Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ORATIO I. assuum implere queat Augustinus qui Romam

florentem videre tantopere desiderassi perhibetur. Quae omnia tanta legentium animos voluptate perfundunt, ut periculum sit, ne in his deliciis, tanquam apud Sirenios scopulos, 'elint consenescere. Non tamen lymphatico isti, atque ex sensa mente homini, consimiles futuri sunt de quo verere scripsere qui cum

quantumcunque esset in urbe, portu commerciorum, sua unius causa agitarii olide sibi persuaderet, atque omnia istaec in lucro deputaret nihil praeter inanem atque evanidam inde reportabat delectationem Longe aliter sane versamur in lectione rerum gestarum,niminam haud secus quam peregrinantes , qui dum oculos pascunt jucundo variarum rerum spectaculo, multa quoque in usum vitae,multa in usum patriae QReipublicce, in animum re condunt de quo imprimis mihi in praesens agendum esse duxi.

Em esiam dictum,quod non dictumst prius,

inquit comicus mos autem, nihil jam prope feri,quod non factum sit prius , fidenter pronunciamus. Quare quicquid ab aliis vel do.

cemur, vel monemur, vel facere jubemur, aut ultro suscipimus, maximum semper adjumentum adferunt omnigena rerum gestarum exempla quae velut in rem praesentem nos ducunt, quod faciendum, factum ostendunt

Priui, idemque tentandi in cunctabundis augent

52쪽

16 AN T. AEMILII gent fiduciam dum viam praeeunt,premimus ipsi eorundem vestigiata viamque calcamus jam tritam ab aliis . quorum vel virtutibus incitatiores,vel flagitiis timidiores, vel periculis

reddamur cautiores, alienae fortunae arbitri,nost a correctores Speculum quasi habemus omnifarium, in quo imaginem rerum qu arumvis contuemur,non unam sed prope innumeras , ad quas nostra componamus laut aliter quam nobilis pictor Zeuxis, qui unonem illam suam graphice effigiaturus, virgines Agrigentinorum dorma maxime insignes, in unum conduxit, initimulis, quod pulcherrimum imitaturus Philotaphi quidem multa

salutaria monita multa virae praecepta,quae sequamur utiliter prete scripsere sverum in rebus magnis, de quarum eventu dubitemus, invalida sunt: per singula autem experimenta,lom gum iter periculosum ire ve deessica pere Xempla, inquit Seneca Propterea Augustus, aut Ore Tranqxtilio , in eost endis utriussu linguae autoribus, nihil aeque sectia batur,quam exempla publice teiprivatim salubri i eaque ad verbum excerpta, aut ad domesticos, aut ad exercituum provinciarumque rectores , aut ad urbis

magistratus, plerumque mittebat, prout qui moni ione indigere cujus rei usus, cum in caeteris rebus , tun lue ortuna, multo maxi' us est. Reso quippe supra votum

siuentibi moderatos esse jubet historiae dum

53쪽

OR Avio I. v velut in scenam producit tot regnorum eve sones, tot florentissimarum urbium cadavera dum Croesum rogo imponit Dionysium ad ferulam dejicit, Scipionem a duodecim securibus ad Carthaginiensium catenas praeci- pitat dictatorem autem Julium , terrarum dominum, quis non exhorrescat velut pri- mam Libertati immolandam viis imam nou

inieralibus campis Philippicis , sed in ipsa, in sua solus jam regnabat, curia , medi senatu, tribus: viginti confossum plagis, et late omnia sanguine inundantem , omnibus in Re p. impotenter dominantibus spectandum exhibet. Contra, in summa Fortuna iniquitate, dum hostem in propinquo minantem, aUt intra fines populabundum, imo in patriae viscera jam grassantem, cervicibus nostris immi- nentem,adspectamus rebus tam aretis,tam is

fictis, animum supra fortunam gerere jubet histo ia, atque in summa desperatione sperare docet: dum Themistoclem, post exustam a Xerxe urbem Athenarum , adversus tot pedii tum equitumque nubes, impavidum&mIX victorem viatillum post captam Sc iri censam urbem, in arce Tarpeia quae sola restabat, adversus Gallos inconcussum; martium illum populum,pos penetratas a Poeno duceAlpes Post ferales imperio Cannas, inter uiritan- tium feminarum planctus, inter puellorum i lugubres vagitus,intrepidum de invictum, ad-

54쪽

x A, T. AEM CL II versus hostem jam muris incubantem, jam Portis obequitantem tot legionum adhuc stillantem sanguine, nobis in rebus dubiis&creperis ostentat. se profecto, atque alia id genus innumera exempla , rebus prope deploratisi conclamatis jacentem erigunr,dejectum in gradum reponunt, inermem roboreta triplici aere circumdant. Adde quod omnium prope rerum gerendarum alieno hic periculo experimentum capere , 8, priusquam inceptemus,secure eventum e X plorare liceat: instar boni e prudentis naucleri qui adminiculo diarii , quod ab aliis accepit, qui eadem maria ante tentarunt, media inter rupes, Sccaecos scopulos, Scyllam inter Charybdin, secure navisat. Ita iliorum res gestas dum attente lectitamus, non consilia modo , quae capiuntur, verum etiam prosperos eorundem successus , ut imitemur, notamus et aut si male evenere , velut cx terra otioso animo alio umnaufragia intuentes, quod vitemus , observamus Feliciter enim sapir, qui alieno periculo sapit,verbum vetus est. Quam autem haec facile, quam parvo labor quam omnia expedite conficiuntur Orbem terrarum permeamuS, sed absque impendio, discrimine bas humtranamus Oceanum, sed absque naufragio plurimas urbes obsidenrus , sed extra teli actumst medias inter acies cum bellantibus

congredimur, sed post principia positi plurimis

55쪽

tem negotiorum requiras, quor anno rex regum Agamemnon expugnando Ilio, Magnus Alexander perdomando Orient , Scipiones patrandis belli Punicis, Caesar Callico Britannico impendit, totidem prope horis ea Omnia conficias Quarum rerum si nobis ipsis experimenta capienda forent, quot pericula essent subeundia quantum laboris exantlandum quot denique opus foret seculis Themistoclem, licet centum septem annos jam natum, viro brevitatem incusaste accepimus,

ut quam somnus nobiscum dividat cujus magna pars vagiendo in cunis, magna inter nucessc crepundia, magna denique in puerili praetexta consumatur,ludendo par impar aut.-equitando in arundine longa. Quantulum igitur est , quod omnibus vitae humana functus stipendiis, experiendo senex tandem didiceris Non si quis cum Priamo dextra jam computet annos, non tri seclisenex Nestor , non denique, si vel cum Peliae, de quo Graeculi fabulantur, aliquoties recoquamur,aetas nostra parando rerum usui satis fuerit. Deinde nihil, Auditores , ad rem bene gerendam inflammat acrius, quam immortalitas nominis Magnus quippe animus. excelsus ad quod in terris maximum putat, semper florentem quaerit gloriam quam sola aeternitatis custos promit tit

56쪽

etit historia, sola magnae virtutis memoriam non patitur senescere. Haec est Anna Perenna veterum, quae extincto corpore ingenii decus perenne ab oblivione 3 caligine vindicat. Rapuit triumvir Antonius M. Ciceroni vitam,

reddidit historia Rapuit illi lucemfollicitam

aetatem senilem, inquit Paterculus fimam ebro gloriamque factorum pS dictorum adeo non abfulit, ut auxerit. Visi vietesque illo etiam in- vim per omnium seculorum memoriam dumque hoc rerum natura corpus , quod de pene soliis Romanorum animo lustravit, ingenio complexus est, eloquentia illuminavit, ni inebit incolume, comitem si sui laudem Ciceronis trahet perpetuam. Propterea Alexander, in Sigeo ad Achillis tumulum cum adstitis et , fortunatum illum praedicabat, qui Homerum virtutis suae buccinatorem invenisset. Neque aliud majus virtutis suae incitabulum habuere magno illla: animae, Miltiades, Themistocles, horror ille Orientis, quem diximus, Alexander, libertatis vindex Lucius Brutus , Scae-- duo fulmina belli Scipiadae. Non alio incitamento novissimum patriae spiritum impenderunt , in fastis S annalibus

ceternum victuri,Codrus, Curtius, Decii, aliaque Dis manibus devota capita et quorum vir tutes in laistoriis velut coniecratas, atque in Deorum numero collocatas videmus, ut cum

Tullici

57쪽

a Tullio loquar. Quotiescunque enim magna illa nomina annalibus inscripta legimus , totidem cippos, totidem statuas colossos, ac velut arcus triumphales illis erectos, aspecta usu non in foro Attico vel Romano, non in capitolio, aut theatris,quae vix bina aut ternaedurant saecula et non ex saxo aut aere fusili, quae omnia temporis consumit edacitas sed, quod his perennius, in perpetuis rerum gestarum monumentis cin quibus etiam nunc Miltiades in campis pugnat Marathontin

Aerxis classem profligat Themistocles , liber-

tena vindicat Brutus, manum amburit Scae-yota , Carthaginem delet Scipi, quos extra historiam frustra quaeras. Eam nominis im- mortalitatem Artemisi a superbo Mausoleo, AEgypti reges a minante in coelum pyramide Rhodii a portens Solis colossi, , Magnus

Pompejus a suo, quo solo minor erat, amplisssimo theatro,petivere: nec invenissent, nisi eadem Omnia, quorum nunc nec vola, nec vestigium extat, celebrasset unica aeternitatis interris obses historia Nus si obmutescat nulla vel maximorum heroum futura est memoria: sed omnes idem, quod Horatianos illos, haud dubie manebit fatum qui Vixere fortes ante Agamemncna

Multi sed omnes dare mabiles Vrgentur, ignotique longa recte carem quia vatescrp. Neque ul

58쪽

Neque id modo ex eo dispendii proveniet, omnis memoria custodem si tollas historiam: verum etiam ardor ille virtutis in magno de oeneroso animo hi rellier, sublato fortitudinis Praemio praecipuo diihil erit, quo se

Tollere humo,victerque virm volitare per ora. Strenuus atque imbellis post cinere juxta aestimabitu paulum quippe, ut canit lyricuS sepultae distat merita

Celatis virtus.

Contra animum addes sceleri in re rannis laxabis fibulam: qui cum,quae illorum quandoque est improbitas,uindicem non metuunt Deum, cum Tiberio de Nerone posteritatis reformidant memoriam. Propterea Optimi rerum gestarum conditores, fidem professi, pari libertate virtutes creta, et turpitudines carbone notant quod utrumque annalium munus esse, verissime censet historicorum ocellus , Tacitus. Quantum vero historiarum lectio iis conducat,qui post prima literarum studia, ad album, rubricas se transferunt sili nesciunt, qui juris prudentiam ne de facie quidem norunt historiam autem ne pictam quidem unquam videre, Nam a quibus, et quo tempore,de quo fine leges primo rogatae vel abrogatae, vel de iisdem derogatum, aut abrogatum

fuerit, didicisse, plurimum interest urisconsulti ut

59쪽

um ne so legum aenigmata solvit

uibus praeterea formulis , quibus conceptis Quiritium verbis, quo bienni carmine, in senatusconsultis, in edictis, in jure dicundo, inrogandis legibus,aliisque id genus publicis rebus , usa fuerit antiquitas, scire interest jurissperitorum' quae omnia in priscis annalibus utramque faciunt paginam. Adeo ut quibussus prope universum se debere fatentur consulti iuris , Romanis videlicet, eorundem historiis istaec quoque, quae dixi,omnia accepta relerantiquiis dum jus civile tractant,non alibi quam in foro Romano versari credas Roma quippe Armorat legumqueparens, aesud in omnes Imperium primique dedit cunabula iuris

Cum autem illum omnes primum habeamus virum, qui ipse consulat, quod in rem sit, secundum vero eum, qui bene monent obediar, utrumque format illa, quae sola fluctuantem Reip. navim recte moderatur, variisque actatam procellis salvam in portu collocat, civilis

prudentia, tam togata, quam militaris: quae unde optime paretur , non ignorarunt viri

olim, de nostra quoque memoria clari, qui ab-lsolutissimum civilis doctrinae corpus concin- narunt ex solis historicis sin quibus hoc praescipue salubre ac frugiferum, omnlii exempli

documenta in il Eriposita intueri, ut inde tibit De Reip. quod imitere, capio indidem si dum

60쪽

mor Alexander, apud Lamprid togae mire, consiliis maxime eos, qui historiam nossem delebisse fertur Lucullus autem ad debet udum' Mithridate. Tigranem, rege id temporis praevalidos,eos potissimum, quos

mo Tos consiliarios non inscix in tro buiis perhibetur id haud dubie se

cui: reputans, usum omnium rerum magisti m hoc fore esticaciorem, quo plurium esset oculorum unde estori, quem prudem .ssimum tacit, tres hominum aetates HO erus attribuir. Non alibi autem,quam in histo-

- seu diutius ubi jam iuta ab omni aevo

o saeculonim rebus gestis interesse legem bus contingit, tot secretorum arbitris est thcet, tot regnorum arcana , tot rerumpublica

in a ei id introspicere fas est . 1 quem ni

nibus eum, qui historiarum expers sit, exclusissimum est e, necessum est. Neque enim 'mere alii, quam quos historiae pro idere, re- ad penitioratios admittunt consilia mon: iis,quam quos males exhibent principibus vitisa seeretis nobis esse Iicet, a Isbellis, a memoria, ab epistolis: non alius denique senatus intima patent scrinia, quam quae rerum gestarum conditores nobis aperium Praeter Hos conscriProt

SEARCH

MENU NAVIGATION