Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

elli adversario conseret manum , qui primo

congressu, protenus abjecto scuto, supinas itendat manus ignominiosum sibi putat, cum infirmiore committi quia sine gloria vincitur, quisquis sine periculo vincitur. At enim iniquo pugnabimus loco, in terra hostili, inter insidiosas sylvas, inter inimica, infestaque Omnia subi nullae urbes nulla moenia pulsos acipiant. Multi quoque nostrorum e nUperaugna saucio sexangui corpore, vix se sui a stentant multi fame Sc squalore consecti, non viros , sed umbras hominum in proelium serent. Ego vero generosi milites,hoc ipso ma- gis rigor quia major fere impetus, major constantia, pene miseros est Tutque maxime mortiferi est solent morientium bestiarum morsus , ita quoque

Iosia iis rebus o olentio ubim et obm

Haec una mihi credite, causa multos ab interitu arcuit , credi periisse. In hostico sateor, loco iniquo, procul domo , procul patrix, in dubiam armorum aleam eundum est sed, quod haut nescitis,consilio non minus pugnatur, quam gladi, utque Graecorum Ulystes,

arte et Marte, mente de manu, bellare solitus:

ita nos quoque parire audacem Martem, ingeniosam Palladem colimus Deam' quae Xerxem olim turbidum Hellespontum superare quae Annibalem Pyrenaeum saltum,&, qua unu Hercules penetraverat ,

102쪽

66 A, T. EM VLI I----- Alpemque nivempte transcendere edocuit Illa ipsa De nobis utatque iniquum faciet aequum illa confra risum, S praeruptum, reddet planum nihil dc nique rationi invium occurret e virtutis saccessum. Vobis arma canimus sit : il consilium & vel rae virtutis regimen relinqv

te. Fors autem non tam hostem, quam tu ribam, meruitis Pauciores,fateor, sed Roma: estis,animis utique pares, quamvis copiis inpares. Nemo proelio superiores , paucos dxerit: quia non numero, sed virtute : non cina pore, sed animo aestimatur acies. Deinde be Ii usus,desveterana virtus, etiam inter impare sequat Martem. Quas videtis circumfus Cheruscorum copias, magnam partem incos adita tumultuaria turba est. larique, lius stipendii homines, perpauci justi

structi armis scaeteri ut quemque casus arm vit,sparos,aut praeustas portant sudes Nost ilacies clypeis hastisque stabiles inferet cuneo invicta legionum robora Vir viro , ar armis conserta sunt Ordines laxare, vel de sereri proferre, vel referre pedem aliter at

aliter murare pugnam , non duces magis ca

lent, quam milites. Proinde illinc plures stbunt, hinc plures dimicaturi sunt. Illud a item imprimis augendo fiducia est,quod divs inter discordes duces hostilis acies est tam unius sumus imperatoris, unius sacramen milite

103쪽

illites, in eadem omnes jurati armani in i - im auctoritati fid m. Illi nec idem volunt, ec idem nolunt,ac diversa sacramenta, diveris habent gladios. Nihil autem majus nobis)rtuna praestare potest , quam hostium divi- iam Tuae in semet denique stringet serrum. Jagna quoque fortiter pugnaturis parataraemia sunt nam , nisi me fallit augurium ,

uantumcunque hic errarum cernitis, nunc ermanorUm , mox virtutis erit quicquidic, vel suum, vel nobis ereptum, hostis possi-er, id omne nostrum cum ipsis dominis futuam est. Praeter Variana cladis spolia exu las , quas cominus in nostrum ostentant probrium, agros videtis pecorum, frugumque lenos, atque ingens ubique virtutis auctora rentum. Omitto decusi gloriam, praeci-uum victoris praemium quo solo incitarento nostri majores novi mimum rei p. im-endere spiritum, in fastis S annalibus ceterum victuri, Camilli, Decii, Fabii, Sc

Scipia ae. ruod immortale nominis decus, magno solato illis erit, quibus fortiter pugnando OccUmere contigerit. Vestrum quippe in patriam morem fidem, vestram in morte constaniam omnis praedicabit posteritas Aut si fodie obmutescat, vestram virtutem hic ipse, in

uo casuri estis, loquetur campus quotiescunque

104쪽

6 A, T. AE MI CI cunque enim hos agros, hanc terram, qua Ohruti fueritis, peragrabit viator, vestrae sortitudinis recordatione obstupescet qui si amicufuerit,bene precabitur piis manibus sin inimcus suae ignominiae memoriam repetet. quidem sine pulvere , quod ajunt, haec obtar gent victoribus nemo enim belli praemia,tanquam tibias ad fontem, inveniat quia milita Iris gloria in aspero colle sita est: quo bellani juveni multo sudore inguine enitendurest ut quae in arduo posita sunt virtutis praemia, suum faciat meritum quod victoris decus hoc gloriosius, quo majore partum discrimine est quod te imprimis bene reputare velim, siquis forte caeteros inter tyro es,cruenti certamini inadsuetus. Nam ne erreS, non armis lusoriis,ut vos consuestis domi,inter urbana otia sed decretoriis haec pugnabitur pugna atque alta utrimque ingerentur vulnera hi fluentem adspectabis sanguinem laceros artu i& truncata membra videbis alibi , belloque caduco D irdanidas. In qua unesta rerum facie, inter tot caden tium gemitus, inter tot morientium suspiria ifac quaeso, ut mente consistas fac quaeso i oculis constes cauribus, majore sortitudiit ilmajorem meriturus adoream. In hanc igitur lquam dixi,opimam mercedem atque in tanta assem gloriae agite, pariter tyro veterane icum Diis bene juvantibus, arma capites: quoc

105쪽

O, A CC o III. gravis suadet ratio. Triumphato quippei , , Oriente coccidente, una hactenus domaridi non potuit Germania quam solam Romana virtus timere visa est cum jam timeret nemi- , nem ac tanto magis connitendum est , ut hac quasi coronide Romanum nomen cumuletis, vestrisque armis tantum consummeris decus.. Vs Jam ducentos fere per annos , pudet prope fateri, vincitur Germania Medio tam longi aevi spatio , multa invicem damna accepta... Non Poeni, non Hispani, vel Galli, ne Parthi quidem nos saepius perculere Germanicer- .. te, Carbonem Cassio, Set Scauro Aurelio,. Servilio cepione M. quoque Manlio, fusis vel captis , quinque simul consulares exer- citus nobis abstulere. Hi sunt, qui Lolliana . strage etiamnum inulti ferociunt quae , pro Deum atque hominum fidem, abolenda infamia est. Quod tanto scio, facietis promptius, si, qui jam undique vos urgent, illos ipso cessi cogitetis, qui non ita pridem duce Arminio, summa cum perfidia, contrucida, runt Varianas copias Quid igitur unci a mini milites' quid dubitatis horum cruenta

strage parentare tot civium sociorumque ma-

nibus, gratissimas interemptis ducibus persolvere inferiasi Vindicat quaeso vosmet ab hac contumelia AE talionem reddite duci bar-

baro, Arminio cujus nemo fortis quicquam itimeat , praeter crudelitatem, perfidiam. scelestus

106쪽

5 AN T. AEMILII

scelestus quippeo immanis inest animus, Dii , hominibusques sibi invisust pie qui spreti si

gentium jure te bello captum inauditis dedissippliciis non ut moriare, sed ut inter tot menta vivas , animamque quasi per illicidia effundas atque ipse interea oculos e aures pascat, dum palpitantes semimortui vi nas laetabundus adspicit tabescentis sus p ria audit cupidus. Quia autem plurimum irteresti novissimum spiritum per ludibrium, a Per virtutem, effundas squis non fortiter pi gnando,vel vincere,vel cadere malit,quam Caris indigna pati . barbari hostis ludibrium qui victo, vel captivo impotenter illuda

alios in crucem acturus ilios lentis ustulati rus flammis, diu inter vitam mortemque an biguos. Quam hominis atrocitatem etiannum Teutoburgiensis saltus loquitur', propinquo dc amicos vestros, per scelus cicumventos,&ultimis cruciatibus excarnificitos, sua crudelitatis monumentum reliqui Ipsi non ita pridem vidistis arborum truncantefixa nostrorum ora tribunos centuri nesque pecudum vicem mactatos,apud bast ras aras et totoque campo albentia ossa, dcans cpultas legionum reliquias. Si bene novi betantis juvenis animum, haut perinde plagae accepta vulnera , quam ista species dolore iatra eum assiciar, ec vel cum paucissimis involi

in medias hostium copias, barbarorum sangusne in

107쪽

On Aetio a II. i j justissimae suae indignationi parentaturus,

lut mutuis vulneribus occasurus. Quin igi- uia viri estis,cam contumeliam expiatis fer- in pariter pro salute pugnaturi, sin ultio- rem sceleris. Quod ut faciatis animosius, e-3 regiam mehercle necessitatem fortuna vobis

inposuit, quibus salvis esse non licet,nisi pari- tu er de sortes sitis Inter armatos hostes desinnas paludes positi, hinc lupo, quod ajunt, in te cane urgente. Illis timidis ignavis est eicet, qui receptum habent: quos suae urbes, uus ager fugientes accipiet. Vobis necesse sis fortibus est viris, quibus undique circumpentis, non alia, quam in armatis manibus pes est. Italia horror Annibal , cum nostro Scipione, ad Ticinum , congres rus militem it ebus prius, quam verbis, adhortandum ratus, trircumfuso ad spectaculum toto exercitu, ennctos captivos montanos in medio consti uir, armisque ante eorum pedes projectis, sin-TIulos per interpretem interrogari jus t quis . et irorum ferro decertare vellet,ea lege ut vincu- it is liberaretur, armaque Sc equum victor acci peret. Cum ad unum omnes spe libertatis errum Pugnamque poscerent e dejecta in id

ia: stor esset, ut aliquot paria dimicarent, se quis que eum optabat, quem fortuna in id certa si men eligeret. Ut autem cujusque sors cecide-

rat, alacer, atque inter gratantes laetabundus.

108쪽

A, T. I CVIjam dimicarent, is animorum habitus erat,m: non vincentium magis, quam bene morientium, fortuna ab omnibus laudaretur. Quod si,quem animum illi miseri in sua,eundem vos milites, in vestra sorte aestimanda habueritis

vicimus. Ilud enim,quod dixi, spectaculum nostrae quoque conditionis imago est hac nescio equidem,majorane vincula de necessitate illis captivis, an nobis fortuna circumdederit dextra quippe laevaque invise paludes claudunt, aut insidiosi saltus a tergo Si fronte urgent host es, Praesentemque viris intentant omnia mortem

Sed illa tantum in gloriis mori , hac et ianvincere licet idque experiri jubet ultimuna maximum telum, necessitas' quae et ianipsam acuit ignaviam, atque ex desperationissem concipit utque inter animalia ignavissima quaeque, quae natura ad sugam genuit, ubexitus obsessis non pater, effugium tentancorpore imbelli sit, timidissimo cuique e rebus des eratis crescit animus,&cum spe nihil est, sumit arma formido abscissa missione gladiator , quem armatus fugerat, insequi turnudus Et sane in rebus asperis in tenui spe,ubi periculosior quies quam temeritas est fortissima quaeque consilia tutisiima sunt, im

minentisque periculi remedium,ipsum pericu tum est: quodque in tali casu incitamento egi debet

109쪽

o III. Tres uetin audentes. Ut rem in pauca conferam, vobis hic unafagus Amsiam perare utem ocii bene fixum destinatumq in animo estiterum dico, Vicistis Deinde,quod viri armati est generosior quisque, si pro salute nequeat, pro lua tamen ultione ferrum stringe tu cruen- tam&luctuosam hosti victoriam relicturus. Quid igitur cunctamini, generosi juvenes y moriamur, is media irma ruarem

i Fors autem indignamini, veterani milites, quod vos, tot laboribus fractos, tot cruentis i proeliis debiles eae haustos, rursus in aciem oco. Diuturna,sateor, de laborios iaci enua in ilitia est quae vos in longinquum traxit or-issem, prope e X tra siderari solem, per inaccesbs saltus invios montes sub multa advera passi, itis, fortassis etiam graviora deinceps Iasturi non tamen querela hic est locuta datus est miles, qui suum imperatorem se luitur gemens in eam quippe sortem nomen illedit,& in hanc legem sacramentum dixit, id quemvis auctorarus casum ad assiduum aboret ni inopiam ad crebras plagasi vul- eras, si fors ita ferat, ad crUentam mortem .n summa perpessitium, sin continuas mi-erias venale animal, miles est cujus corpus

anima quinis in diem aestimatur assibus: iuibus obstrictus, non sui juris, mancipii:st sed in potestate ducis aut, si male rem

gerat

110쪽

oerat, victoris. Deinde, quod haut nescitis Ei campus gloriosae virtutis est quae crebro gaudet certamine nec lacte, sed sanguine educatur , magisque continuis clarescit malis utque jugi labore callescunt manus, ita frequenti discrimine roboratur miles, hoc melior,quo pluribus fuerit spectatus proeliis. Non potest athleta magnos ad certamen adferre spiritus qui non aliquoties sugillatus est ille vero qui pluries suum fudit sanguinem dicujus devites sarpius sub pugno crepuere diis sorte sup plantatus, adversarium toto feret corpore, projectus non projiciet animum sed quotiei

ceciderit, resurget animosior, pugnamque re

petet majore spe dc fiducia. Ita veterana virtus plus in discrimine habet constantiae longoque usu exercita, nn minus scienter pugnat, quam fortiter ideo ut in vobis impri mi sita sit spes victoriae. Nec quisquam,opinor, jam est, qui pugnam detrectet, adversu eos, quos caussa jamdudum vincimus mecfortuna dubitandum, quo vel precibus ex

ratur, vel virtute cogitur. Tu autem, immani si me Armini, superos inferosque juxta tibinfestos reddidisti salteros scelere ac perfidia

crudelitate alteros Eoque,siqua ipsos mane: tangit injuria, una nobiscum totam nunc in serorum sedem, in te tuosque consurrecturan crede jamjam ex propinquo saltu erumpenQ uinctilii Vari triumque legionum, ultrice

umbra

SEARCH

MENU NAVIGATION