Specimen medicum inaugurale, continens varii argumenti quaestiones ...

발행: 1816년

분량: 32페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

gient; hoc ergo si eveniat in globulis singuineis, unus globulus

tantum antrorsum, quantum alter retrorsum movebitur, et esseditis

quo ad propulsionem totius massae erit aequalis gero. Si igitur po-laritas ejusmodi adesset in sanguine, nihil tamen ad circulationis phoenomena eXplicanda conferre posset. Hisce adductis ad circulationem explicandam, satis confirmatam puto utilitatem Physicae in contemplatione funditonum organismi. Non autem sola circulatio hanc monstrat utilitatem, verum et alia supersunt. Referri huc possunt ea, quae ad refractionem radiorum lucis per oculi variae densitatis humores ex Physicis petuntur, et quae basin tribuunt ad corrigendos Visus Varios morbos; haec vero applicatio satis ab omnibus agnita, ne Vel quae Stionis materiam amplius praebere posset. In aliis vero sensibus minus bene pergit; ad auris externam formam forsan theoria refractionis aeris applicare licebit: caeteri vero sensus ad ipsam sensationem magis dirediam sunt dispositi. Oculus tantum est organum pro refractione ; sensatio a retina ad cerebrum pergit.

In quantum vero Partus mechanismus potest spectari tanquam

operatio physica, Doctiss. A. VAN SOLINGEN, in opere eximio de partus mechanismo, sinis superque monstravit; non tantum, ut exinde esset fundamentum, unde pateret quaenam ars subsidia asserre debeat, sed ut et a priore doceremus, pelvim muliebrem talem habere structuram quae, cum transitui infantis, tum pro hominis

satu erecto, maXime conVeniret.

Consideranti hasce Physices applicationes, haec posse statui thesis mihi visa est, is quod Physicarum applicatio ad functio- ,, nes C. H. sit licita, in quantum spectant Phoenomena motus, m et motus modificationum.

22쪽

Nam infiuxus atmosphaerae, frigoris, caloris, aliorum, si ab aliqua parte convenirent cum eisdem effectubus in corppribus non vivis, reducendi mihi videntur ad Chemiam.

Hominem majori numero morborum subjectum esse, quam caetera animalia, quotidiana docet experientia; simul vero docemur, insignem morborum numerum deberi vivendi rationi, et praedispo sitioni ad morbos auctae, quia infantes parentum debiliorum in genere hujus debilitatis erunt participes. Moveri tamen poteSt quaestio, is anne homo per se spectatus, ex sequelis necessariis is organismi magis ad morbos sit praedispositus, quam caetera ani- ,, malia, numVe pari passu cum hisce ambulet. Si hominem ubique per totam terram vitam degentem contem plemur, insignesque temperaturae, nutrimenti et Vivendi rationis necessariae diversitates in censum ducamus, nullum animal in tanta rerum extra se postarum disserentia sanum vivere constabit;

astqui haec omnia hominem posse perferre est ex eo, quia facilius diversis vita generibus se assuescat natura humana, quam caeterorum animalium; ergo hinc deducere possemus tanta gaudere hominem persectione structurae et vis vitalis, ut magis, quam aliud quodUis animal, potentiis externis diversis resistere posset absquenOXa. Ab altera vero parte, homo, relative ad caeteras animalium classes, spectatus, maxime perfecta gaudet structura, et quo magis ad classes inseriores descendamus, eo minus raternis laesionibus eas assici, coque vita tenaciore gaudere docemur: scV. g. testudo per plures septimanas sne cerebro vivere potest

23쪽

Istest ), in homine quaevis minima cerebri laesio periculosa, saepe lethalis est; amphibia in genere insignia respirationis damna egregie

ferunt, in homine respiratio per breve tempus inpedita, necessario mortem sequelam habet, estque conditio vitae; haec ergo consideratio nos ad eam adduceret sententiam, hominem ipsa magis persecta structura causam ostendere, quare praedispositio ad statum a sanitate recedentem sit aucta ). Sola methodus, qua plenarie hanc controversiam dirimeremus, esset experientiae; sed hic fons hoc in casu non adeundus, quia distinctio erit admodum dissicilis, anne ex seminio naturali commmuni cum causis occasionalibus nocentibus, anne ex dispositione aucta per praecedentes potentiaS nocentes, anne demum ex seminio naturae humanae proprio oriantur morbi: accedendum ergo esset ad populos secundum naturam, uti dicitur, Viventes; sed quinam sunt Τ Vel in societate vivunt homines, hicque ordinum differentia, luxusjinitia et ejus sequela paupertatis miseriae jam ess cient deflexum a statu illo ideati, quem naturae humanae maxime conVenientem diceremus; vol, si sociandum naturam , putet aliquis, hominis plenaria ferocitas et Vitae genus individuale, de talibus scientiarum et literarum defectus vetant relationes morborum; quin et si minus morbis esset subjectus talis homo, hoc esset ex eo quod humanam deposuerat naturam. Decisio hqc in re dissicilis: probabilior autem mihi visa est sententia, hominem magis ad morbos e Te praedispositum

24쪽

SPECIMEN MEDICUM

ex sequelis necessariis organisationis quam caetera animalia, quod, remotis prius quae a contraria asseruntur parte , probare conabor. Homo totius quidem terrae incola est, ast insignem in vitae genere, et temperatura solitis variationes aegre perfert; non nisi gradatim et lente admodum assuescit homo diversis a consuetis, et per multa genera harum variationum Vestigia sentiuntur; v. g. homo Europaeus, non nisi cum foeminis Europaeis connubia iniens, migret ad terram aliquam intra circulos tropicos si tam ;antequam talis sit ejus habitus, qualis est habitus incolarum, et qui certe requiritur ad sanitatem summam in ea regione sistendam, inultum temporis elabetur, nepoteSque demum eum nanciscentur ). Patet hinc hominem eximie sentire hasce variationes. Singularis quidem illa dispositio hominis, quod vegetabili aeque ac animali' victu uti potest, certe multum illi affert commodum, ita ut hancce diaetam mutet pro vario climate, in gonis frigidioribus viis tu animali maxime fruens, in calidioribus vegetabili; sed nonne haec ipsa structura, dum pro utroque victu indicationem

ferat, notare videtur, homini maXime Convsenire istam temperaturam, qua utrisque simul utitur secundum naturae institutum, i. e. temperaturam mediUm inter eXtrema frigoris et caloris monstrantem Τ Omne nimium hoc in casu certe nocet. Comparationem instituit Autenrieth vitae humanae sub hoc-aspectu cum aqua; nimius calor in vapores cogit aquam, frigus contra glaciem essicit, in utroque Vero casu aqua non amplius adest; sic vita humana et nimio calore et nimio frigore consu

25쪽

mitur. Zona temperata igitur est ea, quae ideati sanitati hominis maxime conveniret. Vivit tamen homo et in caeteris regionibus, et si disserentia a temperatura media non nimia adsit, sanus vivit: multum vero huc confert, quod homines ingenio adjuti, arte nimis sal tem nocentes injurias externas temperaturae corrigant; sic intenso frigore, vestimentis denssis calorici interni abductionem impediunt, in calidioribus, unctionibus cum adipe, cutis operationem Continuam excitant; ut nempe transpiratio culanea, aliaS per cutim fervore aridam impedita, nimium abduceret calorem et nimiae auferret animalisationis producta. Quamvis igitur varia admodum perferat homo, non tamen absque noXa perferre potest, et saepe arte corrigit, quod secus contra illius naturam esset. Si porro respiciamus, quanta sit varietas populorum a ' se invicem, licet tantum dotes corporeas in censum ducamus, hoc magis adhuc confirmatur: nam quamvis pro parte hae varietates pendant a vitae genere, et clima huc insigniter conferre nullus dubito. Hisce ductus, hominem totius terrae incolam non eSse absque noxa

naturalem affirmarem.

Quare homo nobis videatur magis ad morbos dispositus quam animalia, jam paulo propius erit spectandum. Anatomia comparata satis quidem monstravit generalem typum observandum per

totum regnum animale, et praecipuam convenientiam hominis inter et mammatium caeterorum structuram; disserentia vero satis

insignis superest ab homine ad persectissimum mammate, et haec quidem disserentia nobis erit basis divisionis causarum quare homo

ad varios morbos sit praedispositus, quibus animalia minus subjecta sunt.

26쪽

sPECIMEN MEDICUM

evoluto, quam homo. 2'. Nullum animal statum erectum continuum offert nisi homo. 3'. Nullum animal tam parum statui naturali, quem dicunt, aptum videtur, quam homo. I. Magis evolutum in homine cerebrum supponit Iadesse auctam sensibilitatem, et organa pro sensibus internis, quorum Uestigia in animale vel fustra quaeruntur, vel inpersecte adsunt 'o ;sensibus externis persectissimis etiam gaudet homo, nam si vel unus aIterve sensus perfectior adesset in aliquo animale, odoratus V. g. in cane, congregatio omnium sensuum nullibi invenitur adeo perlaetorum uti in homine spectantur. Hinc patet vitiis organorum sensualium internornm et externorum hominem magis esse obvium quam animalia, quia haec. Ο gana , quanto sunt persectiora, eo gaudent tenuiore sensibilitate. Porro, animi pathemata referuntur quidem ad sex res non naturales, verum illa facultas per tot et tam varia animi pathemata posse assi ei haeret in ipso organismo humano, et quam late lilΠC Patet campUS, quo pro homine est dispositio ad morbos quibus animalia carent. Singularia posse assici organa cerebralia, Gempli S potest pro-hari ; sic v. g. memini me observasse desectum solius memoriae localis, integris caeteris mentis facultatibus; homines etiam derinimus maniacos, melancholicos, hypochondriacos per animi pathema aliquod vel nimis longe et intense de re determinata coratatio nem: quamvis autem de modo existendi animalium , vix nobis albquid cognitum esse potest, certum tamen puto, animae faculta i

27쪽

INAUGURAL E.

tes cum nostris conserendas illis non competere, neque animi pathemata uti homini adsunt, sed potius instinctus pro conservatione sui, pro conservatione prolis et consuetudinarium aliquid, quod illis pro memoria est: omnes ergo morbi qui sive ex hisce animae facultatibus et pathematibus originem desumunt, sive in pejus vertantur, hominis praedispositionem ab hac parte esse auctam satis monstrant, animal contra ab his morbis erit inmune. ΙΙ. Status erectus soli homini competit; nam de si mi is quadrumanis satis evictum puto statum erectum continuum illis esse contra naturam ); ergo si praedispositio ad morbos aliquos hinc augeatur, et hoc homini soli erit proprium. Herniae pleraequo occurrunt, sub ligamento Poupartii Vel per annulum abdominalem si aliquod viseus descendat, et ad hosce locos ubi fulcra minus

firma viscera abdominalia sustentant, pressio continua major erit in homine, erecto statu gaudente, quam in caeteris animalibus; hinc ad hernias praedispositio naturalis erit aucta in homine; ut et prolapsus intestini recti et uteri ex eadem causa hominis maxime erunt morbi ct θ; experientia de hac re Certiores nos facit, et quamvis non negarem tono debilitato et partim deberi generalitatem horum morborum in homine, non minus certum puto prae- dispositionem pro his morbis naturalem homini sano majorem esse quam animali cuilibet sano. ΙΙΙ. Nullum animal tam parum statui naturali aptum videtur quam homo. Ideale aliquid est proxime.ad barbarismum accedens

28쪽

ao SPECIMEN MEDICUM

dens, status naturalis hominis qui dicitur perverso nomine; ho minis enim organisationis altioris sequela est, quod societatem appetat, et consortii qualiscumque effectus erit, quod prius viribus

corporis dein et mentis unus alterum Vincere tentet; ordinum

hinc varietas necessaria societatis sequela, hinc luxus et pauperies; ergo omnes morbos homini ex luxu et pauperie eXorientes derivare possemus ex impetu illo, qui ad sogietatem eum impellit. Praeterea absque vitae oratione a statu illo simplice reflectente nusquam ingenii culturam procedentem cernimus, atqui huc compellimur eo, quod animalibus simus praestantiores, cujus pra stantiae necessarium substratum est organisatio hominis nobilior; ergo hinc docemur, quod inpetus ad ea, per quae animalibus sumus praestantiores, quique semper, dum societas eorum evolutionis conditio est necessaria, luXu et pauperie comitatur, sit causa, quare homo ex naturae instituto subjectus sit morbis ex societate redundantibus; et hoc quidem in sensu, homo, naturaliter praedispositus dici meretur ad morbos societatis, quod secus apud animalia obtinet. Id vero et simul observare liceat, quod quidem plures ex societate pro homine oriantur morbi,,simul vero homini observatori suppeditetur scientia, quae id restituere in multis casibus valeat, quod vivendi ratione minus normali fuerat perditum. Medicina nempe homini simplicissimo modo viventi minus necessaria , hodie artis divinae peritis summum praethium affert, conscientiam beneficiorum erga genus humanum. ' Mihi

vero ex hisce praedispositio insignior hominis ad morbos multos, quam an malium, satis probata videtur.

29쪽

Eam infantis in utero positionem, qua capite prius descendente, mento ad pectus presso, frons Versus symphysin Sacro- iliacam deXtram, Occiput versus caVitatem cotyloideam sinistram situm est, omnium esse faustissi nam, et experientia docuit, et ex consideratione mechanismi partus Doctiss. A. V. SOLINGEN b demonstravit. Illustriss. BAUDELOC QUI Us obserVaVit hanc positionem, quam primam dixit, saepissime occurrere, ita, ut in Io323 ca- subus usu caput primum se monstrabat, 8sa et infantes in hac prima positione caput offerrent, ' , ergo O, 826 ad unitatem relatio erat, numeri casuum ubi prima positio capitis se offert, ad omnes casus ubi caput prius descendit. Natura igitur egregio curavit longe plurimis in casubus, talem in utero situm esse in

fantis, ut aptissime pericaVitatem pelVis descenderet,. et se pariatus perficiatur modo, quo mechanice spectato semper omnia feliciter absolventur, si pelvis bene fuerit conformata muliebris. Ex hoc saepissime Uccurrente phaenomen O jure deduco, rationem esso sussicientem, quare ita natura agat, et hancce rationem esse iarolationibus infantis ad matrem. Nostrum iam erit hanc rem accuratius spectare. Tria praecipue hic occurrunt, I'. caput priu8 deseendit et iacaput descendit mento ad pectus seXO, 3'. Occiput versus cavi tatem cotyloideam sinistram situm est.

30쪽

SPECIMEN MEDICUM

si1ο bene fuit agnita, Io 32 et casus occurrisse, in quibus craniaum infantis prius descendebat; relatio numeri casuum ubi cranium prius se offert, ad numerum omnium casuum obviorum erat igitur, uti o,966: I; ratio Vero simplicissima est, et quidem in eo videtur quaerenda, quod priori graviditatis tempore infans in liquore amnii libere natet , hinc caput caeteris partibus specifice gravius, inferiora petat, ideoque nisi causia aliqua vehemens hanc positionem turbaverit, in genere haec positio erit maxime obvia

secundum naturae institutum.

9. Quod mentum sit prope pectus, seu quod occiput prius

descendat explicandum mihi videtur ex capitis infantis forma. Siponamus ubique eadem graVitate gaudere partes capitis, quod saltem respectu sectionis perpendicularis licebit ponere, Vix credo disserentiam interesse inter gravitatem partis faciem spectantis et partis occipitalis; infante vivo saltem nato, nusquam potui Observare fatigationem a capite erecto, quod si aliqua pars gravior esset, vis adhibitae necessaria esset sequela. Vulgo tamen aSsumitur partem facialem esse graviorem; si hoc ita se haberet, haec gravitas essiceret causam, quare frons prius descenderet; nam ex legibus physicis notum est, quod si corpus aliquod teneatur aliquo puncto fixo, ita ut gravitatis punctum sit infra punctum fixum, tunc punctum graVitatis quantum fieri potest a puncto fixo removeri conetur; si vero pars frontalis gravior esset quam pars occipitalis, punctum gravitatis erit propius ad frontem quam ad oz-ciput; hoc maxime descendente, frons occipite esset inferior, quia caput libere natat. Hoc igitur assumto contrarium potius eveniret, phoenomeni observati. Consideratio vero capitis infantilis,

docet faciei ossa graviora quidem quam occipitalia, occiput Vero

SEARCH

MENU NAVIGATION