장음표시 사용
21쪽
I9. Enteorum ope in vaginam applicata adhibenda sunt . Deficiens foetus nutrimento et exsucca. uteri constitutio nutrientibus et spirituosis corrigi idebet. Lealie hunc in finem , fi gravida valde
debilitata esset, gelatinam cornu cervi cum vino rhenano vel infusum corticis peruviani cum vino gallico et aqua cinnamomi mixto commendat .
Curatio haemorrhagiae in gra avidis ex caussis
Iu quacunque haemorrhagia gravida confestim lectum petat, situm horizontalem et maximam animi et corporis .quietem observet. ' Nec minus omnia vestimenta corpus restringentia ei sunt λψ- . venda, ne illis vasa externa comprimantur, san guisque versuS interiora cogatur. Deinde regimen frigidum maximi est emolumenti. Le alie, se saepius vidisse dcit, gravidas uteri haemorrhagia laborantes, quarum pulsus debilis et intermittens jam esset, simulac aer frigidus cubiculo B et immit- ) Talom solutionem in haemorrhagia uter; expleti, ora ad vires praecipue Commendat auctor' tractatus de pleihora in Baldingers Magazin1 Bd. 5 St. practi he Bemerliungen P. 19 -
22쪽
immitteretur, valde esse recretatus. Nec minorem utilitatem ex aquae frigidae frequenti potion se esse expertum '). Inter remedia interna pri-
mum tunc locum tenent Essentia cinnamomi etsi vehementer profluat sanguis, optum haud parvadosi propinatum. Ad externa remedia pertinent adstringentia, in vaginam injectiones aquae frigidae aut remediorum adstringentium e. g. aceti, solutionis vitrioli albi, aluminis, olei martis per deliquium etc., quae tamen cum aliqua praecautione adhibendae sunt, cum in quibuSdam uterus iisdem irritari et gravidae nixus, quo foetus expulsio producatur, excitari possunt. Haud minorem ad sanguinis est uxum coercendum utilitatem medici ex talibus remediis sperarunt, quibus non isolum vis adest adstringens, sed etiam
quae vaginam obturant. Qua ratione majora pessaria ex remediis adstria gentibus parata vaginae intulerunt. Inter recentiores Le Roux
praeter alios ejusmodi remedium laudat. Immittit I. c. p. 94- 93 '' in Journal de medicine tom. XLV. p. 483
23쪽
. tit nempe vaginae usque ad utrit orificium linteum in aceto Cum aqua mixto tinctum. Quo . remedio Le Roux sanguinem coagulari, hiantia vasa illo coagulo obturari, eoque modo ha morrhagiam s sti credit, et hanc suam sententiam permultis probat observationibus. Alii hoc remedio quidem sanguinis effluxum cohiberi, sed orificium uteri simul irritari, nixus mulieris excitari et partum praematurum produci existimant, hinc in eo tantum casu ex remedio a Le Roux laudato fructum sperandum esse sperant, ubi haemorrhagia copiosa nulliS remediis adhibitis diminui posset, gravida valde debilitata , et orificium uteri durum adeoque crase
sum esset, ut non nisi adhibita violentia dilatari possit; illo enim remedio, sanguinis est uxum Co-hi heri et gravidae nixibus excitatis uteri orificio paulatim dilatato socium expelli . Mihi veros proprias aliorumque eXperientias perpendo, hi pessi egregium utique in gravidarum haemorrhasiis effectum praestare, hinc in hisce semper adhibendi esse videntur, cum e contrario post eni-Xum partum maturum, secundum observatorum
experientias ' P, ideo pertimescendi sint, quia
24쪽
sanguis, cui etauXus externus non conceditur, intus colligatur et uterum dilatatum in magna copia repleat, adeo ut non raro lethalis inde eventus absque effluvio sanguinis externo acciderit, qui injectionibus forsan aliis qua remediis praecaveri potuisset. Pluries quoque haemorrha-gias ex vase quodam vaginae pro haemorrhagiis uteri habitas. et pessis sanatas fuisse suspicor. Ligaturae artuum a quibusdam propositae, ut sanguinis aliquid in artuum venis retineatur, neo omnis ejus moles per arterias ad uteri vasa congeratur, plus nocent, quam prosunt ). Cum enim venae Comprimuntur, sanguis quidem pereas produci nequit, sed tunc illae quoque sanguinem ex arteriis recipere nequeunt, ita ut in iis sanguis accumuletur et haemorrhagia non solum diminuatur sed etiam augeatur.
Complures artis obstetriciae magistri foetum, simulac haemorrhagia adsid copiosa, quo
25쪽
2 ocunque graviditatis tempore educi suaserunt.
Mihi autem probabitor videtur sententia eorum, qui Metus extractionem non semper admittendam esse affirmant '), cum primis graviditatis, in ensibus vasa uteri tanta sanguinis copia non sint impleta, ut mors eX haemorrhagia timenda sit, experientia quoque docuerit, hoc tempore haemorrhagiam periculo haud esse conjunctam , quare noXia et periculosa tam gravidae , quam foe- tui, qui ea destruitur eductio primi S praegnatio
nis mensibus haud necessaria mihi videtur, haemorrhagia autem septimo vel octavo graviditatis mense acciden S utero non evacuato, plerum que cohiberi nequit, quia foetus in majus jam Increvit volumen et uteri contractioni resistit, j taut vasa hiantia claudi non possint. Sin itaque ultimo graviditatis tempore haemorrhagia, licet remediis idoneis adhibitis, vehementer surit et gravida sanguinis jactura valde debilitata, in convulsiones frequentiaque animi deliquia incidit, tunc foetum educi oportet. - Ad foetum educendum medicus manum vaginae immitat et digitis uteri orificium paulatim diducat; velamentis adhuc
26쪽
adhue integris disruptis, foetus pedes prehendat, illumque, licet alia corporis pars osseratur, pedibus praeviis extrahat.
Simulac corpus solutum est, medicus, ne laetus caput abruptum intra uterum remaneat, sibi cavere debet. . Quod ad evitandum alterius manus digitum foetus ori inserat, altera manu summum humerum vel occiput prehendat, brachia, minoris voluminis causa non resistentia, relinquat , atque ita soeyus caput sorvere debet. Caput praevium, in pelvim minorem jam delapsum, ita ut manus immissio ad pedes pre-bedendos impediatur forcipe solvere convenit Placentae solutio plerumque difficillima est, quia funiculus umbilicatis tener levi tractione disrumpi-
tur. Qua ex causa ille ad placentam solvendam nunqua* attrahi, sed leniter tantum tendi et plaeenta deglobi debet. - Deinde etiam eo videndum est , ne quid sanguinis coagulati in utero remaneat , quo seri possit, ut haemorrhagia continuetur, dum uterus contrahi nequeat. Quod ad cavendum injectiones aquae tepidae in uteri cavitatem optime conveniunt.
Leahe l. c. p. 98. Mauri Ceau l. C. P. 16 I.
27쪽
Quodsi placenta collo vel orificio uteri adhaerens et ab eo divulsa, haemorrhagiae est causa, tun Gomnia remedia ad sanguinis effluxum coercen.
dum nil proficiunt, sed foetum educi oportet. Priusquam autem hoc fieri potest, placenta, si ea integra ab utero disjuncta, ira vagina haeren S, manus immissionem impedit, cum sanguinis coagulati tronabis, vaginam replentibus, eximi debet. Placenta vero manus illationem haud impediens, ejus ve pars major utero adhaerens, relinquenda est, ne aquae Titerum distendenteS, profluere queant. Ad operationem ipsam instituendam medicus vaginae usque ad orificium uteri manum inferat et exploret, quonam loco placenta ab utero sit sejuncta. Ibidem ille os uteri diducat, si id non satis sit dilatatum et . Velamenta removeat; tunc manu usque in uterum
ipsum immissa, pedes prehendat, eoSdemque eX- trahat. Quodsi autem foetus caput jam descendisset, itaui ad itum ad pedes impediret, tunc illud forcipe solvi debet. Haec autem foetus
eductio non nisi violenta uteri . oris dilatatione institui potest, facillimeque fit, ut eam periculosa uteri inflammatio sequatur. Qua de causa Puetos inter partum naturalem et illum, qui sola Mem. dei' acad. de Chirurgie tom. I. P. 37o.
28쪽
sola arte instituitur accoucheinent sorce medium teneri voluit. Hunc in finem ,, ut unus vel plus res digiti immitantur, iisque orificium uteriis sub inde interposita intervalla paulatim diduca,tur, suadet. Qua ratione, uteri orificio irri-ritato, dolores augeri, atque uteri contractionem is promoveri. Membranas, aquas continenteS,
si simulac fieri possit, rumpendas esse, ut matriX majore facilitate contrahi possit. Contractioni-ribus uteri haemorrhagiam minui, brevique tem-DΡOre partum sequi. Hujus methodi utiliatem Pu Zos multis probavit exemplis. Eandem vero locum habere semper non posse, sed foetus eductionem interdum esse necessariam, si nempe situs foetui adsit praeternaturalis, aut placenta orificio uteri adhaereat, existimo. Le Roy dilatationem uteri in paucis et in fine tantum graviditatis fieri posse, et plerumque, si pessi aceto uncti administrentur, non necessariam esse, perhibet. Membranarum vesicam haud prius rumpendam esse, quam Ore uterino sufficienter dilatato et partu instante ').
29쪽
Haemorrhagiae uteri in ipso partu.
Primum, quod attinet ad dynamicas hae morrhagiarum causas in ipso partu, eae vel ad layperstheniam et cumulationem sanguinis in utero, vel ad asthenicam ejusdem dispositionem, vaso
rumque uterinorum dilatationem referendae sunt. Hypersthenica sanguinis cumulatio mox evacuatione sanguinis ipsa tollitur. Laxitatatem vero vasorum irritantibus supra laudatis, praecipue injectionibus spirituosis, frigore externo, tinctura cinnamomi et opto minuere licet. Porro huc referenda est inaequalis fibrarum uteri externarum et internarum contractio ad opinionem celebrrimi Leror. Secundum hujus viri theoriam semper externo uteri fibrarum strato foetum expelli, interni contractionibus vero placentam solvi, hinc inaequalem utriusque strati actionem, atoniam praecipue interni, dum foetus externo expellatur, placentae adhaesionem partialem saltim et haemorrhagias periculosas producere. Hic tam ponatione per linteamenta aceto uncta contractionem interni strati promovendam, sinulque sanguinis effluxum arcendum esse. Ad mechanicas haemorrhagiarum in ipso partu caussas eaedem referendae sunt, quae in gravi
30쪽
dis eosdem malos effectus habere solent. Tanquam frequentitsimae vero nominandae sunt 1 vel totius placentae vel partis ejusdem adhaesio in
ore et cervice uteri 2 praematura nexus placentae uterique solutio. In primo casu quam citissime placentam ab Ore et cervice uterino solvi et manu partum accelerari opus est, ne oris uterini dii tatione placenta, Vasaque per eandem ramificantia stilacerentur et haemori hagia puerperae mor tem ante partum inferat. Felix hujus operationis eventus unice a celeritate et dexteritate obstetricantis dependet, qua versionis negotium perficitur. Hinc sine mora partus eXtrahenduS, nec manus semel cavo uteri . introducta retrahenda est '). In secundo casu, placenta ante foetum secedente, adhibitis omnibus ad constrictionem uteri vasorumque remediis supra laudatis et haemorrhagia continua, opus est vesicam membranarum aquas continentium i mpere. Post hujus enim Plures do placenta bri uterino insidente arte soluta et haemorrhagiis hoc modo suppressis observationes Melit schii in Stains Archim III. Bd. P. 7o9. ibid. II Bd. a. St. p 66. Perforationem
Placentae, uteri orificium obturantis, exsolia- . tionem partis nondum solutae et insantis extra-Ctionem leum forcipe feliciter perfectas v. ibid.