Itinerarium R. D. Thomæ Carve tripperariensis, sacellani maioris In fortissima iuxta & nobilissima legione strenuissimi domini colonnelli D. Walteri Deveroux sub sac. Caesar. Maiestate stipendia merentis cum historia facti Butleri, Gordon, Lesly & al

발행: 1639년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

321쪽

ITINERARIUM. xyascendere collibitum fuerit, res saluar& incolumes Argentinam usque, Per quasvis Brisiacenses naues una nominatim certas ob causas excepta deferantur , hac tamen conditione, ut Nautae omnes vel Argentina, vel certe, si istic aliarum nautarum copia dism

cilis foret Philippoburgo Brisecum se

ne mora remittantur.

- III. Indalgetur Domino Baronide Rei nacti, & eius militi ut duo tormenta bellica maiora, quorum quod-uis globum octo librarum capiat, cum viginti globis duobusque vasis tot-mentarij pulueris secum abducat, in quem finem duae aliae naues, si opus fuerit, Bernenses, praeter iam supra concessas Brisecenses, dabuntur. IV. Ut de transiluad Argentinam Dominus Baro de Reinach certus sit, poterit eum literis aliquem ex suis fidum Argentinam mittere, qui de ciuitatis voluntate intelligat. Quod si

istic

322쪽

IT I N E R A R I V M. i stic tran situs negaretur, spondet V V mari ensis Dux , se cum suorum mili-- tam saluo conductu facturum , Ut omnia impedimenta salua OTenbur-gum deducantu , & pro maiori cau-- tela seu securitate, obsides dabit dicto ,

v. Transfugas his pactis neutiquam iconcludi vult Dux , ted eos sibi reddi,

qui vero capti se durante obsidione ad ipartes Caesareas transtulerunt ijs libe-2rum erit vel morari cum illis cum MN.-bus sunt, vel ad se reVerti. . 2VI. . Obligabitur iam sepe nomina- tus Baro de inach, ut his pactis con- clusis mandet serio , commendanti in i Landskron ; ut arcem illam V Vimari- ens Duci cedat. Promittit vero Dux se militem istic praesidiarium vel Vilin- gam vel Offenburgum , quod quidem' ipse voluerit erit salvum, sine ulla offen- se deducturum. VII. . Omnes captiui tam Brisaci,

quam ι

323쪽

ITINER:ARI UM. 2 3mquam in Landi lcron detenti sine liti o restituantur V Vimario Duci. Pollicei tur similiter Dux, se utriusque loci ca-l ptiuos temimirum.

VIII. Ossicialibus qui res politicas

seu Camerae administrarunt, seu qui, de regimine Austriaco antehac fuerunt; post bimestre spacium liberum erit a-j lio commigrare , interim tamen noni tantum acta scriptaue Omnia fideliter reddent, sed des cientem instructionem ad cognitionem rerum omnium: ijs quos Dux designauerit facient. Vn- de&quibusdam permittitur ut res suas una cum reliquo milite , alio in tutiora

loca transferant.. - ΙX. Nil eorum scriptorum, libro- rum,&c: quae ad Rempublicam, M gistratum, Cancellaria, Cameram, or- dinem Teloniorum, Rationes dcc: spectant, violabunt aut quouis modo mutilabunt, quominus administratios iterii hactenus seruata,administrari possae sit.

324쪽

Ly IT IN ER ARI V M. sit. Conceditur tamen Generali de Reinach ut ea scripta secum oportet, quae ab illo tempore quo ipse suit G bernator, Bellicam prouisionem, structuram aliosque siumptus militares co

cernunt. 'stae

X. Omnem apparatum dc instructum bellicum , cuiuscunque fuerit nominis aut formae fideliter ei quem Dux nominauerit , tradet. nec quisquam eorum infodietur, destinetur comminuetur. M XI. Ciuibus seu Incolis Brisece sibus liberum Religionis exercitium concedetur, eorum tecta domusque ac praecipue templa , monasteriaque inuiolata ac intacta absque ulla direptione relinquentur. Quod si vero Religiosorum nonnulli alio commigrare ipsi ultro cogitarent, cuiuis id liberum relinquetur. Quod vero ad alios qui ciues non sunt, sed tantum ad tempus securitatis causa hospites, maxime ve-

325쪽

I TINE RARI UM. 1'sed Nobiles istius conditionis, ita Dux cum illis aget, ut conqueri iure nullo modo possint. XII. Mobilia omnia ad domum Austriacam olim pertinentia, uniuersaque alia in Brisacen siem munitionem tutelae causa importata seu aduecta rEaque quae militi exituro aut ciuibus permansuris legitimo titulo attribui

nequeunt, intacta relinquantur, ac iblis qui ad id ossicij a Duce designabuntur sine reseruatione ullius fideliter tr

dantur. ν

XIII. Cauebit Generalis torme torum Praefectus Baro de Re inach, dc assecurabit obsidibus ad id post seret, ctis , ne quid occulte machinationis, quod munitioni Brisiacensi, Daci V V, mario, vel suis illuc introeuntibus d mno esse possit, illic relinquatur. XIV. Denique omnia haec absque dolo utrimque seruabuntur. Quod si tamen aliquis priuatus contra haec

326쪽

ITINERARI Legisse conuinceretur, non ideo reliquai communitas omnis unius perfidiam

luet, sed solus machinator fraudis, pro' merito plectetur. In quorum omnium fidem imprimis ipse Serenissimus V Vi-mariensium Dux Bernardus; tum Binro de Reinach, sua manu subscribent. Quod &actum septimo decimo Dei cembris Anno M. DC XXXVIII. Pactis ex utra que parte admissis, it

bilitis de subscriptis , V Vimario Duci

innotuit, trigintastiorum militum Brisaci in carcere durante obsidione mortuos, & octo alios a Qciis concaptiuis ob famem &inediam in cibum esse mactatos & deuoratos. Vnde Dux ita exin

canduit, ut pacta simpliciter rescindere decreuerit, concluseritque omnes praesidiarios in egressia internecione delere, fecissetque nisi omnes militiae prseniores deprecati fui ssent, quorum precibus securitatem Brisacensibus annuit.

Egressi

327쪽

Egressi itaque sunt nono decimo Dei cembris intra octauam & nonam matutina quadringenti fani milites, quin quaginta aegri cum nouendecim vexili lis, septuaginta equis duabu3 mulis, . sex Rhedis tribus curribus , aegri sa- 'nique separatim diu ersis .nauibus Argentinam versus secundo Rheno de- ductis inta In Egressu DuxVVimarius Baronem de Rheinach sub porta acriter perstrin-

xit; obij ciens tum Barbaram ac feram. immanitatem in milites , quantum uis: aduersarios in carcere exercitam : Cui

eXcusandae quid respondere possit, sequidem plane non videre. Cui Baro , de Reinach non latere fuam Celsitudinem, similem contigisse casum in obsidi one Augustana, in qua similiter cari nes humanae in delitijs fuerint, ideoque se extra culpam esse si inopia Schorrenda fames ad id delicti milites: degerit. .i Quod vero ipse eos in vin-

Diuitia hyso la

328쪽

i, l T IN E R A RI V M. cula compegerit, aliud prudenter se

facere haud potuisse, cum enim capi ut indies elabendi quaererent occasionem, ac iam vidissecit quo res Brisace ses loco essent, dubio procul id ad suos relatari fuissent et ut ergo maiora suis damna caueret se ad illud mediu compulsum esse. De cibo porro ipsis sis tracto in carcere, id quidem fatua D cis Venia, aperte falsum esse, cum ipsis carnes equinae fuerint subministratae tadiu donee & suis illedefuerint, ideoq, se eos mitius tractare tunc pro te O ris iniuria non potuisse. Post Minachium Brisaeensis Ca

cellarius Dominus Vol marius pullis vestibus indutus, bacillum manu prae serens ad Ducem accessit, ipsique terin genua prouolutus supplex factus est, perhique sibi ignosci nescio quae verba temere & imprudenter in Ducem egesta. Cui Dux. Se quidem sussicientem habere causim, acrius in ipsum

animas

329쪽

ITINERAR IV M. αρ' animaduertendi, sed se modo ignoscere , videret porro ipse ut imposterum cautius de Principibus loquere tur. Colonellum quoque Escher aliosq; nonnullos perhumaniter est allocutus, constantiam & fortitudinem

eorum in tanta rerum omnium penu ria vehementer laudans.

Tormenta maiora bellica quae in urbe relicta sitnt centum viginti quinque fuerant, praeter ea ex quibus igniti globi emitti co nsueuerunt. Quoad pulverem pyrium aliumque apparatum bellicum nullus suit defectus, suffecissetque ad protrahendam deditionem in multos adhuc mentes. Sola panis commeatusue penuria eam principitauit. Fames porro tam inc dibilis fuit,ut difficulterdescribi queat. Certe nulla unquam in antiquis & recentibus historijs ceuior notata est. In hac o sidione uno die octo pueri perditi sunt,

330쪽

3oo ITINERA RIVM. ita ut nunquam post hac sint visi, con stans fama & probabilis suspicio fuit eos ad lanienam & cibum hominum iraptos. Mortui triduani quadridua-nique terra effossa eruti sunt, &in fru- ιstra dissecti & in epulas appositi. MN lites qui ob delicta in vinculis agebant, .

fame compellente calcem e patiete a-vulsium comederunt. Sed nec fame

tabescentibus parsum , quos audos; ne simili malo perirent, socii conca- ptiui deuorarunt. Vix ultimis heb-- domatibus vlla praeterijt nox, quin de-- cem in publicis vicis fame extincti re-- perirentur. Vendebatur modius sit, ginis quadraginta omnino forenis; : Hordei, quatuordecim, avenae, duo-- decim imperialibus. Modius pisorum i istabat nouem florenis, modius farris: lmistus tribus furfurum modijs emptus: lest centum viginti florenis. Vini mensura unica & panis trium librarum aureo annulo cum Margaritia preciosa

quam i

SEARCH

MENU NAVIGATION