장음표시 사용
11쪽
eognito ipsam substantiam seu compositionem organorum intrant. Τranseunt in organa vita gaudentia ingesta, hinc vitae fiant partiacipia, sive sanguinis vitalitatem admittamus, s Ve secus, agnocere necesse est.' Iami magis probabile mihi videtur, hunc transitum obtinere in organis, qui sanguinem eX ingestis parant, quam quod illic tantum' se monstraret, ubi sanguis solida intrat; eo nempe ductus I'. quod differentia inter ingesta et sanguinem sit major, quam hujus cum plerisque organis, quae nutrit, hinc mutatio insignior. a'. Quod apparatus ad haS mutationes praestandas, magis sit complicatus, ubi ex ingestis paratur sanguis, quam ubi sanguis transit in ipsa organa. 3'. Quod nulla possunt in servire, ut nutriatur corpus, i. e. ut nulla 'b possunt ingeri, transitui in sanguinem idonea, quam quae organismi characterem offerunt, vegetabilis nempe victus vel animalis; praedispositio pro vitalitate, conditio nutrimenti est. Verum et alia spectanda sunt argumenta, quod jam agamus.
GAUAIUs dicit se nulla assignari potest particula, quae dumis Vita gaudet, mero constet solido , et mollitudo fibrae magis,, quam durities vi vitali favet. Et quid perspicacius dici posset 8 Distinctio in solida et liquida est per abstractionem ingenii,
non ex natura desumta; quomodo igitur solidis vitam concederemus, liquidis abnegaremus, dum unum absque altero non Occur.
rit in C. H. 8 Sed non solum vita erit tribuenda liquidis, is mol-
ηὶ Aqua, ad regnum minerale pertinet, adeoque exceptionem hic sacere posset; red magis vehiculum quam nutrimentum dici meretur; praeterea ad Omnia regna pertinere dici posset, nam et vegetabilia et animalia aeque ad compositiollem aquae tum digent, quam crystalli.
12쪽
is litudo fibrae magis quam durities vi vitali favet, ' imo vel hane thesin assumere licebit,.quo magis liquida praedominent eo intensior vita est b. Initium hominis quid est Guttula humoris, uti videtur, homogenei, transparentis, cui adesse organisationis vestigium monstrare nullus Physiologus tentavit; et anne huic humori organisationem et vitam denegaremus Τ Ιm' nullo qui-
dem stadio tantum agit, quantum hic agit Visa. Quo magis contra ad solida transit embryo, eo lentiores sunt variorum organorum eVolutioneS. Ista animalia , quae in unaquaque sui parte nationem susscientem existentiae monstrant, vita maxime intensa gaudent: sic, PO-lypi oculis nil nisi gelatinam viventem monstrant, Vita tamen fere non exstinguenda in hisce animalibus adest. Si infantem spectemus, hic omnia mollia, hic et vita viget; in sene vero omnia durescunt; quae mollia fuerunt, in statum solidum transiere, ast hic et mors prope adstat. Vitae favet ergo liquidorum praepondi uin et soliditas non est nisi accidens materiae viventi. Ab hac parte sanguini vitam tribuere secundum analogiam erit. Ρorro secretiones istae morbosae, organicae materi ei formam exhibentes, quas pseudo - organisationes dicunt, sanguinis sunt educta; monstrant organisationes novas, Vasa nova, et anne tale
quid posset tribui liquori non vivo 8 Spectatur et similis secretio in statu sano; membrana decidua Humeri nempe quasi crystallisationem vitalem partis fibrinae sanguinis, seu plasticae,
13쪽
monstrat; sorma enim fibrosa in toto C. H. est conspicua, imo quod nos organisatum dicimus, id ipsum est fibrillosum seu cellulosum ; neque
productum vivum formatum, nisii ex latice vitali, assumere possemus. In dissertatione celeberr. KIESERII, cui per Teylerianam societatem alteram summi honores sunt conceSsi, quae est de organi satione plantarum ' , auctor canales inter cellulas paren chymatis conspicuas, dicit esse pro Vasis liquorem nutrientem vehentibus , et in hoc liquore globulos agnoVit, quae sunt rudimenta cellulasenim futurarum; liquorem porro hosce globulos continentem , etdeoque partes continentem Organisationem plantarum consti tuentes, dicit participem vitae Vegetabilis. Jure conserri meretur hic liquor cum sanguine , nam et sanguis continet parteS Organi sationem corporis animalis constituentes , jure et hinc sanguis dicetur particeps vitae animalis. Sed si sanguis gaudeat vita,
quomodo secreti exinde liquores se habent Τ Datur hic differentia insignis: dividuntur secretiones in recrementitiales, excrementitiales et excremento - recrementitialesia Prioris productis vitam convenire putarem, sic semini virili liquori in ovulis Grasanis contento, vita erit tribuenda; secundae. productis negarem, secernuntur hic partes Vitae non ampliUS idoneae; transeunt ex partibus solidis tales parte S ad sanguinis massam, et sanguis vehiculum quasi est, quo ad organa isecnetoria haec nimis animalisata perducantur, huc pertinent praecipue sudor, Urina ,. etc. Tertia vero classis, ad quam pertinet bilis, succus pancreaticus,
etc. forsan vitalitate aliqua gaudet, sed limites justos ponere ubi
14쪽
desinat vita, ubive vigeat e ili quamvis gradu, dissicile admodum
Est. Singulari secreto humori sua erit assinitas proivita; bilis V. g. produetum est valde animalisatum, et hac ab parte cum se, cretis excrementitialibus conferendum; inservit vero ut mixtionem ingestorum mutet, et forsan ut illis inprimat characterem illius mixtionis animalis, quae ad Vitam est necessaria individualem. Ηine quod illius aliquo morbo impedita secretio mala in organismo essiciat, non ex sola solidorum affectione explicanda, sed
ubi et mixtionis mutatio assumenda videtur. Mira sapientia conspicua in omni C. H. , nulla fere iunctio uni tantum scopo iq. servit; sic in nostro casu, secretionem excremento - recrementitialium necessariam esse puto, I'. ut ex sanguine partes deponantur, vitae non amplius idoneae, sed simul ara quia earum indoles sit talis, ut cum minus animalisatis mixtae, hic rursus constituant compositionem ab omni parte idoneam, ut denuo C. H. intret. Ab hac parte igitur et nulla erit idissicultas sussiciens ad rejiciendam sanguinis vitalitatem. Denique generalis illa qualitas vitae, quod contra leges compositionis chemicae muniat, etiam sanguini competit: quamvis enim non negemus mixtionis mutationes Varias posse subire sanguinem , et saepe variationes adesse chemico eXamine non detegendas, putredo tamen sanguinis in corpore Vivo non inVenitur, et status ille dissolutus maxime ad putredinem Vergens, erit status morti proΣimus. . Cerni-
mus etiam post illos morbos, Ubi exhausta quasi fuit humorum massa restaurantium, celeriorem obtinere putredinem, quam post eorum mortem, qui morbo subitaneo Violento fuere deleti; superesse organa, post mortem quae Vitae quasdam monstrant reliquias, satis prohatum puto; intestina, secundum Richerandum, abdominalia ultimo
15쪽
moriuntur ) ; nonne et sic tardioris putredinis post mortem in
eo esse causam liceret proferre, quod sanguis in hisce casubus vitae reliquiis gaudeat, caeteris jam mortuis Τ Sic et putredo ce terior fulguratorum esset ex vitae momentanea et plenaria dele tione per suidum electricum ubique penetrans et vel vitam in guine delenS. Sanguinis vitalitas mihi saltem ex variis hisce maXime probabilis fuit visa. . II Cum in primordiis versabantur scientiae, vel potius, cum scientiae nomine nondum digna cognitio humana, nulla rite eXplicabant naturae phaenomena homines, sed Deorum operationi immediatae omniae attribuere. AgnOVere dein quaedam , quae, dum ubique et semper eodem modo se habebant, naturalia dixerunt;
accrescente vero scientia dilataVere hune campum , et in mundo physsico permulta ex legibus naturae generalibus ubique observandis explicuere, et mathematica applicanteS generalitatem et necessitatem phaenomenorum monstraVerunt. Hi8 vero succedentibus, eum ad explicationem sunctionum organismi accederent, et C. H.
tanquam objectum physicum spectabant, quin et leges Physicas vitiose ad vitalia systemata applicantes, varia admodum legibus
Physicis non explicanda explicare tentabanta Chemia vero cum tantos, praecipue temporibus recentioribus, progressus sibi comparaverat, ut nova fere scientia dici mereretur, de novo multa sun
16쪽
funt detecta, quae applicationi ad organismum inservire posse Uiris Doctis visa sunt. Haec enim scientia aeque: ac Physica corporum proprietates spectat, sed magis internas relationes operationum corporum in se invicem monstrat. Longe tamen distat, quod eo usque perventum sit, ut, hisce omnibus de rebus non vivis cognitis, rite varias functiones et mixtionis mutationes explicaremus; semper multum haeret ex legibus naturae Physicis et Chemicis, saltem huc usque cognitis, non explicandum, quae reducimus ad fontem incognitum, ad vitam, hinc vitae phaenomena dicuntur.
Quamvis autem lubenter haec agnoscamus, statuere mihi haud
abs re videtur,. comparationem Variarum operationum in vivo cor.
pore , cum eis quae in mundo non Vivo cernimus insignem habere utilitatem , et Physicas quidem leges in variis cassibus ad functiones in vivo corpore posse applicari; quod exemplis adductis probare propositum mihi est, et praecipue quidem exemplum desumere ex circulatione sanguinis. Motus sanguinis a Corde ad corporis extrema, est mutatio loci aliqua vi, et hactenus objectum Physicum. Per arterias ad omnes C. H. partes defertur sanguis, quae continuo per ramisi cationes pergunt: dictum est, quia arteriae minores simu L sumtae majores sunt, quam una arteria magna, unde originem desumunt, dissicultas exoritur inexplicanda circulationis celeritate. NOStrum erit ex legibus Physicis hanc dissicultatem tollere, et quidem 1'. monstrare conabor non adeo magnam esse disserentiam inter arteriam majorem, et arterias minores inui sumtas, quam quidem primo aspectui assumeretur, dein et . hanc differentiam nil afferre quo minus circuI tionis celeritatem rite eXplicaremus. P.
17쪽
I. Mensurae arteriarum , vel potius diametrorum arteriarum sunt institutae in cadaveribus; ast omnes arteriae, quia contractilitate gaudent, in vivo corpore minores Osserunt diame. tros, quam in cadavere, ubi tonum ana erunt porro, arteriae quo minores eo majore contractilitatis relativae gradu gaudent l), quia ratio tunicae muscularis, quae praecipua in arteriis sedes contractilitatis, ad lumen, in minoribus arteriis major est, quam in majore arteria. Hinc educere licet, mensuras istas non recte esse institutas, si hujus majoris minorisve contractilitatis relativae ratio non sit habita; et quia lumina ad se invicem sunt uti quadrata Diametrorum , parva disserentia in Diametrorum dimensione sat insignem in producto varietatem monstrabit. Sit v. g. a diameter arteriae majoris, pergentis in duos ramos, quorum diametri sint b et c. Patet lumen arteriae majoris esse ad lumina duorum ramorum simul sumta, uti a : b in e*: jam loco b et o sumantur b-I et c- Ι, mutabitur haec ratio in a : b - I b ' - - I a : b a b Φ Ι c a o a: erit disserentia by - Ο - by - 2
25 :.32 erit relatio i 25 : 32 - IJ 25 : 18. Ex hisce patet I R. vulgo neglectam esse diversitatem relationum arteriarum ad se invicem, prouti se habent' in cadaVere, cum eo statu, qui in vivo corpore adest, et q. satis insignes errores hanc neglectionem posse efficere.
18쪽
II. Ut probem disserentiam hancce arteriarum luminum, non id esscere, ut vis, qua sanguis ejicitur , diminuatur, liceat comparationem instituere inter circulationis mechanismum et machinam, qua per riris pressionem continuo in actum ductam, aqua in longinquum ejaculetur branae uit); loco aeris pressionis continuae, hic adsunt tubi contractiles, elasticos quos diceremus, si nulla vitae ratio esset habita; hanc comparationem merito posse institui ex eo patet, quod cordis contractio et arteriarum dilatatio sint contemporaneae, hae Vero se contrahant, dum cor distendatur. Sanguis ejicitur per cordis contractionein in arterias; ipse vero sanguinis progressus erit arteriarum operatione. Μomento ubi cor se contrahit, dilatantur arteriae per novam sanguinis massam injectam, quae dum ubique arteriae sanguine repletae stant, in totam columnam sanguineam simul operatur, clausis valvulis semitti- naribus: hinc et per totum corpus pulsus contemporaneus invenltur, qui si absit, ex vitio structurae, vel vis contractilis auetae diminutaeve arteriae cujusdam singularis eri r Duplicandus Injecta massa sanguinea momento vincit arteriarum vim contractilem, haec vero per ipsam hanc dilatationem in actum ducitur , et sic sanguinem vel ad corporis extrema arteriae ducunt, ubi nempe ad vasa capillaria pergens eas perficit functiones, quae ad restaurationem requirebantur: hinc patet celeritatem sanguinis circulationis non pendere a diametris Vasorum , sed a disserentia inter statum dilatatum et contractum arteriarum, Vel avi contrahente arteriarum, quia continuo pergit haec actio; sequitur porro , quod quantitas sanguinis aequalis quantitati, per cordis cavitatem sinistram in ar
19쪽
teriam aortam iniectae, debeat dividi per omnes arterias minores, ut, ratione habita ad disserentiam luminum in statu contracto et dilatato, portionem debitam ad locum destinatum vehant; vel erit quantitas sanguinis transeuntiS per arteriae minoris lumen, durante una ejectione sanguinis per cordis cavitatem sinistram, ad quantitatem per cor injectam in aOrtam, uti differentia inter statum contractilem et dilatatum arteriae minoris, ad eandem differentiam omnium arteriarum simul sumtarum. Jam si ad vasa capillaria pergit sanguis, dum ad intimam organorum substantiam transsit, non amplius sub dominio erit physicae applicationis; hic enim ipsa sanguinis massa et quantitate et qualitate mutatur; id vero certum puto per Vasorum contraCtionem et hic illius transitum adj venas promoVeri, neque negari posse hanc operationem in sanguinem continuo propulsum in venososystemate; de qua re singularis observatio prostat in Hulatandi
Diario l. c., ubi nempe venae eodem tempore ac arteriae pulsantes cernebantur. Continuo agunt Vasa in massam contentam; sed venas sunt majoris icimini; ratione habita tunicarum, quam arteriae, et minor certe contractilitaS, Verum omnem abnegare non
licet; valvulis porro gaudent venae, quae continuo basin offerunt, ut omnis contractilitatis effectus operetur in propulsionem sangui. nis, quaeque ideo necessariae, quia Venae incipiunt a systemate capillario, hinc absque valvulis, contractionis effectus sanguinem pro parte ad hoc systema retruderet, quod in arteriis aeque obistinet, clauditur nempe retroitus per valvulos semiiunares: venarum porro numerus eXcedit numerum arteriarum ), hinc,
20쪽
quamvis actio venarum sit minus valida in sanguinem contentum , massa, quam Vehunt, major erit; hinc idem effectus, quam si cum minoribus luminibus, Velocitas esset aucta per contractilitatem majorem; nam quantitas sanguinis transeuntis erit in ratione multiplicata luminum vasorum et celeritatiS qua massa transeuns vehitur. In arteriis in genere lumen minus, celeritaS Vero major est in venis lumen majus, celeritas vero minor; patet producta posse esse aequalia, et differentia productorum nulla aderis, si quantum de sanguine ad nutritionem et secretiones varias deponitur, santum et addatur principiorum animali satorum ad massam sangui neam, addita restauratione per Vasia lymphatica. Hisce rite perpensis non liquet, quare , ut sanguinis circuitum celerem explicemus, confugeremus ad vim aliquam propellentem
in ipso sanguine assumendam, quam Polaritatem globulorum sanguineorum recentiores dicunt '): eoque magis hancce doctrinam rejicerem, quia contra leges physicas posita mihi videtur. Comparatio est significata, ni fallor, Per hanc vocem, cum ea,
quam cernimus in ejusdom ordinis polis magnorno ropulsione; verum sumantur duo acus ex Chalybe, magnetica Virtute pollet
tes: tres poterunt obtinere casus, si in liquorem aliquem ita in mittantur, ut natent ad superficiem, I'. poli diversi ordinis se petent, 20. repulsio essiciet Versionem, 3'. repulsionem ossiciunt poli ejusdem ordinis sibi oppositi. In priore casu erit attractio, nulla Vis propellens; in secundo casu, acubus lateraliter sibi appositis, erit Versio circa centrum, ergo et hic nulla propulsio; in tertio casu, ambo acus se fugient