facile est situm stellarum H, G, F, eundem esse qui est trium hipposita

269쪽

Bim IK L; emi quae est commensurationis inter utrasque di instas, orisi facile potuerit ex fallacia aestimationis, quaeinsinuata innante est. i , XI U. Atque ex his quidem sum argumentatus , potuisse illas qui que stellas, quae fuere, praeter Mediceas , Rcver. 'Patri conspectae, esse non Planetas urban- octavianos tum primum detectos; sed stellas Fixas iampridem notas, ex constellatione Aquarii. Et quamvis sorte mea conjectura videretur cuipiam non satis ad observationein quadrare; adjeci, licet Iupiter' inter eas stellas non fuerit esse tamen potuisse inter alias sol Telescopio conspicuas, eamque cum Iove, ac inter se, dispositionem o tinenteis, quae in diagrammate exhibetur. Si uidem visum mihi filii a modum incredibile, potuisse stellas H, E, D, Idextra ad laevam circumeunteis, ac in eadem a Iove distantia manenteis, superesse post dies sex; Stellas autem G , & F pari ratione circumductas, inque eadem distantia perseveranteis, potuisse, quod ille opinatus est, fugere adspectum . Pr fictb sequendo analogiam motuum quae nescio an causa sorte fuerit, ut ille existimatit stellam L non esse amplius removendam a stella Κ, quam in diagrammate habetur 3 utque proinde inter utramque exhibita timia distantia non fuerit, quanta inter F, &G manifestum evadet neutram , ae F praesertim, debuisse sieri inconspicuam. Quia enim quo unaquaeque

stella interior est, eo movetur velocius, suumve circulum, ut minorem,

breviore tempore percurrit sic arcus H, Ι, niiDr est arcu D L, &iste major arcu E M idcirco debuit stella G promota versus Q, tam pe, spicua renianere, quam H, aut la saltem ipsa stella F fieri inconspicinnon potuit, utpote promota dumtaxat in A, ac meodem pene loco pus

verans.

X U. Dicere enim utramque, vel alterutram versus A pogeium dispa ruisse, tanto minus probabile est, quanto Planetae sensibili spatio ante, &post sua apogeia, non variant sensibiliter magnitudinem apparentem, manentque perinde conspicuit ut praeteream, si Medicet in suis quoque apo- gelu perseverant conspicui: non potuisse has stellas, multo Mediceis majores fieri evanidas in suis. Dicere quoque hasce stellas ingresias filis se in umbram lovis, quanam ratione capi potest; clim propter austrinain Iovis latitudinem umbra ipsitis projiceretur aversa a Sole in austrum, εο saltem stella F, remanserit ad septentrionem ξ Potest vero etiam multo minus capi, si orbitae harum stellarum iiii secent ad angulos rectos Me-

earum orbitas, quae vel ex ipso Galilaeo sunt ad Eclipticam parallelae;

270쪽

adeo ut proinde planum quoque Eclipticae intersecari debeat ab illis ad

angulos rectos: Npmpe hac ratione eae stellae circumducerenrur Iovi a borea in austrum, neque unquam aut inter Solem, Iovemque interciperentur , aut a tergo ipuus facti, in illius umbra laterent. Quanquam noniatis capio quid optimus Pater voluerit , cum censuit plana harum stellarum, tametsi ab ortu in occasum euntium, esse non posse eadem cum ipsis Medicearum plani , sed ea secare normaliter; cum aliis interius, aliis exterius circumductis, neque sibi mutuo occursantibus, eadem esse plana nihil vetet.

XVI. Quin- etiam non satis percipio , quamobrem putet specialiis motus, diversosque a caeteris convenire hisce suis stellis, dum dicit eas ab

occasu in ortum, potius quam ab ortu in occasum moveri, quatenus ultra Iovem transeuntes, ab occasu in ortum tendunt: ippe haec est communis lex circumvolutionum coelestium, observaturque non modo in iis, quae Solem circumeunt,ut in Mercurio, ac Venere; ut in Planetis caeteris,

tum juxta Copernicum, quam juxta Tychonem; ut in ipsisnet Solis Ma- eulis; sed in ipsis quoque Mediceis stellis, quae circumeunt Iovem. Nam, quod alioquin Vir optimus ex Galilaeo desumpsit, stellas Mediceas supra

Iovem exeunteis, fieri ut australeis, sic remotiores; id ex dimidio solummodo desuinptum, atque verum est. Cum hoc enim sit universe verum, stellas Mediceas sulea, seu ultra Iovem transeunteis,esse a nobis remoti res; infra, seu citri propinquiores; non tamen quoties australes sunt, romotiores a nobis sunt; neque quoties septentrionales, nobis propinquiores evadunt. Siquidem chira orbitae earum sint Eclipticae parallelae, eiscitur , ut quia nos semper in Eclipticae plano sumus, si Iupiter quidem in

Ecliptica sit, tum ipsae stellae neque australes, neque septentrionales sint, sed soluitvnodis superiores, ulteriores, remotiores;& inseriores, citeriores, propinquiores. At si lupiter obtinuerit austrinam latitudinem, tuin orbitat illae, lege optica, sc inclinatae appareant, ut Iars illarum superior, laterior, reinotior in septentrionem deflectatur e, si septentrionalem, tum eadem pars deflectatur in austrum. X V I l. Ex quo efficitur imprimis, ut quod ille de remotione,& propinquitate dicit, uno solum casu sit verum; tamets is casus non contigerit observationis tempore, quo Iupiter habuit latitudinem austrinain. Deinde , ut id verum non videatur, quod ait Planctas Mediceos nunquam directe sipra, infra, aut penes uera Iovis cerni,sed perpetuo una transver

sali

SEARCH

MENU NAVIGATION