De vita, moribus, et miraculis Sancti Siluestri abbatis Auximatis; ... libri tres. In hac secunda editione aucti, & recogniti. Auctore D. Andrea Iacobi Fabrianensi ..

발행: 1612년

분량: 113페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

.s De Vi ta S. Silue 'Viberuersa, discite recte agere,resipiscite tandem,&ad Deum celeri veraque poenitentia reuertiminii Alioquin cito in vos Dei iudicium, atque ira desaeuiet, ipse enim ultor est scelerum. Illi tam salutaria optimi Patris monita respuere potius,atque horrere,quam feri e visi sunt. Ergo miseri ad suum institutum atque domicilium iredeunt, triduoque post a suis ipsorum consanguineis misere necantur. Huic rei praeter duos Mios Monachos, Pater Benedictus de Fabriano vir integer, & magnae auctoritatis interfuit,huius vaticinii postea locuples testis, ac praeco.

rminam caecam illuminat. Cap. XIIII.

FoE MIN A Fabrianensis oculis capta,non secus ac si fuisset ab ortu ipso caeca, nihil

omnino cernebat, ac tanto propterea in moerore iacebat, vix ut caecitatis molestiam serre posset. Ergo multos iam annos in ea calamitate traduκerat, cum illi radius consilii salutaris arufulsit . Iam tum Siluestri, & vitae innocentia,&in patrandis miraculis virtutis fama no Fabriano solum verum etiam uniuersa prouincia per- icrebuerat, quare occasionem scemina non esse praetermittedam rata, plena spei ad Coenobium

Sancti Benedicti, quod erat in Monte E

72쪽

Zt 'Secundus , - Perducendam curat, & ad Siluestri pedes pro Moluta suppliciter orat, ut sibi oculi lucis huius usura destituti salutari signo a Siluestro signentur. A issictae liminae morbum, & calamitatem Dei famulus miseratus , exertis digitis contra eius oculos Crucem esserinat,& mulier, inquit, Vade in pace, quod si quod hodie a Domino b Deficium acceperis, nemini patefacias, Verum illi gratiam habe, qui caecorum tenebras illustrat. ilia cum certa spe reuertens, antequam domum perueniret, diuinitus vim facultatemq. Cirnendi recepit, ci repentino miraculo stupefacta, oblitaque quid nam sibi esset a Siluestro interdictum , coepit rem totam passim celebrare , Deoque ac Siluestro gratias maximas agere.

T abem diuinitus protendit. Cap. XV.

. A β P E S quasdam in coenobio Montis F

. ni eXaedificadas curabat suorum commoditati Siluester, conductis ad id operis, & A chitectis: Accidit autem, ut cum ad culmen purietes excreuissent ad N ctum imponendum, fidistentandumque, nonnullis trabibus esset opus. Faber lignarius trabis cuiusdam, antequam illa ad contignationem sustentandam parietem utrumque

73쪽

g De Vita S. Siluestri

utrumque coniungeret, particulam,qua mensibram excedere existimabat,prscidere cogitabat. Be animaduersa Siluester suadet homini, ne ante trabis capita parietibus admouere conetur,

neue quicquam abscindat, quam ter eiusdem longitudinem esset diligetiterque dimensus: Illo neglecto sapientis Viri consilio,suo iudicio prς fidens,irabem illico dissecat, quam deinde cum

opera in destinatum locum inserere,& parietum foramina utrinq. traiicere vellent, tandem sentit sab ream multo esse breuiorem , quam vepossit ad partem utramque pertingere , tunc stam accusans pertinaciam ad Siluestrum accurrit, & ingenti pudore sustulius ueniam precatur. Siluester qua erat humanitate, iubet hominem bono esse animo, trabemque iterum collocare

laturum opem Deum, urgebat ille Siluestrum, ut ipsemet opem ferret, facilius a Deo impetraturus, & mox utrinque iussu Siluestri seorsim ambo trabis capita comprehendunt, & in contrarias partes distrabentibus , trabis extensioquaotum opus esset, diuinitus consecuta est , di simul omnium, qui aderant admiratio, cum

Dei rerum admirabilium effectoris, & lancti uiri laudatione coniuncta

74쪽

Ziber Secundus. me eiusdem Echo. cap. XVI.

SV M M A quadam pietate, atque ardore

animi Chr sti liberatoris nostri actiones, e singularia in nos merita dies noctesq. recolebat: Praecipuo tamen studio, quae nostra caussa per-Peti voluit, identidem secum ipse reputabat, cumque illius verbera, spinas, clauos,crucemq. Contemplaretur, magnam vim lachrymarum Profundere solitus erat, ut saepe quiescentibus fratribus,vigilaret ipse, & psallendo dulcem in se Christi necis, & cruciatuum memoriam eX- citaret, flagellisque se, ac laniculis acerrime caederet, dum psalmos Dauidis, qui poenitentiales dicuntur , suauissime pronunciaret. Ergo in peruigilio Christi Domini reuiuiscentis cum

versiculus ille decaritaretur. o inaestimabilis dialectio charitatis, vi seruum redimeres suum tradidisti, in altissima diuinae charitatis cogitatio ne defixus, tanta spiritus dulcedine perfundi consueuerat, ut non modo fleret ipse, sed fletum caeteris quaque moueret: contigitque aliquando, ut eius mens ita in Patris aeterni charitatem raperetur, qui filium nobis idcirco tradiderit, ut cruciatus acerbissimos, cum summa ignominia i probroque coniunctos nostra caussa per-

75쪽

3 o De Vita S. Siluestri serret, ut abalienatus a sensibus aliquandiu, in altissimo quoda* mentis sopore perstiterit , in eoque sibi Hierosolymam delatus, & hortum quemdam ingressus esse videretur, in quo augustissimum Christi Domini sepulchrum , ibidemq. tres honestissimas foeminas candentibus vestibus ornatas, dc in genua prouolutas ante sepulchrum venerabundas cernere sibi videretur. Enimuero rei novitate permotus, cupi ita se scire, quid ea visionis suae tam illustria symbola sibi vellent : & sepulchrum inscius adhuc attentius contemplatus, inscrtutionem quam antea nusquam legerat , aut audierat , se plane

legisse narrabat. ICTOREM MORTIS ISTAE VENERANTUR IN HORTIS:

tum demum agnouit illud dominicum esse sepulchrum , agenti partim moerore, partim animi voluptate perfusus in genua corruens, religiose admodum sepulchrum Domini ven ratus est: mox ubi oculos circumflexit, tres illas foeminasnusquam vidit. Ergo ad se reuersus,& de tanto accepto beneficio immensas Deo gra- .. tias egit,& perpessionum Christi mysteria, quar gitius in eius animo insederant, coepit assidua sugegm commentatione recolere,

76쪽

ne alia item plane admiranda visione.

VENERABATUR iamdudum Sila

ster pretcipuo studio,ac pietate Dei genitricem Mariam, recentique eius beneficio incensus, ut supra narranimus, magiS , ac magis eius amore castissimo inflammabatur: Neque vero Mater benignissima gratum erga se , ac pium filium desistebat maioribus quotidie muneribus cumulare. Itaque nocte quadam Siluester post usitatas preces, repente leui quodam so m no correptus, unus est sibi ad Belli leemi ri-Cas rupes esse transuectus , & praesepe adiisse Christi Domini natali nobilitatum , mox mquoddam. templum perductus, ante altare stetisse precabundus: precanti augustissimo lumine fulgens Maria Virgo, non modo sese illi palam ostendit, verum etiam eum blande allocuta est. Et vis ne, inquit, Fili mi Siluester corpus Filij mei Domini 1 E S V Christi recipere Θ hac vi sone, atque inuitatione cohorruit primo Sit uesten, deinde cum se collegisset, ingenti cum

tremore respondit: Paratum cor meum Domina,paratum cor meum: impleatur voluntas tua

in meR Tum illa vere dulcis Virgo sua manu pu-E a rissima

77쪽

sa ne Visa S. Siluestririssima Sanctissimum Christi corpus Siluestro

porrexit: cuius nimirum diuina virtute, tanta

est Sancti Viri mens luce perfusa, ut ab eo tempore nullus ei plane in sacris voluminibus locus esset obscurus. Quid mirum ξ poterat ne illi quidquam esse abditum, cui, & Mater sapientiae, & sapientia ipsa la tam familiariter patefocisset ξ Belix prorsus ad quem accedit propius

Saluatoris Mater, & cuius corpus alias consauciatum mirabiliter sanarat, eiusdem nunc mentem , atque animum cVestibus epulis benignissime reficit. i De prae sone Mortis curu iam . ., Cap. XVIII.

QV o NI, M igitur lucem diuinitus ham

stam, vir stnctus nefas esse ducebat abditam tenere, sedulo coepit eandem alijs quoq. crebris concionibu , dc cohortationibus impertiri . Ergo os, nonicis B. . Venanth Martyris Fabriani oppidi i saepissime , ut ad populum de rebus d i ui a j si verba faceret,aduocabatur,cumq. aliquand j per templi coemeterium transiret, multis nobi huisitis comit tus, quemdam in fendit, Mis Micbrum suidam parabat, cuius Quem Sil-

78쪽

uester cui nam sepulchrum illud pararet, interrogat , ille vero pro Dio te salue inquit, id enim

erat aegroto nomen , tum Siluester paululum cum processisset, conuersus ad comites, Imperscrutabilia prorsus, inquit, sunt iudicia Dei, &nemo prae ordinatam eius sapientiam intelligit, Ecce mortuus vivo sepulchrum parat. Dictum Comprobauit euentus. Etenim, qui de spe la Iutis deiectus erat,brcui conualuit,is vero,quem aegrotanti curare sepulchrum dicebamus,correptus febribus, paucis diebus extinctiis, in idem sepulchrum illatus est, quod alteri ipse parauerat. Qua re animaduersa, ij, quos Siluester de morte huius praemouerat , vaticinium illud , quamuis ipsis antea subobscurum, verissimum

luisse cognouerunt. De Caeco illuminato. cap. XIX.

V ID A M ab ortu caecus, miraculorum

fama commotus, quae a Siluestro diuinitus edebantur, ad coenobium Montis Fani se contulit, certissima spe lucis, quam nunquam viderat, aspiciendae, ubi ad Coenobium venit, lapplex petit, ut sibi Siluestrum alloqui liceat rpraesto est euocatus Siluester, &ecsco sciscitatur quid nam velit ille audita Siluestra voce ,

Ea in

79쪽

FU. De Vi a S. Siluesbi in genua orruens illa verba iterabat . Miserere mei Pater Sancte ,miserere mei . Siluester hominem iacentem subleuat, & iterum quid nam ivelit, exquirit , nihil aliud inquit ille peto Sata- iste Dei,nisi ut pro me Deum depreceris,& signo Crucis meas tenebras munias. Protinus dexteram Siluester extendit, & in eius vultum diuina implorata clementia es signum Crucis eningit rcaecus autem subito lucis beneficio , fugatis caecitatis tenebris perfrui coepit . Inter alios, qui huic miraculo interfuere , censetur Egidius Ca-maldulensis familis, & Ioannes a baculo viri religiosissimi, fideque dignissimi. Siluestertamen rem tantam dum vixit, oculiare perpetuo

conatus est.

Cinguli ter aquam in vinum conuertis.' p. XX.

NEQUE illud flentio praetereundum

quod supra naturae vires, est a Deo libera lissimh Siluestro tributum. Cum enim aliquando ad Xenodochium siue hospitalem domum Spineti olim, nunc enim aedes est B. Catherinae sacra, in itinere prope Cingulum oppidum diuertisset, magna cum veneratione ab uniuersa

illius hospitii familia receptus est. Discubuit igitur

80쪽

Liber Secundus j j Igitur ipse cum viris primariis permultis, cumq. illos aqua defecisset. Siluester humaniter ministros appellans aquam poscit, illi ad sontem

Pergunt, Vas aqua plenum reserunt,mox de mo-xe vir Dei lagenam illam Cruce in aere impressa consignat, & inciathos iubet infundi: Verum ciathi res mira) no aqua,sed optimo vino complentur . Haeret minister admiratione defixus, exhausto aquario urceo recurrit ad fontem, aquam ad Siluestrum deseri, quam simul atque vir sanctus, ut antea consignauit, in optimum vinum conuersam esse cernit: & administrum.

Quid hoc est inquit,fili,quid hoc fecisti)aquam

ego postulaui non vinum. At is, certo scias inquit o Pater, me aquam haustam e fonte purissimam, vobis discumbentibus attulisse. Cui Siluester, ne te inquit fili pigeat ad fontem tertio

reuerti, atque huc aquam Vrceo mundo perferre . Morem ille gerit sedulo, Siluester vero porrecta manu aquam tertio cunctis inspectantibus

efficta Cruce prs munit, minister conuiuis illico propinare , sed vinum optimum ab omnibus gustatur. Huic miraculo multi ut diximus viri nobiles adfuere, in quibus, & frater Albergator eiusdem hospitii Coenobita, qui id peregrinis, narrare solitus erat, & Vgutius Aesinae ciuita tis Episcopus, qui se quoque interfuisse crebro E 4 testatus

SEARCH

MENU NAVIGATION