Laudatio in funere Ludouici 1. Hetruriae regis habita in sacello pontificio a Marco Antonio Cattaneo ex protonotariorum collegio et S. Congregationis consultae ponentibus

발행: 1803년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

UM multis, BEATISSIME PATER, ac magnificentissimis judiciis tuis auctus sum, tum hoc maxime quod inopinanti pro sus mihi LUDOVICI I. Hetruriae Regis

3쪽

laudationem lucubrandam , et habendam demandasti. Fuit tibi cum optimo illo, ac praestantissimo Rege summa animi conjunctio. Nec enim virtus, ac bonitas tantum illius, quae tamen ipsa in animis copulandis plurimum valet, tibi hominem conciliabat, sed et ea necessitudo, quae cum amplissimo, tuique observantissimo illius Parente interfuerat, Filium quoque carissinmm em- ciebat. Quod si quos vivos dileximus, eΟ-rum demortuorum memoriam colere maxime optamus, et laboramus , quantum tuae in me voluntatis testimonium dedisti,

cujus operam in luctuosis amicissimi Regis laudibus celebrandis delegisti Verum quum mihi id muneris transmittendum judicasti, haerendum, ac deliberandum fuit mihi, qu nam ratione illi satisfacerem. Si enim diligentius ea fuissem persequutus oratione

4쪽

mea, quae ad Regiae Memoriae commendationem maxime pertinerent, ne vulnus ex ejus desiderio vehementer inflictum nimis refricarem, summopere metuebam. Sin autem, ut id caverem, parcius, ac temperantius in laudibus ejus exornandis versatus essem , injurius Nomini, ac dignitati

LUDOVICI extitissem. Sed illud post ali

quam animi fluctuationem demum occurrit, ita me dicere oportere, ut ne muneri

justi laudatoris deesse viderer, ita breviter dicere, ut adeo delicatum doloris fastidium tristi meditatione me gravius exacerbare nemo existimare posset. Quod si assequar,

laetabor profecto me voluntati tuae morem gerere non voluisse tantum, verum etiam

valuisse. Sin minus id praestitero, quaeso ne voluntati potius, quam mediocritati meae, ac rei ipsius magnitudini id tribua-

5쪽

tur. Qualecumque autem , et quantumcumque sit istud, in quod nisus valde sum, ut aliquid esset, Nomini, Majestatique tuae inscriptum, BEATISSIME PATER,

ut aequo, benignoque animo eXcipias, etiam atque etiam imploro, et exposco. In quo

ut nihil sit quod probatione tua dignum

existimes, animum certe nunquam improehabis. Habeas igitur in hoc, et venerationis ejus, qua jussibus tuis obtemperare consuevi, testimonium, et ejus, qua tuis in me promeritis quoquo modo reSpondeam, observantiae monumentum sempiternum.

Quod a te dum postulo, supplex id quinque postulo, ut mihi genibus tuis reverenter obvoluto Apostolicam tuam Benedictionem benigne velis impertiri.

7쪽

i Distrigod by Corale

8쪽

ORATIO

A h. bi,,imum sinu, . BEATISSIME PATER,

quo LUIX VICUS I. Hetruriae Rex, cui hodierno

die justa persolvimus, tricesimum primum aetatis, alterum vero regni sui annum vix agens sublatus est; amantissimae ejusdem Conjugis ΜARIAE ALOYsIAE Reginae viduitas, ac moeror; Augustorum defuncti Regis Infantium pupillares lacrymae, ac ferme vagitus; Augustissimae, praestantissimaeque Borboniae Gentis universae luctus; pientissimae, clarissimaeque Hetruscae Ν tionis amisso Rege, vel potius parente suavissimo desiderium, talia profecto, tam misera, tam funesta per se Sunt, ut lugubre magis, et attonitum quoddam silentium , quam oratoris vocem, et consolationem desiderare videantur. Sed cum hujus loci auctoritas , Sanctitatis Tuae majestas, sacratissimi, quem adeo frequentem adesse video, consessus dignitas tanta sit; cum ejus quam

9쪽

profitemur divinae fidei, ac doctrinae ea sit vis, atque efficacitas, ut in funere maximorum, et innocentissimorum hominum spem potius de nova ipsorum beatitate fovendam , quam nostro desiderio indulgendum admoneat, non solum mihi de regiis laudibus dicendum, verum etiam

ita dicendum putavi, ut oratione mea sustinerem potius, quam inflecterem constantiam omnium, et lacrymas abstergerem potius, quam excitarem. Quod enim LUDOVICUS nos reliquerit, gravissimum profecto omnibus, sed id tamen accidit, quod lege communi, ac necessalia aliquando fieri oportuisset; in quo sane qui se impatientius efferat, nae ille mihi stultissimus videatur, qui constituto naturae ordini quodammodo irasci, et ipsi pra potenti omnium Domino audeat reluctari: Quod vero tanta in hoc Rege, ac tam singularis virtus extiterit, ut vix ea majus quidquam fingi, aut eidem par excogitari posse videatur, laetandum potius, quam dolendum arbitror , quum divinae pietati visum fuerit eum quantocyus regni mortalis exuviis, seu potius speciosa ista humanae magnitudinis veluti sarcina liberatum eo secum, quod speramus, adducere, ubi immortali, ac vero beatissimae quietis regno seueretur. In hae vero texenda justissima laudatione minime nos

ii sumus, qui ea omnia, quae LVIX VICUS tum pro

10쪽

subjectis auctoritati suae provinciis, tum pro Catholicae Religionis incolumitate, atque incrementis sancte, pie, magnificeque gessit vel dicendo exornare, vel enarrare, ae enumerare tantum velimus. Tam varia enim, tam magna, tam multiplicia fuerunt, ut vix videantur ea vel a pluribus regibus uno anno, vel pluribus annis ab' uno rege confici potuisse. Itaque cursim, quod fert indicta orationi brevitas, praecipua, ac maxime nobis accommodata perstringemus , ut eorum recordatione et justum Nomini, Memoriaeque ejus pietatis nostrae oficium persolvatur, et Spes communis de comparata per eum caelesti immortalitate confirmetur, et perenne quoddam Vir tutum ipsius monumentum, quod commendationi simul ipsi, et exemplo caeteris sit sempiterno, manibus veluti

nostris exstruamus.

Cum institutio prima mores fingere soleat, et ad eam plerumque normam ingenia componantur, quae teneris adhue iisdem domestica auctoritate profranitur, non

est, quod miremur adeo praestanti LUDOVICUM R gem ingenio, adeo probis moribus fuisse, si et unde originem duxerit, et apud quos adolescentiamta exegerit recordemur . Iis quippe usus est parentibus, qui ad piet tem, ad religionem, ad virtutes quasque tum publicas, tum privatas rebus magis, quam Verbis, exemplis magis,

SEARCH

MENU NAVIGATION