Dissertatio medica inauguralis, quaedam de hydrope complectens ...

발행: 1823년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISPUTATIO MEDICA

INAUGURALIS

QUAEDAM DE

HYDROPE

COMPLECTENS.Mo Us, de quo paginis sequentibus agere decrevi, est dirus ille Hydrops, quo pauci majore jure medici attentionem sibi vindicant; sive ad varius ejus causas, lugubresVe quos in corpore humano effectus odit, sive ad illustrationem quarundam corporis functionum quam suppeditat, respicimus. Me aliquid novi esse prolaturum haud equidem spero; sed si optima de hoc morbo scriptorum praecepta Satis lucide exponere, eXque

12쪽

2DE HYDIROPE. diversis sententiis, ea quae proXima Vero fiunt Seligere, totiusque demum morbi a quibusvis causis proficiscentis, intra hujus libelli sines conspectum

includere potuero, voti omnino compOS ero. Animus, imprimis, ad Hydropis naturam, Cau-Samque proXimam, ad signa ejus maxime solita, necnon et horum Signorum rationem, Vertendus erit. Deinde, causas morbi evidentes, eXponere sp0rtebit. Tunc quomodo morbus optime digno catur ; quaeque signa redintegratae valetudinis spem, morbive desperationem asserant, expedire conabor. Postremo, ad curationem variorum morbi generum transibo.

DE HYDROPIS ΝATURA ET CAUSA

PROXIMA.UBICUNQUE morbus ex impedita vel turbata aliqua sani corporis functione Oriatur, est semper credo medici diligenter eam inspicere, quippe cujus c0gnitio tam multum morbi naturam causamque illustrat. De exhalatione, igitur,

serosa functione scilicet quae vitiata hydropem

13쪽

pauca dicere. Omnes caVae corporis partes, quae saltem membrana serosa abducuntur, qualis peritonaeum, pleura, tunica cerebri, Omnesque cellulae exiguae quibus passim tela reticulata scatet, tenui latice arteriolis exhalationis perpetuo irrorantur. Prohibetur autem iste humor aquosus ne nimia copia c0ngeratur, corpusque Obruat, Ope Vasorum resorbentium, quae pariter ac arteriolae, osculis

patulis in superficie istiusmodi partium locantur Hoc modo posuit alma rerum Parens mirum pulchrumque inter has functiones aequilibrium. Semper jugis istius humoris salutaris adest fons ; ne autem copia Supersit, pars ejus constanter alio derivatur. Si autem, eX quacunque caUSa, aequilibrium istud disturbetur vel subvertatur, ita ut exhalatio seri inordinate fiat, absorptiove languescat, neque ad ejus vel solitam copiam tollemdam valeat; maximeque, si ambo simul vitia concurrant praeclaro naturae ordine subverso . tristes in corpore edunt effectus: aqua ubique effunditur, et effusa manet; universique corporis infirmitas et deformitas, dirum adesse morbum, haud ambigue indicant. Hic morbus est Hydrops :

14쪽

DE HYDROPE. cujus igitur causa continens est aucta fieri eo latio, vel ejusdem imminuta absorptio, vel sorsan ambo simul concurrentia.

DE SIGNIS QUAE HYDROPEM ADESSE

INDICANT. VARIA, prout hanc vel illam in corpore humano sedem effusio hydropica occuparit, eX ea signa orientur. Aliter enim afficitur valetudo, aqua in thoracem effusa, aliter in abdomen, aliter in cerebri sinus, aliter demum inter cutem. in circa, universi morbi minus facile erit deseriptionem satis lucidam tradere : diducendaque pstius est in singula morbi genera, quibus scilicet probe perspectis et cognitis, universi morbi natura haud aberit quin intelligatur, et ipsa qu0que

genera, qllae multo saepius medicinam facienti occurrunt, ab eo statim cognoscuntur. De Ana-

sarca, igitur, siVe Hydrope Intercute, de Hydr thorace et Ascite, quae Sunt Hydropis species marinae solitae, pauca jam singulatim tradere propono. Hydrocephalum nihil attingam, quatenus

15쪽

enim medelam admittit, ineunte nempe morbo, inter Phlegmasias recenseri debet. Sedes quam occupat An arca seu Hydrops Intercus, quod nomen quidem indicat, est tela reticulata cuti proxime subjecta. Primum sere signum unde morbi suspicio oritur, est aliquis pedum tumor, Vesperi Sese manifestans, matutinis autem horis, et interdiu, vix oculo digitove percipiendus. Hic tumor paulatim sursum Vadit,

lentoque gradu totum crus et universum fere coriapus occupat.

Jam cutis omnis semipellucida apparet, digit0que ei levissime impresso, foveolae, haud brevi

evanescentes, s Ormantur. Facies, et maxime

oculorum palpebrae, jam pallent turgescuntque;

et totum corpus speciem cachecticam induit. Urina interim copia admodum parea redditur, pravique coloris est; alVUS cogitur, fauces arescunt, siteque multum conqueritur aeger. Sudor, quinetiam, omnino sere supprimitur. Saepe autem,

aqua intro Versa, seu potius simili ibi offusion osacta, et a simili causa proficiscente, morbus in Hydrothoracem vel Ascitem desinit. Nonnunquam vis natura medicatrix,'' valetudini la-

16쪽

6DE HYDROPE boranti opem affert, morbumque, V itione, Vel alvi purgatione, vel magno urinae fluXu, redigerit. Hydrops pectoris, Saepe ut jam dictum est

Leucophlegmasiae, supervenit. Haud raro autem ipse primarius morbus est, cujus decursum jam persequi conabor. Plerumque, a leviculo dol0re, vel saltem In testiae sensu, pone imum sternum sedem habente, incipit; tussicula quoque adest, necnon et spiritus aegrius traditur. Initio quidem morbi, Spirandi dissicultatem, nisi post exercitationem eorporis, veluti clivi ascensionem, haud multum aeger queritur. Morbo autem procedente, plus minus spiritus angustiae constanter eum V at. Pedes jam tument, vultus pallidus et anXius fit, totiu

que corporis Vires multum conquassantur. Jam n0ctes inquietas, s0mniis diris saepe inpergesaetus, agit aeger ; decubitum in lectum adeo ab eo

spiritus intenditurin vix sustinere potest, Somnumque in sella quaerere cogitur. Arteriae jam languide et inordinate micant. Urina, per totum fere morbi decursum, minore quam sano convenit copia redditur. Alvus tarda est; sitis aegrum vexat. Ad hunc tam deplorandum Statum, re-

17쪽

DE HYDROPE. Tbus jam pr0sectis, mortem haud longe abesse, praesagire licet: sere enim accidit, ut pectore aqua disserto, et fistulis animalibus ex toto impeditis, aeger morbi violentiae Succumbat, suffocatusque pereat. Ascites, tertia Hydropis species de qua agendum est, saepe quidem Anasaream Subsequitur, sed haud raro est ipse quoque morbus primarius. Incipit sere a leni ventris tumore, m ime prope epigastrium sensili ; indies autem crescente, et tandem totum abdomen aequaliter occupante. Hunc, ut reliquos Hydropes, pedum aliquarum partiumque corp0ris aliquis tumor persaepe comitatur ; pariterque in eo, ac in Hydrothorace, et Anasarea, sese habent urina, alvus et Sudor : sitisque aeque adeSt.

DE RATIONE HORUM SYMPTOMATUM.

HAUD mihi in animo est, dum rationem signorum Hydropis reddam, omnia variorum hujus morbi generum indicia recensere, et ea sigillatim illustrare; hoc enim fuisse pr0rsus Supervaeu-

18쪽

S DE HYDROPE.

um foret; plurima cnim signa sunt omnibus hydropibus c0mmunia, neque Separatam explicati nem desiderant. Hydrothoracem, igitur, optimum scilicet, quae sit totius morbi natura, eX- emplar, ut omnia communiaHydropis indicia, quae saltem explicare oportebit, complectens, necnon et alia sibi propria habens, selegi; ejusque jam signorum rationem ordinate eXponere pergo. Pedum a d a.-Humores tenues intus coacti, in telam cellulosam femorum et crurum effunduntur, atque pondere suo, hac tela liberum inter cellulas suas commeatum praestante , VeS- pertino praesertim tempore, Versus pedes Subsidunt. Urina parca: δitis: cutis aridis. Mirum inter Varias secretiones observatur aequilibrium :ita ut pari sere ratione ae aliae augentur, aliae minuuntur.' Hinc, igitur, alio humoribus derivatis, urina defigit, arescit cutis, faucesque siti

torrentUr.

Spirandi di culta3.-Saepe quidem hydrops

pectoris ex vitiis tum cordis tum pulmonum oritur, quae ambo Spiritus angustiam essicere queunt : praeterea humores in Saccum pleurae, necnon

19쪽

DE HYDROΡΕ. Η forsan in telam cellularem ipsorum pulmonum es- fusi, hos gravant et impediunt, ne munera sua, ut debent, perficient. De bitus dissicilis. Facile credendum est, multo facilius aegrum, hoc morbo occupatum, erecto, quam inclinato corpore, 'respiraturum: quia nimirum effusi latices hac positura corporis imas thoracis partes petunt, ideoque liberas pulmonum motus minus impediunt. Pari sere ratione decubitus in unum quam in alterum latus melius toleratur, prout hic vel illic aquosi lium

res magis abundunt.

Stibita eae Somno eaecitatio. Difficultas quidem spirandi admodum ingravescens, Suffocationis quasi sensum, et instantis mortis timorem, insolici aegro lacessit: quo ille, magno horrore commotus, eXpergiscitur.

Litror faciei.-Libero per pulmones transitu sanguinis impedito, reditus ejus per Venas jugulares magna eX parte prohibetur, unde Venuloe saeiei nigro sanguine turgeScunt. Macies et debilitas. Morbo longius trahente, anxietate comitante molestissima, soporiS reficientis defectu, et nonnunquam praesente mortis ti-

20쪽

10 DE HYDROPEm0re, igneus vitae vigor omnino defatigatur, et quasi restinguitur. Quin et absorptio ab aliis

partibus concitatur, unde parum nutrimenti d p0nitur, summaque macies oritur; circuitu demum Sanguinis, tum per pulmones, tum per alias partes c0rporis, impedito et languescente, non, ut Oportet, Stimulatur genus nervosum ; calor deficit, vires collabuntur. Pulsus arteriarum inordinati. Ubi ex vitiis sinistri cordis Hydrops pectoris oritur, hujus

signi ratio in aprico erit; quamvis autem cauSamorbi inseratur, ventriculi dextri contractio p rum Valere poterit ad sanguinem VenoSum per pulmones, jam aqua gravatos, propellendum. Justa, igitur, c0pia sanguinis, non singulis ejus systolis expellitur, neque abstrahitur sanguinis stimulus, unde duae tresve systolae loco unius fiunt ; corde frustra, et quasi spasmodice, sese agitante. Manifestum autem est, eX septi carnosi situ, quod intra binos ventriculos intercedit, sanos sinistri quoque, unde proxime pendet arteriarum PHISUS, non secus quam arteriis, deturbatum iri.

SEARCH

MENU NAVIGATION