Dissertatio inauguralis medica de partium genitalium foeminearum haemorrhagiis : quam consensu Facultatis Medicae pro summis in arte medica et chirurgica honoribus rite capessendis die XVI. Junii MDCCCIV publice defendet

발행: 1804년

분량: 49페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

gra sua superficie utero adhaeret, atque hac conjunctione impeditur, quominus quid sanguinis ex uteri vasis exire possit. Simul ac vero ille nexus solvitur, vasa placentam penetrantia disrumpuntur et sanguis liber esiluere potest copia eo majori,' quo latior illa disjunctio est. Minime vero ex hac unica caussa haemorrhagia uteri tempore graviditatis nascitur sed at

aliae caussae adesse possunt, quae tamen rariores occurrunt. Ita observatum est haemorrhasiam uteri ex fissione vel laceratione substantiae matricis ipsius, quae aut uteri extensione nimia, aut violentia externa offici possit ortum suum ducere ). Quod malum autem certe cognosci nequit, nisi gravidae dissectio instituitur, et plerumque lethale est. Longe rariuS quam ex illa causa, haemorrhagia uteri ex ruptura vasorum funiculi umbilicatis nascitur, quod La Mot te semel observavit ) facillime patet hanc haemorrhagiae 'causam ante foetus eXpulsionem non posse intelligi. Propterea de his causis rarioribus non loquor D Maurice au traite des maladies des seinmes grosses P. 169. Mursinna von den Krankheiten der Schwangem. p. 233.

alte des accouchemens lib. 3. cap. 3. P 296.

12쪽

quor sed de iis tantum, quae praematurae placentae ab utero separationis caussae sunt, quae vel liniversales esse, totiusque organismi labem constituere vel in topica fulummodo a normali partium statu declinatione versari possunt. Ad illas merito reseruntur status hyperstenicus, plethoravera junctus, venae sectionibus aliisque remediis antiphlogisticis minuendus et asthenia universalis remediis roborantibus incitationis statina appositis corrigenda. Non licet nobis omnia hic dicendae X ponere, cum idcirco totius fere therapiae ambitum complecti nobis incumberet, sed paucis solummodo monemus, venaesectionis usum in subjectis plethora hypersthenica non laborantibus saepissime procreandis haemorrhagiis 'et abortui ansam praebere, hinc olim et nunc quoque nefa rie adhiberi attamen in quibusdam subjectis hyperstenicis haud plane rejiciendum esse remedium ad praecavendas et sanandas haemorrhagias.

f. 4.

Caussae topicae haemorrhagiarum uteri in gravidi S.

Uteri vitia topice vel varia dispositione dynamica vel mechanica laesione singulatim ad haemorrhagias disponunt. Illis adnumeranda sunt:

13쪽

i Laxitas et aio nia uteri. Si haec adeli, Placenta cum utero laxius cohaeret, levique caussa accessoria ab eo disjungitur. Richterus se experientia convictum cremdere dicit, laxitatem uteri orificii frequentinsimam abortus esse causam. Qua de caussa mulieres debiles , morbos graviores, partus difficiles aut abortus frequenter perpessae, fluore albo, prolapsu uteri laborantes, Veneri vel Onaniae deditae ad uteri haemorrha-giam et abortum sunt proclives.st Uteri sensibilitas et irritabilitas nimia, qua efficitur, ut levissima irritatione uterus contrahatur Quae vel idiopathica adest in mulieribus sensibilibus et hv-

stericis, easque ad abortum pyonas reddit vel per consensum sordibus primarum viarum ), vermibus ') frequentissime vero animi pathumatibus 't) concitatur. Chirurgische Bibliotheλ. Neunter B d. p. 561. MD W e gol in in Starlis Archiv.IV. B. P. 1 o I.

με' v. Roderer elementa artis Obstetv. 9. 72I. -- Richter Bibl. l. C. l) Van de ii Bosch historia constitutionis epido micae verrninosae p. 224 van Pelsum lillior. a scaridum patholog. P. 175.

Melit soli in Starlis Archiv III. B. p. 746.75o.

14쪽

η quaedam

qua ui ille ultra gradum quendarii extendi nequit. In tali uteri habitu foetus, simulacin certum volumen increvit, uterum non so- amplius non dilatat, . sed imo ad coni tractionena irritat. Inde patet, quomodo

diri possit, ut mulier semel abortum passa,

Iterum gravida, eadem Praegnationis periodo, qua antea, abortat. Haec uteri ri-ginlitas proclivitatis ad abortum causa esse vuletur in mulieribus siccis, robustis, minuSpinguibus, simulque aetate provectioribus . 4 Copiosa sanguinis in utero cumulatio, hinc omnia congestionem versus inferiora pellentia, ita ut placenta sustinere sene 4ueat, sed ab utero dissipetur. Iana paulo post conceptionem propter magnum irritamentum et sanguinis affluxum haemorrhagias uteri saepius vidit L e r o y D. Coitum nimium, Calefacientia, aromata, spirituosa, i nimis longe sumpta , praecipue vero Omnia remedia drastica diuretica sortiora et sic RG derer I. c. f. par. Von den Blutflusian uberialeti von Zadig. Bres-

15쪽

fic dicta eminenagoga majori sanguinis versus uterum impetui favere constat.

Ο Uteri exsucca aridaque constitutio, desici- . ens inde embryoni nutrimentum placenta utero laxe adhaerens, ita ut foetus ipse injustum volumen excrescere, uteroque satis resistere nequeat. Oritur talis constitutio, si gravidae ipsi alimenta sufficientia bene nutribilia desunt, vel si illa gravioribus morbis vel excretionibus nimiiS e. g. quod saepius obvenit, Iactatione nimis longum protracta , qua foetui nutrimentum adimitur, exhausta sit.

Ad mechanicas abortuum et haemorrha-giarum caussas topicas, pertinent Ui Violentiae externae gravidae illatae, percussio abdominis, lapsus, praecipue si pronus est, quibus partim placentae nexu S' Cum utero destruitur, partim uterus ad contractionem irritatur et partim tandem major sanguinis copia ad eum pellitur. i Hinc et motus corporis nimius, saltatio, cursus, exercitatio, vectio in rheda risus, vomituS

16쪽

tus, sternutati S, tussis, singultus, vociferatio, frequentes haena orrhagiarum uteri et abortus sunt caussae.

eb Morbi uteri locales, tumores, ulcera, sarcomata. )S Funiculus umbilicatis praeter modum brevis aut circa foetum varie volutus. 8 )4 Placentae et chordae umbilicatis vitia quibus foetus nutrimento privatur e. g. Constrictio nodosa funiculi umbilicatis, ejusdemque rupturae. 25) Placenta collo aut orificio uteri adhaerens, frequens uteri haemorrhagiae causa. ' Cum enim procedente graviditate uterus foetu

η R6dex ex l. c. P. 723. Roderer ibid. Mouxi Ceau I. C. P. 359. η Roderer l. c. v an S i et en l. C. P. 8OD. κη Iusti in Starlis Archiv I. B. 4. St. p. 45. Epidemicas propter insidentem ori uterino placentam haemorrhagias vidit III e t i t s ob in StarkAx iv 3. B d. p. 7o'. Placenta Pi ae Via haemorrhagiarum caussa collectas in Plouc

17쪽

contento magis magisque extendatur, pla,c0nta ab illo disjungitur , et sanguini es- fluxus conceditur. 6b Laesiones et scissurae membranae deciduae reflexae Hunieri.

Foetus justo grandior et malus ejus habitus stusque. )

8 Tandem foetus mors inter caussas haemorrhagiae uteri habenda est. q. 5.

Prognosis haemorrhagiarum in gravidis.

In genere propter ab ortum, summam debilitatem et remanentem ad haemorrhagias dispositionem, imo lethalem sanguinis jacturam haemorrhagiae gravidarum periculo junctae et timendae sunt, licet non semper in eodem gradu.Sunt, qui haemorrhagiam uteri eo periculosiorem esse, quo propior partui sit gravida, affirmarunt. . Verum eo pertinaciorem esse hae-

18쪽

i6 morrhagia ira, eoque periculosorem, quo diutius partus remaneat, hinc praeterito jam quinto graviditatis mense multo nainus periculi habere ab- Ortum quam antea, cum ars pluribus remediis ad extrahendum laetum uti possit, recte monet L e r o y Inhibetur enim in praematuro laeta placentae solutio angustia oris uterini, funiculi umbilicatis teneritate , qua efficitur ut ille levi

tractione disrumpatur, eX placentae neXu cum utero firmiori.

6. Curatio haemorrhagiarum in gravidis ex caussis dynamicis.

. In administrandis erga haemorrhagias reme diis omnino ad caussas supra enarratas respici endum est. Universati hypersilieniae vel asthe-

. niae statim apta pro ratione incitationis antiphlogistica vel excitantia, roborantiaque Oppo nantur. Cum autem tot rica plerumque assectio locum habeat in eandem non minus remediorum actionem dirigendam esse patet. In uteri laxitate nimia, experientia teste, magnam utilitatem praestant fomentationes atque in vaginam injectiones aquae frigidae et decoctorum herba-

l. C. P. 23.

19쪽

rum adstringentium , nec minus etiam enemata frigida roborantia '). Simul irritantia interna adhibenda sunt, prae aliis tinctura Cinnamomi, quae in sistendis haemorrhagiis uterinis cujuscunque generis gravidarum et puerperarum et in iis quae post partum interdum accidere solent, maximam acquisivit gloriam, adeo ut pro specisco eam venditare haud dubitaverint aliqui . . Non minoris quandoque utilitatiS est optum, cujus utilitatem ad haemorrhagias uteri coercendas pluries expertus sum, quamvis haud dubitem de Aaskowii '' ) sententia, qui optum tantum ut remedium palliativum esse considerandum, ait, ita ut cessante ejus essectu haemorrhagia majori vehementia quam antea redeat, quapropter opto acidum vitrioli admiscere suadet, hujusque combinationis efficatiam pluribus observationibus probat. Praecipuam autem utilitatem

20쪽

3 8 habebit optum in nimia sensibilitate et irritabili

tate tanquam spasmorum, abortus et haemorrha-giae caussa, eidemque in uteri rigiditate jungenda sunt balnea tepida, antispaS modica externa re soni uteri a plicata, unguenta anodyna abdomini 4nfricata, en emata antispasmodica et internus extracti Hyosciami radicis Ipecacuantiae in parvis do si hus, et castorei usus ). In copiosa sanguinis in vasis uterinis cumulatione, quandoque, sed in subjectis tantum hypersthenicis et plethoricis convenit venaesectio revulsoria, cujus utilitatem plenarie negare idem esset ac omnem observato- ruin ' ) fidem spernere. Praeterea hic epithe

mata frigida et solutio Uitrioli martis,

'b De Haemorrhagia uteri ex nimia debilitate nervorum enematibus ex Laudano liq. vel tinctura thebaica guttis L - LXX. cum aqua frigida omni vespere applicatis sanata v. C o p l a n d in Romers Annalen der Argneimittellelire I. St. pag. 1O5. ') e. g. Aligny in Journal de medicine tom. 56. p 344. Lan vertat. Journ. de med. tom. 57. p. 321. Hunauid diss. sur. Jes vaperus et les pertes de sang. Paris i 77. s. 364 laudat in Haemorrha

giis uteri ab orgasino humanorum epithemata ex Pulvere ardeliae.

SEARCH

MENU NAVIGATION