ErycI Puteani Suada Attica, sive Orationum selectarum syntagma. Item Palaestra bonae mentis, prorsus innovata. Operum omnium

발행: 1615년

분량: 864페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ERY cI ΡvTE ANIU Iercedem dabo quam recepit ille

Septem de numero TH A L E s Sophorum, 'Non bula, as animo: nec are,sed ore: Guea: LIΡ s IV s .Eruditionis, Si quiaquam tamen Eruditionis: c fel LI P s Iv s auctos est Honoris, Si quidquam tamen eis, erisve Honoris. Ego vero hac te necessitate, mi Auditor, libero nihil tecum paciscor,

. nihil mihi posco dependi. Si quis mea

opera profeci se se intelliget, me rivum esse, & ab ipsi sonte accepisse. Quod tibi & Doctrinae debes exsol-Ve : ne virtutem litteris posteriorem. habeas. In taliginoso agro,qtii mole nastruit, ruinam struit,qua sepeliatur;Vitiis qui d9ctrinam Jungit , adfert vitium , quo laedatur. Philetas Cinis Monogrammus ille , cum corpor tam macro esEt, ut Iadia tantum im- pulsu ictus , sed etiam vehementiori vetito cor ussus in terram daretur,

plumbeis uti soleis selebat, ut consi, steret: si tu debes, quisquis a chartis pallorem, ac maciem a studio trahis, . virtutem tibi subp ernere, ne admira- ltione tui adflatus in perniciem Reip.

rapiaris l

52쪽

pisse.

aliis,

nira,

rapiaris ac concidas. Fallor Θ an exsuperyacua te vocis meae remigio impello, meliori Jam CXCmplo motum, Velut spirante aura , quae a subselliis istis, a PATRIAE inquam PATRIBVS proficiscitur ξ fit illi, qui cum in amplissimo. Flonoris gradu Doctissimi' unt; Doctrinae tamen Prudentiaeque mictum in Virtute ponunt , Docti petr Virtutem, per Doctrinam Boni. Sunt autem in Studiis tanti ; ut nobiliores sint proprio Ingenio, quam Latoclavo: in Virtutibus tanti et ut Ingenium Raperent. Hi illi, qui cur Doctrinam sine Virtute non agnos. cant, Virtutem Doctrina exerceant; malunt tamen recte agere, quam scire, Reipub. caussa: scire etiam,quam sciri, Modestiae suae causia. Sic igitur in illo culmine Dignitatis omnibus magni sunt,sibi ipsi parvi:& vere magni,quod dici recusent. Celebrantur enim ab omnibus,qui omnium proe- conia fugiunt i & locum honori fa- ciunt , dum honore Modestiam eXo- .nerant. Honorem capiunt ; nec ipsi tamen capiuntur. Tanta vero Virtu-

53쪽

tis confidentia', aurae popularis contemptus ; ut vitam dontesticana produci in publicum patiantur: publicam velint in occulto este. sic laudem declinantes, quam in publico merentur: & Conimentiae exemplo in publicum consulentes, quod sormant in occulto. Tu itaque flos Vrbis, spes Patriae Iuventus , per stratam aut monstratam hanc viam Virtutis ad Doctrinam perge : SI dum in ipsa Studiorum velut incude posita es, formantis manum admitte , disciplinae illum ignem sustine,& exemcitationi te compone. Quid est 'num praegustum aliquem laborum, flagitas ξ dabo,quia flagitas: nec passis selutisque verbis, sed carmine prisci

scriptoris ; ut ipsa auctoritate,&numerorum vinculis capiaris .. Quid dico,capiaris ' insidiis minime opus est: animum, non laborem haec studia poscunt. Siquis ergo magnis men tem applicat,&cultum ingenii amat: Det primos versbiu annos,ia tironismi bibat felici pectore fontem. Mox se Socratico plenm grege, mirrat M-

54쪽

tilis

Liber , o ingentu quatiat Demosthenis

arma.

Hunc Romana man- circo at, or moia

Grais

Exonerata sono mutus usa saporem. Interdum subducta foro deva na cursum Ei fortunasiset celeri distincta meatur Dent epuus, or be a truci memorata canore,

Grandiseue indomiti Ciceronis verba mi

nentur.

His animum Auccinge bonis sic flumine iam Plenus, Pierio defundes pectore verba.. o Ecce tibi disciplinae exemplar, CC-ee studiorum gradus; ut lectione severa te ipsum mitiges, ut sapietitiae' praeceptis animum componaS; ut atroci stilo verba estodias. Habes Vero ubi id praestes, publica di privata Gymnasia : habes & P A L Α Τ IN A s has Scholas. Hic, ut Sol om- . nibus,sic eruditio lucet: ut m publico flumina , sic E L o QTE N T I A manat. Prodi igitur, & a privato sudore publice quoque disce, ut Reipublicae te caussa discere intelligas. Quemadmodum lactentes, qui m B a ternis

55쪽

ERY cI PYTE ANIternis uberibus nutriuntur, nutricem non refugiunt: sit in illa Doctorum Copia , c me Collegisque meis hauri es, quod pro palato 5 profectu tuost. Tu modo marcescere aetatis tuae florem, otio aut torpore ne sinare, sed magno animo gradiare, ne citra annos ingenium , consistat. Cogita,

quam spenta, alas, & quo viatico tibi utendum. Ad Theologiam, Iuris- prudentiam. i Medicinam , transis 'Litterarum haec studia dirigent: ad Rempublicam & latum clavum 8 ducent: ad Militiam , & armaὶ hinc praecepta, hinc exempla sippetent. Sed quid ego ista copiosius Z Bonas

litteras amaro & tractare aeque neces osum est, aC non necessum laudare apud amantes. Deinde hunc campum liberum tibi faciam, hanc viam sternam Lut universa haec Humanitatis scena a te explicetur, elogio ornetur, studio commendetur. Ita enim uni versis Profestionis meae rationem instituam, ut me ipsum squalis qualis sum 2 in Auditoribus quam brevissi- .

me cernam. quam unani imagiirem

56쪽

ibi .

O R T I o I. 1r maxime opto, quam unam contueri desidero; animi, non Corporis; in homine, non in lapide. Sic, Latiua Graecumque peragrare institui; Ritus, Sacra, & Historiam priscam inspicere, ad Ciceroniana: Academiae . spatia,& Romana nostra cuncta relaturus. Tu D E V s Aterne omnium Genitor, ipse non genite, principio antiquior, fine diuturnior, infundo ab alto Sapientiae Tuae radium ,&' mentem meam illustra, ut cum honore tuo, cum fructu nosmo ego do Cere, juventus ista a me doceri possit. Sic finio, dc votum meum ad Vos traffero, Amplissimi SENA Τ ORES, quos vivere'vigere jubeo; imo cum vigere desiistis, tamen vivere: ut si vi-' geatis, prudentiae vestrae fructum: si ultra vivatis , praesentiae felicitatem sentiamus. Vivere, & feliciter Rem que Publicam, & Litterariam gerere: vivere, ut bonae artes vivant, ut nosipsbs vivere delectet. D I x I.

57쪽

O RATIO II. BIENNII APOLOGISMVss

AD UMBRO,

Populum Medistinensem.

A v v M Antiqv itas, Auditores, Bicipitem, velut Prudentiae quamdam Ι-maginem, typumq; finxit; ut in rebus consiliisque non tantum quid actum, sed quid agendum quoque esset, pari lance expensum haberemus; & in futurum praemittere festinantes Cogitationes , solliciti, & adstricto quodam consitu freno cohibere ac reflectere Cati, ad ea quae praeterita sunt. Recte. Ratio enim transacti, forma quaedam futuri est, ut si quid feliciter successerit, hoc ipsum securo exemplo affectareἀ

58쪽

dae limine, Orationem more maiorum habiturus essem, Muneris publici Caussa; aetatem hanc meam, dicendiq; 'verecundiam prudentiae quadaaffectatione supplere conatus surria;&, Bistontem cogitans , elapsi successum anni Breviter referre,Win statis simul rationem disputare constitui; ut bono omine, vos quoque Auditores, mentis illa remora paullisper in praeterito consistatis, moX orationis meae liquido & leni cursu i futurum transferendi. ita enim alii,

industria mea perspecta, palam ir telligent, quem fructum deinceps ab ingenio meo spondere Reipublicae possint, si specimen de praeterito habeant: alii ab otio & .umbra emcrgetes, publice discere, & simul viderieupient, si orationis hoc gustu sive illice fuerint excitati. Convenistis enim partim tanquam Auditores, ut subductam anni ratiunculam habe

59쪽

tis, quam sequamini: partim tanqua Iudices, ut cognoscatis, an Auditores merear. Ego vero in memoria omnium quae dixi docuique, in oculis N Conspeliu esse cupio, quae dicturus docturust sum: cum docendo dicendoque non necessario ad lucrum, sed si onte ad laudem nitar, ab umbratici Doctoris nomine & inertia alienus Ad laudem dico, quam publica utilitate metior. Publice enim prodesse respondeat modo Iuventus,&agnoscant ii a quorum Iuventus imperio

pendet Prodesse inquam publico

mens & voluntas mihi fuit, eritque, dum munus ipsum erit. Sic cum laude munus functurus, etsi omnino e Dfectum non consequar: quod omnib- bonis in rebuου, ut Apuleius scriptum reliquit, conatius intiuis, sectus in caseus: ita ut contra in maleficiis etiam cogista scelera, non perfecta adhuc vendicantur; cruenta mente pura masu. Ergo secur ad

paenam suffici meditari punienda sc or ad Dudem satis est, conari praedicanda. Vos

autem, qui utriusque arbitri praesentia vestra facti estis, aures animumq;

sultis

60쪽

siillis advertite, atque decernite, Conatum meum duntaxat, an effectum quoque laudandum in iis, quae feci, censeatis: in iis autem, quae facturus sum, an praeter Conatum, effectum quoque sperare debeam. Quemadia modum illi, qui caelestes e terreno domicilio regiones animi quodam itine- ο re pererrant, ac Deorum stellis illustres orbes, siderumque cursus ad legem numerumque supputatat, a Sole silent & orbe principe initium Capere: ita ego ad Eloquentiae hoc munus evectus, ab ipse Atlante Cicerone, in quo uno potissimum nititur Latini eloquii Suada, auspicatus sum. Hunc igitur & pro Milone fortissi no viro orantem repraesentavi; & de Legibuι, ad exemplum Platonis, philosephantem produxi. Quo consilio' ut & Philbrheto- . res mei rudimentum quoddam juris 'acciperent; & Iuris tirones, oratorio hoc pulvere perfusi, laeta ac matura in forum curiamque studia proferret. Tam arcto enim haec inter se nodo juhcta & nexa sitnt, ut sine Iurispr - dentiae adminiculo, trunca &impe

SEARCH

MENU NAVIGATION