Specimen medicum inaugurale, continens varii argumenti quaestiones ...

발행: 1816년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

INAUGURALE..

gaudere forma latiore, quare in parte sectionis perpendicularis

occipitali longe maxima cerebri pars et totum cerebellum conti. nebitur; dein partes quaedam molles ad partem facialem pertinen tes ad capitis gravitatem pro parte tantum tribuunt, lingua verbi gratia et musculi qui a trunco ad caput pergunt.. Videamus jam quid necessario eveniat, forma capitis in censum ducta, et assumta aequali partis anterioris et posterioris graVitate. Distantia puncti gravitatis a fronte erit major quam ab occipite, quia formae frontis est minuS lata quam occipitis, et punctum gravitatis situm

pono in perpendiculari pergente a medio lineae jungentis processus

condyloideos ossis occipitis, ad capitis summam partem. Dum caput liberum haeret in liquore amnii, summa capitis para, VerteX, seu punetum circumferentiae capitis proximum punisto gravitatis prius descendet. Verum infans Citiu8 crescit quam Ovum, quod quidem ab omni parte ab . utero sustentatur; ergo caput prius descet dens hic primam sentiet resistentiam; et partes primum resistentiam sentientes erunt frons et occiput; jam eo quod frons longius distat a puncto gravitatiS ergo et in ΠOStro casu, pumno in tionis, vectis ab hac parte longior aderit; uteri vis resistens, contemplata tanquam activum aliquid , continuo agit, et quidem eadem vi in frontem et occiput, necessario hinc in frontem plus ect- ciet quam in occiput, et haec eSse ratio quare occiput prius descendat mihi visa est. III. Postulatum tertium pro prima positione est, quod occiput infantis sit versus cavitatem cotyloideam sinistram, id est, quod diameter capitis compositus seu intermedius inter perpendicularem et longitudinalem si in illo diametro obliquo aperturae pex vis superioris, ubi nullae partes aliorum viscerum hunc diametrum

32쪽

a SPECIMEN MEDICUM INAUGURALE.

angunt: cujus positionis causam hanc statuerem. In testinum rectmn pelvim intrat ad partem posteriorem Distram, ibique causam tradit, quare secunda BAUDELOCQUII possitio prima sit minus fausta; ast 'idem illud intestinum causam Ostendit, quare saepissime prima adsit positio. A teneris jam continua hujus intestini functione, repletione, uterus directionem aliquam assumit versus partem dextram, quae quidem obliquitas adeo frequenter occurrit, ut fere naturalis sit habita. Hanc obliquitatem clarius ostendit uterus gravidus, cum nempe distentus in obliqua directione surgit, et diameter uteri longitudinalis longior evadit; dum liber haeret foetus

in omnem facile partem movetur, inCreScens Vero situm, quo uterus gaudet, neceSario assumet; uteri fundus erit ad foeminae partem dextram, ergo foetus inferior pars habebit directionem versus partem sinistram; ex causa in Nq. a. memorata descendit occiput prius quam frons, ergo et occiput erit situm versus partem foeminae si1nistram; i. e. partu instante et ostio uteri dilatato, descendet ita caput in aperturam pelvis superiorem, ut adsit positio prima.

SEARCH

MENU NAVIGATION