De vita, moribus, et miraculis Sancti Siluestri abbatis Auximatis; ... libri tres. In hac secunda editione aucti, & recogniti. Auctore D. Andrea Iacobi Fabrianensi ..

발행: 1612년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

101쪽

Ze risu S. siluestri bat hospitium, ualderius quidam Fabrianensis casu diuertit, Siluestri admodum studiosus, cicultor. Is ubi cognouit amictam,desperatamq. salutem Adolescentis,miseratione permotus accedit ad lectulum, suadet homini, ut sanctissimi viri Siluestri opem imploret, multos enim eius meritis in sua patria quotidie sanari diuinitus. Non fuit aeger in obsequendo dissicilis. Ergo implorato Siluestri auxilio, eius se patrocinio, aetutelae commisitia irum dictu eadem ipsa nocte dormieti Siluester se beatissimo lumine circumfusus ostendit eodem vestitu, quo dum viveret Viebatur,baculum gestans,quo vivus niti solitus erat, aegrotum rogat ecquid velit . Ille tam iucundo aspectu mirifice recreatus. Hoc Vnum poto inquit, hoc unum obsecro, ut desperatae saluti subuenias,neque eius despicias preces, qui se tibi ex animo commendat. Hic Siluester benigna manu tumefactum aegroti corpus attrectas, pro- itinus omnem tumorem repressit, ac depulit. Et surge inquit,nunquam enim te huiusmodi morbus , inuadet in posterum. Ergo experrectus Adolescens tam facile e lecto prosiluit, quam si nunquam aeger decubuisset, ac totius rei seriem summa tum aliorum,tum vero Gualderii, quem ante dixi admiratione patefecit. Is vero Gual-

derius non ita multo post Fabrianum reuersus pro

102쪽

Ziber Tertius pro concione rem totam ingenti omnium gratulatione narrauit. lEnergumena ad Sit stri reliquias Geratur. Cap. XII.

ENERGUMEN A quaedam Mulier adiura

tionis causa in templum, ubi Siluestri corpus assieruabatur, aliquando perducta,cum ad secretum quemdam veteris templi locum peruenis let,ubi Beati Viri viscera fuerant, ut supra dictum est, paucis consciis, terrae mandata: coepit ibi vehementius multo quam antea distorqueri. Rei causam rite Daemones interrogati frementes i in hoc coenobio inquiunt Monachi quida, quae hic recondita sunt sciri nolunt: porro iterum adiurati daemones responderunt. Siluestri viscera hic sita sunt,quibus assidue vrimur. Post haec verba, Deo iubente,ab obsidione mulierculae Siluestri meritis recesserunt . Siluester apparet cuidam Medico. Cap. XIII.

CELEBRATA Lugduni generali Synodo,

Gregorio X. Summo Pontifice,Reu. Pater Bartolus, qui tertius a Siluestro nostri ordinis gubertiacula

103쪽

νs De Vita S. Siluestri gubernacula tenuit, simul cum fratribus decreuit, ut ab eleemosinis ostiatim emendicadis nostri desisterent, & ex praescripto, institutoque S.

Benedicti,cuius regulam tenemus, vectigalibus annuis alerentur. Verum quia non satis erant, quae habebant, ad omnes alendos idonea,ad c 5 mune Fabriani confugiunt ubi re deliberata decernitur,ut certa pecuniae summa ipsis ad posscssiones emendas attribueretur. Restitit huic decreto acriter Guincellus quidam Bononiensis , qui eo tempore Fabriani summum gerebat magistratum,quon Potestatem vulgo dicimus. Resin dies dilata,in graue Monachorum incommΟ- dum redundabat, nec se Guincellus, vel amicorum, ac propinquorum , vel nostrotu hominum precibus patiebatur de sententia dimoueri. Bartholus humana ope destitutus, confugit ad Dei, Siluestrique praesidium, & fratribus conuocatis,

Siluestro promittit, si voti compotes fiant, se suosque, ipsi eiusque reliquijs praecipuum honorem,cultumque pro viribus delaturos statimque profusis lachrymis in templum ad eius sepulchrum , cum litanijs summa animi pietate pro

cedunt . Inde oppidum repetunt,& rem denuo cum Praesecto frustra pertentant. Porro Bartholuscum suis ad Siluestri sepulchrum Deo supplEcare ardentius perrexit; cum ecce tibi sequenti nocte

104쪽

Liber Tertius . , nocte post Gallicinium Priscianus Medicus e

- ga Siluestrum pie admodum assectus, egressus repente domo,quae nostrae erat anneXa,quam in oppido habebamus, cum ingeti clamore ad nos aduolat,& mira significatione istitiae. Ergo bono esse nos animo nabet, qua primum enim voti compotes fore: secundum quietem se vidisse Siluestrum baculo nixum, irati speciem reseretem, . ac sibi dixisse , ut secum in senatum pergeret et quo cum venisset, quae vellet omnia facile impetrasse: tum vero se experrectum,gaudioque perfusum,illico ad nos venisse, ut quq viderat renuciaret. Nostri tam fausta praedictione laeti, primo diluculo ad Prauectum redeunt,a quo una videlicet nocte diuinitus mutato, perhumaniter accepti, Prioremque secum iussi perducere, coacto denuo Senatu, Praesecti Senatusque iussu,decreta ad agros coemendos pecunia donati sunt. Ita Deo annuente,impetrante Siluestro, nostrorum inopia leuata est. Monachus quidam ab incredibili mi νώm dolore liberatur. Cap. XIIII.

SA M V E L quidam e vico Rouicelli prope

Sentinum,Monachus in Coenobio Moneis Fani degens,saeuissimis viscerum doloribus 1am

105쪽

r. De Vi S. Siluestri .

diu adeo torquebatur, ut cum eum vis morbi arriperet, quod certis anni temporibus accidero solebat, e vita decessisse credi posset: neque tammen ulla umquam medicamentorum vi curari potuit. Eo autem ipso anno,quo B. Renuenui

nostri ordinis, Sancti Patris nostri Siluestri D scipulus, vir meritis, & miraculis in primis clarus, feliciter migrauit in Coelum i multo quanta alias in eum praedictus morbus coepit acrius d saeuire,ita ut omni iam spe salutis abiecta, mortem propediem expectaret, suis tandem dolor,hus finem daturam. Interim ramen aegrotuS , ut erat Siluestri, ac Benuenuti praecipuus ama tor, & cultor, eorum opem quotidianis ferme precibus omni stu dio flagitare ; eo . gemitibus ac suspiriis ex imo corde in suum adiutoritana aduocare, ut qui plurimis diuinitus, cum inter mortales versarentur, diuersi beneficia impertiri solabant,sibi quoq. tam Leuis doloribus exagitato prsito esse dignarentur eo maxime tem- lpore,quo in caelestiu Ciuium numerum cooptati , maiori tum charitate, tum potestate praefulgeant. Cum igitur die quadam adeo vexaretur atrociter, ut iam dolore pene videretur exanimatus , repentino quodam sepore correptus in,viditq. in somnis B. Benuenutum albis induis

tum ad se propius accedere et quo viso, aegrotus Omni

106쪽

Liber Tertius trotrini animi contentione suam deprecabatur salutem,ac tam saeui morbi leuamentum.Cui a viro sancto retulit in haec sere verba responsum sibi fuisse. Post diem octauum haud te mors rapiet , at post nonum ac decimum diem tecum erimus . id autem cum in vigilia Monachis retulisset, omnes fere in eam tuere sentcntiam, ut aegrotum ad undecimum diem ex hac vita migraturum cxistimarent, quibusdam etiam tunc sanitate donandum opinantibus. Cunctis vero tam Monachis, quam reliquis Fabriani indigenis valde suspen animo rei eventum praestolantibus, morbus in dies magis desaeuire, adeo ut die undecima miser aegrotus iam plane omnium sensuum officio ac functionibus destitutus videretur. Inter haec autem ipse sibi nequaquam defuit , nam ad ea,quae potiora sunt, diligenter inspiciens ac sapienter, singula ante actae vitae crimina lachrymis, & scilicet sacramentali conis sessione expiauit, atq ad mortem religiose obeundam omni studio se se comparauit . A confessione siquidem eum somnus iterum arripuit, venerabili Francisco Auximano nostri ordinis, cum alio socio ad eius custodiam adstantibus, viditq.Siluestrum ac Benuenutum ad se venientes cum Iosepho illo, qui secudus a Siluestro or- diois gubernacula tenuit , & virtutibus, ac mi-

107쪽

raculis insignis, iam & ipse caesitibus adiunctus

erat: qui omnes ad morbi familiam doloresqώfugandos aduentasse praeses erebant. Itaque B. Beniae nutus vasculis quibusdam sinistra prehε- sis, alteraque manu agroti ventri superpositori. Ugonem itidem noliri ordinis aduocat , qui gladio, ut ipsi aegroto visum est, eius ventre di-lcisso, cuncta prorsus extraxit viscera,eaq.in Pi'xidibus posita praedicto B. Iosepho tradidit : inspiciuntur inde diligenter ab omnibus, actan dem apparet intestinum quoddam inter caetera incredibili quadam nigredine obsitumi quo inspecto B. Benuenutus, totius morbi caussam ac radicem inibi latitare asseruit; quare illud bene totum atq. purgatum sordibus, necnon medica tis quibuldam pulveribus conspersum cum cinteris visceribus in pristinum locum restituit, imul q. aegrotantis ventri manu iterum imposita, , eum his fere verbis allocutus cst. Fili, si persa-γlubre hoenitentiae sacramentum crimina matu- jrius diluere, diuinumq. tibi numen conciliare studuisses am tum omni plane dolore caruisses. Caue in posterum ne quid forte committas,quo iusta in te ira Dei concitetur,sed pro viribus illi gratias age,cuius beneficio sanitati restitutus es: ire cum deinceps omni cultu ac religione venerare, iam enim huiusmodi te aegritudo nun-o

108쪽

quam excruciabit . His dictis ab eius conspectu

Siluester cum caeteris illis sanctis viris , se se subtraxit . Aegrotus vero expergesectus, ac mirum in modum hilaris & admirabundus, statim custodibus iam dictis stupore attonsitis, e lecto Prosiluit:&conuocatis monachis, ct aliis qui forte tunc in Coenobium conuenerant Fabrianensibus, de sua visione, ac valetudinis receptae beneficio, deq. totius rei gestae ratione cunctos enucleate certiores effecit: omnibu' prae gaudio magnam lachrymarum vim effundentibus, Pra dictus Samuel cum illis in Oratorium diuinas laudes hymnos'. concinentibus descendit, ibidemq. Deo optimo maximo sanctis'. viris liberatoribus gratias egit immortales . I

LI A Multa praeterea de Siluestro, eaq.

mira narrantur, ut est illud de vulpibus,

qvie per totius Montis Fani ditionem innoxiae versari dicuntur; α illud plane insigne miraculum , quod scilicet cum Siluester esset in Urbe, ut a summo Pontifice a se instituti ordinis ratio comprobaretur, Basilicam Principis Apostolorum adluit sacrum facturus , & deposito pallio quodam, quo iter agens uti solebat, illud su-G a pr a

109쪽

ne Vitas. Silae 'rὶ Liber Tertius . s. pra solis radium, qui per templi senestram se se linsinuabat , uniuerso spectante populo diuinitus consistebat , atq. aliis multis,quae quoniam , aut non satis comperta, aut mihi minus explorata sunt, bis adscribi oportere non putaui , praese tim quod insignium virorum probitatem, non tam prodigia, tquemiracula, quam charitas in s Deum, & vitae innocentia declarat L Reliquum est , ut omnes quidem tanti viri exemplo sibi proposito, huius vitae fluctus, ac procellas, Deo duce, atque adiutore superare conenturo Nos veropraecipue vobiscum enim ago potissimum lono mihi carissimi Fratres amantissimi pa rentis prouidentia erga nos, & charitate consi-M , quam semel ingressi sumus religiosi instituuviam, ad beatam illam , bonisque omnibus asesuentem Ciustatem alacres contento cursu pergamus iubi Siluester beatissimus vivit, ut eius virtutes,& res gestae diuinitus apeste satis ostendunt. Quo nobis eo.quoque facilius licebit , c0mmodiusque peruenire, quo accuratius Sanctissimi Patri vestigia persequemur. Eret. a V

110쪽

LIBRORUM

conatus eidem infensus redditur. cap. g. 4. ei Iecta eius ad CDristum conuerso . cap. an Eremum Iececit. Cap. s. eius in Ercmo. Capra Π

De prinio socio ad Siluestrum adiuncto. cap. 8. Ii et e primo coenobio in Monte Fano extructo . cao. o. M.Adm 1 orum Coenobitarum uiuendi ratio. cap. 1 O. II. Vimendιχubernandique Siluestrι ratio cap. II. 192nnocentias quartus Pont. Max. Siluestri insistatuis ton-

firmat , Priuilegi s auget. OP. I a. artiber Secundus.

' si Daemonis in coenobii ianuas debacchatione .

De Lupo in Cellae ipsius custodiam dato. cap. 2. Ο IngensIaxum adhibito d Siluestiro crucissigno facili nexocio transfertur. cap. 3.

praecipitatum

SEARCH

MENU NAVIGATION