Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

hi adspicitis aedem nos cro illo Minervio augustior est , tanto major parvulis ejusdem primordiis hodie cumulus accessit de decus: ut Diomedis arma Sc Glauci non dispari magis pretio testimata putemet quia hic quoquec aurea pro cereis reposita mirabundi adspees a-mus. Quod singulare procerum nostrorum beneficium cum literarum immortalitate perennabit omnis hoc cogitabit memoria omnis loquetur posteriras Principum quidem profusa congiaria actat antiquitas cimperatorum amplum donativum praedicant historiae: celebrem circi pompam, atque inter cruentae cavea spectacula, tot publicae voluptatis hostias , nobis ostentant annales iquasque alias habuere oculorum delicias, grata in vulgus munera quae in veterum scriptis pene u- , tramque iaciunt paginam sed nihil unive Dum illud priscae munificentiae choragium ad nostrorum procerum donarium qui primi instituere in urbe, qua caput Ventis, stantum non, absit invidia, universae Belgicae ocellus, uti, quod e longinquo quaesitum fuit hactenus,haberetur domi quod magno emitur, gratuitum foret Plurima alia e maxima,sareor, eorundem in Remp. extant merita Magnum

sane, toties hostem submovi iste finibus 8 non unam triumphalem emeruisse lauream , postibusque sutrixas ostentare tot hostiles exuvias et magnum sane patriae libertatem per tot amaos

72쪽

asseruisse multo autem maximum, sine quo caetera consistere nequeunt, iterarum decus I

sibi vindicasse scujus ingentis meriti non una est commendatio. Principio , quod dicere

coeperamus, omnium eaepectationem vicit

Praepropera benignitas et quod magnae benevolentis argumentum est mula proprium libenter facientis est beneficium repraesentare, Qui vero cunci anter c diem ex die ducens profuit non ex animo fecisse videtur ac proinde duas res maximas perdit,o tempus Margumentum amicae voluntatis quia tarde velle, nolentis est. Qui plerorumque principum mos est, quos prava ambitione delectat longum suae potentiae spectaculum quam minorem putant, nisi multum diuque differendo,quid possint,ostentent,beneficiis suis commendationem ex dissicultate captantes. Verum nostra Reip primores , magis de communita quam suo bono solliciti, non ignorarunt, hoc majorem tam salutaris beneficii fore gratiam, quo minus diu ejus pependisi et expectatio. Praecipua quoque rerum utilium commendatio est, si non transmarinae sint si non extra nostrum orbem positae , sed in propinquo earum spes siti quae promittunt bona, in propatulo omnibus exposita sint. Praesentes Deos pro caeteris benignos habuit antiquitas quales hae nostrae quoque

iunt Musin: quarum fructus non Athenis Atticita

73쪽

ORATIO II. ticis, aut trans Alpes ex longinquodam petituri inter tot parentum sollicita vota, inter tot anxia spes Atrei familiaris dispendia Paucorum ea est perversitas,omnia dissicultate desumptu aestimantium qui soluti ac fluentes parum lautos sese putant, nisi annum vertat luxuria iis hybernae poculis innatent rosae: nisi aestivam glaciem frangant falerna. Ho- rum palato, fateor, noster orbis angustior est: quibus ab extremo Oriente, aut per amo naufragiis maria, gulae irriramenta quaerenda lunis quos profecto nostra ambrosia indignos, foenum potius esse oportetar. Nobis nunc beatioribus,si contigit quod quae antehac longo errore et viarum anfractu quaerenda erant doctrinae adminicula jam haben- tur domi quod non circuitu,sed compendio: iis si non praerupta confragosa, sed plana de faciui nunc ad felicitatem itur via. Deinde quan- ... l toplus est omnibus, quam singulis, profuisse, tanto amplior haec censeri debet beneficentia. tam quippe rem magno aestimare omnes

Onsuevere, quam communis commendat uti-itas. Illam veterum matrem Idaeam, Tellu- em dico, tanta superstitione cultam,corporis luntaxat altricem agnoscimus et nostram auem omnium artium, scientiarum almam Iarentem,quam nunc laetabundi in urbem accipimus, animi pariter& corporis tutelarem

ogitemus . atque universae mortalitati ex

74쪽

a AN T. AEMILII aequo frugiferam. In lucro forte oblato,communem Mercurium dixit antiquitas di stra quoque Academicae Musa pariter , iomnes beneficiariae sunt, velut omnigenam gestantes cornucopiam. Quare sinum laxa re, Auditores scommune lucrum est,quod adferunt quod Eque, peribis prodest, locupletibu Muer que neglictum pueris, senibu que nocebit.

Nullae quippe sunt vitae humana partes quae non illustrentur lumine literarum Cnihil publici, aut privati negotii est , cujus non Optim mus moderator sit animus sapientisa qualem inostra deinceps formabir Academia,Omni do letrinae genere instructissima. Primo, quod caput est, qui Deum loquatur;qui divina pam dat oracula: ut in sacrarum literarum adyta deducat ignarum , earumque abditos evolvat sensus cinterpres aderit de mystagogus, omnibus ex equo promptus,o benignuset qui vos inon suspendet oncta, fastidiosa initiamen ltorum mora, ut in Eleusiniis et sed, qua in his literis eruditione est singulari, propensa erga earum cultores voluntate brevi: facili via ad interius vos ducet sacrar um uti, qui mystar estis, mox e popiae sitis. Quam coelestem doctrinam, quia omni humano eloquio major est, vel ex hoc uno pie aestimare

liceat, quod quantumcumque caeterarum re

rum sit studium e cura quaeicumque spei

nostrae

75쪽

O, II. o notam vota seu stra successum speres, nisi rei agendae auspicium sit Deus. Deinde, quod nunc fundamus Athenaeum , ad publi- eum populi consilium, quae pacis bellique

dea arbitra, civilem mittet prudentiam i eui in rebus humanis merito primas, eidem 'cundasestertias tribuas. Haec enim scinde rum sanctionibus,haec secialium praesidet clarigationi a pia arma ab impiis discriminatri

haec eguria moderatriae,atque illibato liberta tis custos est. Nec ignorarunt id prudentissimi proceres nostri, qui dis cillimo hoc tempore , dum ferale classicum nos circumsonat, inter publicas curas, iteras esse voluere rat que inter tubas de lituos,togatam quoque stare Palladem e crescente in dies armorum strepitu, hoc pacis negotium agere instituere. Quod salutare coeptum, in nostra Belgica,fatali Martis campo , vel praecipuum habet Usum ut sint, qui in castris togati pugnent ut sint, qui domi velut ad arculas sedentes, pariter duci consilia,8 tela suppeditent pugnanti militi. Neque enim tantum armis, cani a campis, sed consiliis quoque , domi, cum hoste dimicandum est ac propterea, de belli, pacis artibus eandem praefecit Deam prudentis lima antiquitas. Quin etiam, si nostro Tacito credimus, plura auspiciis, con- siliis, quam telis, manibus, geras. Nec temere rex regum Agamemnon nunquam

76쪽

optat,ut Ajacis,sed ut Nestoris similes decehabeat dii Saepe etenim acripotior prudentia dextra est. Multum , fateor, civilis doctrina debet rerum usui multum experimentis praecipue tamen ex melioribus hauritur literisu quod nec magni dissilentur reges qui cum experiundo didicissent, quam arduum sit, quam subjectum fortunae cuncta regendi onus , optimos consiliarios dixere mortuos. Nec minor , Auditores, ex novo hoc patrum instituto in caetera, qua publica , qua privata negotia redundabit utilis as Hinc enim provenient,qui haesitanti operam impendant tribunali qui laboranti succurrant foro qui de regalibus respondeant de jure episcopali, de jurisdictione, de legibus militaribus, de restitutione in integrum et di ne longo vos circuitu traham,

Suijuris nodoso legum migma et a solvant,

Papinianos dabit nova Academia , Alciato , Cujacios, Hotomannos, non minus juris utriusque consultos, quam rerum usu instru

ctos. Quae enim illic justifc aequi praecepta optimus quisque combiberit, in forum , quod in propinquo allata, inter frequentissima togatorum certamina, experiendi quot diebus erit copia. Quodsi morborum vis ingruat; si febris stato circuitu quasi ad vadimonium accurrat si gangraena, vel phagedaena corpus depascatur: Machaonem . vel Podalyrium nostra

77쪽

ORATIO II. vltnostra promittit Academiari a quo Panaceam expectes a quo cujusque morbi depulsorium,

solutare amuletum speres a quo caussas do-

leeare pestilentis contagii unde febris inter- pallatae proveniant periodi unde melanchoiae pendeat diversitas: quae vena secanda sit pleuritide;quae denique sint cujusque aegritudinis signa praenuntia. Si dux,vel miles, exicie non minus honesta, quam alta referat minera:erit qui molli, pendente tractet manus qui deplorata, conclamata curet feliciter. Si nautici ex mari redeant multis Onom plagis, erit qui Chironiam adserat marum. Quodsi per vastum hunc terrae glo- atque immensum coeli spatium, circum- luci desideres ii per universam lubeat cir- umvehi naturam . erit quem ducem sequare, qui reconditas ejus vires rimetur, qui abdita et i taturae recludar coelique Cimo si dera monsiret, Defectus Solis varios , Lunaeque labores: Vnde tremor terris quais maria altarit mescant

Obici bus ruptis, rursusque in se ipsa residant:

Si id tantum Oceano properent se tingere Soles berni, vel quae tardis mora noctibis3 obsiet. uodsi terrasque tractusque maris metiri, sy- ierumque magnitudinem c circuitus ad di- ito te vocare, animus est . praesto erit novusa erudito pulvere Archimedes,

78쪽

ANT. AEMILII

mi totum radio describat gentibus orbem.

Aderit etiam incorruptae vii tutis hortator qui

sapientiae monitis effrenes castiget affectus qui ad luxuriam cursu ruentes prenset be- trahat qui elati animi typhum nimium comprima spiritu, qui ambitioni, cui plus aequo laxamus pedem, imponat fibulam Nut

denique virtutis praeceptis omnes animi aegritudinest carnifices expugnet, reeis quot vitiis,tot imperiosis subditum dominis, vocet ad pileum ut tuus sis , -- uno su gno Iove dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum. Quae omnia sanae mentis bona hoc excellentiora censeri debent, quod, cum nihil in ea possit fortuna, adversus eam plurimum valenta Quaecunque autem, Auditores , altioris doctrinae scita, quaecunque rarioris sapientiae monita imbibet juventus, exemplis fir imabit historia quae incertum caeteris studiis lmisceatur jucundius, an utilius. Neque enim tantum quas suavi condimento assiduos edulcat a bores vigilato noctis absterget nauseam verum etiam, quod familiam ducit, maximarum rerum usu instruit animum tu Hic enim de imperio orbis terrarum, hic de

regnorum eversionibus, earumque caussis, sedemus judices, jublicorum consiliorum arbitri quibus urbes undantur , bella e lruntur foedera sanciuntur; quibus denique si

79쪽

ummum rerum humanarum fastigium, regian estas te se tuetur. Hic praeterea utrumque ortunae vultum securo speci es animo, nec torreas. Hic omnium seculorum exempla elut in cautelam videas , ut praemature alio-um sapias eventis Quos senes veneramuronsilio providos, rerum usu cautos aetatis eneficium est. Longa dies fecit Nestorem. listoria autem ut plurium annorum est, ita ominis aetate potentior de melior vitae magi- ra est quae multo etiam ante cano dc rugas.os juvenes faciat circumspectos senes: dum uasi per innumera vitam trahimus secula on nostris Ad mundi annis,aetatem auspicanes ' equid autem , ad tot Cecellentium lentiarum decusac splendorem faciamus re- qui elegantiorum quoque iterarum accedetrnamentum squibus sine haut magis sapere ossis,quam bene olere,qui in culina habitant. luacunque enim iturus est priscae sapientiae ctator uvenis, lumen pargent, ducentquerrantem Adde quod omnis honestior do, trina animos movet acrius, quoties pulchri- adinem rerum splendor orationis illuminat. deo ut harum literarum comitatu maxime olens Suada filicujus facunda voce in senatu uatiuntur attonitar curiae subsellia. Illa catinae fregit audaciam in foro destribunali uni oquentiae exorabilis est judicis severitas: in

80쪽

ANT QMi Lii Et quod magis miremur, impavidus Mars myritescit exanima allocutione strictumque ferrum cedit imbellis linguae eloquii quod ii turbis militaribus passim notare licet. Qua

rum omnium rerum sedula cogitatione novam juventus flammam, novum in literas con

cipiet ardorem scujus studii testem hanc passim plerorumque jam audias vocem Num idemum

Percussit th rso laudiisse magna meum cor , Et smul incussit magnum mi in pectus amorei

Musarum: a quibus vacuas horas male periisse putabunt quas deinceps, velut ad formulam divisas, inter publica S privata partientur studia Pro inde, quo nihil in ampla Re p. magis salutari contingere potest bonum, hoc vel principe lienet locum, quod novum hoc patrum institutum longe submovebit Vacunam pesten urbium quod torpenti ignaviae interclude viam . quod nulla inertiae relinquet diverticula, nulla male feriatis desidiabula. Juventu quippe Notio vocabitur ad negotium V foeda inscitia ad sapientiam me suis secure in dormiat vitiis quae immane quantum luxuriant. Nemo paullo liberalior, opinor, jandiem in popina sepeliat. Nemo paullo humatinior nunc forum aleatorium potius, quam iterarium , calefaciat nec quisquam discum

quan

SEARCH

MENU NAVIGATION