Itinerarium R. D. Thomæ Carve tripperariensis, sacellani maioris In fortissima iuxta & nobilissima legione strenuissimi domini colonnelli D. Walteri Deveroux sub sac. Caesar. Maiestate stipendia merentis cum historia facti Butleri, Gordon, Lesly & al

발행: 1639년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

291쪽

ITINERARIUM. quibus capti atque in Sylvam abdu-Hi, ad pudendam primum nudita

tem exuti sunt, mox manibus post te ga revinctis in triplici sacco separ itim includuntur , atque ita omni pe destituti feris pabulum relinquuntur. Hic cum se in omnem partem vincti totum biduum voluerent, nec euadendi rationem inuenirent , eo i rum unus pedibus tandem exitum molitur, cumque manibus uti non pose set, nec socij ipsum vinculis expedire, in terram denuo prouoluitur , acore vincula Sacci diis luit emittitque; socios, ac in castra semineces & tantum non fame enectos reducit. ' Hic dum nos, collata in unum opera quoquo modo tuemur contra

hostium incursus ex improuiso Comitis de Ridberginandato auocamur, & in diuersas partes separamur ; ac Comes quidem dei Maestro in Brun- su iam exposcitur, Colonellus vero T Deue-

292쪽

i ITINERARIUM.

Deueroux ad Generalem vigiliarum praesectum Petrum Gota in Wesiphobam dimittitur. . Mense Iunio Cardinalis Hispani rum contra Batavos prope Antuer piam prosperrimo successit pugnauit, dc praeter stragem quam intulit .aduersarijs luculentam , tria militum millia quadringentos sexaginta quatuor cepit, Naues etiam centum circiter omni munitionis genere instrinctas , cum tormentis omnibus maioribus minoribusque Hollandis eripuit. Dux quoque Lotharingiae ad metas incidit in varios mulos aureas partim argentasque, partim alias ex Gallia merces euehentes , precium Preciosioris metalli sedecim millium aureorum excurrisse creditur , prae ter ea quae in alio rerum genere Por tabant , quae omnia secum abduxit. Sub exitum Iunii Generalis Gallas omnibus in Pomerania urbibus nostrae

potest

293쪽

potestati subiectis suppetias misit

olgastum ablegauerat cum copio sa Cerere Generalem Salis , quam: cum hic sine impedimento intulisset

ac iam ad sila castra reuerteret ., com modum nactus in via locum .equos suorum pabulatum emitti voluit rQuos cum conspicati essent ex viciania aduersarij, subito in eos irruerunt sperantes praedam commodam , sed secus negotium quam sperarant cecudit, atque ipsi mei nostris facti silant praeda. Circa haec itempora . nobis quoque innotuit clades quam Princeps Cardinalis Hispaniae Picolominij & Car uare an orum ope Gallis intulit ad S. Anthomarum , in qua tredecim militum' millia partim cecidit , partim vulnerauit, partim in captiuitatem abduxit cum omni apparatu bellico. Nos vero ut in etlphaliam diuertimus, mox in valde- ierin em Comitatum in confinibus. T a b λ Hassiae

294쪽

Hassiae situm, virium re stata ranclarum gratia deducti sumus, iussique expe- ctare aduentum Generalis Mareschalli Hatifeldi. Tractabant tunc forte

Hassi de Pace cum Caesare instauran-

da, nec ideo nobis licebat in eorum ditionem excurrere, ne ansam daremus nouae dissensioni. Interim sae

uus Caluinistarum furor non quieuit , sed in Faldensem Patriam debacchatus est, ac maxime in Religiosum virum ita ferocijt, ut frustratim ab immanissimis hominibus fuerit dilania-

CAP.

295쪽

ITINERARIUM. 26s

De origine ct causis belli Gerinitanici, . rebusque alijs in Imperio

Sirpe mecum disquirenti, quae tan

ta tam immanis belli , totque calamitatum in Germania ab multis annis exortarum foret causa, non occurrit se i ta quam nimia, ex a sti uentia rerum o -mnium, progenerat' superbia: Qua quisque sibi ipsi Imperator & veluti parvus quidam DEus, sine respectri humanarum diuinarumque legum vi-

- - - . . '

uebat, cum enim D Eus superbis resi-

stat; humilibus autem det gratiam iure merito flagella itie suae infligere debe- bat, in eos qui nescio qua animi elatione supra terram incedentes vertice attingebant polum, quasi summarn Vo-

torum

296쪽

Σcs ITINERA RIvν torum iam assecuti essent. Solet D Eus grauiora delicta quae suam maiestatem tangunt propius acrioribus etiam mul-

rare pinnis, cum vero vix graue aliquod peccatum excogitari possu, quod non ex fonte dc matre vitiorum omnium, superbia, progeneratur, merito id tam violenta ac diuturna exagitat ultione. Expergissicere aliquando aflictissima Germ nia, & consider* vilitatem tu in , ad quam te tuo merito redegit o

mnipotens, humiliares b potenti DErmanu ut bene sit tibi & misericordiam consequare. Iamfatis delituisti in pul

uere miseriarum erige quandoque vultum excute series, & conuertere ad Dominum D Eu M taum. Sed mei instituti memor alibi Ecclesiasten agam: Hic Historicum.

Hoc tempore Serenissimus Prin- .ceps ac Dominus Ioannes Landgratiij parin stadiani Frater, Princeps varisernaturae de DEI donis ad portentum dotatu ,

297쪽

IT IN ERARIVM. is' dotatus, Generalem nostrum, pro ea qua est humanitate in ordinem milita

rem, inuisit. Mirabile fuit ex hacPrii cipum linea nullum fuisse, qui: contra suam Caesaream Maiestatem, quan- tumuis Religione ab eo discederenti assinitate, cognationequς arctioris cum Saxone alijsque Germaniae Prin cipibus contra imperium tunc bella gerentibus proxime accederent a- tum p serit. V idebant scilicet sagacissinat Principes Imperatorem, quamHis ad tempus supprimi posset, opprimi ta- men non polle. Non inulto post durantibus etiamnum hisce turbis in Imperio, Iuniorem horum Principum Romam adeundi incessit libido, quo

ut venit Religione tam loci tum hominum motus eiurata haeresi ad orthodo

ram & antiquam redijt Ecclesiam, . Mense Iulio Comes Ioannes GotZLigisticarum turmarum Mares challus cum Duce de Savelli cum multo exer- s

298쪽

68 ITINER ARI V M. citu ad Brisacum obsidione liberan

dum exierunt optime annona & armis. instructi. Savelli primum agmen Ducere iussus est, subsequente cum reli quo exercituGota,ut vero impedimen-ra & commeatus securiori incederent via, inter utriusque turmas illa vehi vom uerunt. Non poterant nostrorum iconsilia cum publica essent & aperta la-tere mimariis Ducem Bernardum,.qui non otiosus miles omnes cum suis. Ducibus iiiij t rationes & modos ce dendi nostros& commeatum diuerte-

di alio antequam locum contingerentii quem destinarant. Direxit itaque tormenta omnia bellica in prodromas Samuelli copias, ac mox cum selectissimo milite aduersarium sibi agmen aggresisus est turbato nonnihil militum nostrorum ordine: Qui vero ut se Ducis sui hortatu recollegissent, fortiter

hosti deinceps restiterunt, coegerunt- aliquantum retro mouere pedem.

299쪽

Quod si hic festinato ut debuerat adfui flet cum reliquo milite Ioannes GotZ , res optime processura fuisset;

hostisque sine dubio caesus. Sed quoniam vel ipse sibi soli liberationis Brisa-

censis laudem arrogare volebat, alios- que prae se contemnebatDuees,vel ceris . Q quod quidem tunc constans fama aiebat; cum hoste colludebat , studio, alicubi haesisse putatur . & optasse hanc cladem ex animo Duci Savelli. Can ctante itaque Gotrio; nostrisque cor ira validissimumi exercitum inserioribus, i mimario Duci: cedere coacti

sunt, qui praeualens, cum nostri imis petum ultra haud sustinere possent, eis ripuit commeatum, cum impedimen iis omnibus: quae nostri secum adue-Xerant.. Ita uno die, imo intra pauculas horas concidit potissima libertatis Brisiacensis spes, at tot sumptus aSImperij varijs Principibus impens, inthostis commoda reciderunt. Ceci-- T s dere

300쪽

x o I T I N ERARIV M. dere ex nostris peditum Tribuni tres cum alijs gregarijs militi bus: Non pauciores tamen ex aduersariis legionibus desiderati sunt, inter quos etiam captus est Generalis excubiarum Praesectius Dubadeli Diremit aduentans nox praelium quae nisi intercessisset forte diutius maiorique clade pugnatum smisset. Rediit igitur ad suos triumphans & spoliis gaudetas, gi maria: Dux Bernardus, Sanethcus vero & Gotaianus exercit' se sed serius coitinxere, atque in mirten bergensem Ducatum ercitum reliquum traduxerant. Sed& in Pomerania sors nobis aduersa obtigit, ubi Suedicus miles Guarietium usObruerunt & occuparunt. Poloni quoque magnam in Regno excitandiu multam ob Casimirum Principem Regis sui Fratrem ad exteros missum .& a Gallis interceptum : Hic enim cum Neapolim iret Prorex ijs in terri a

b Hispano destinatus , in Gallorum

SEARCH

MENU NAVIGATION