De ossium mutationibus rhachitide effectis ...

발행: 1848년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

Fig. I et 2 repraesentant ossa semoris e stadio secundo morbi longitudinaliter fissa. Fig. I. Epiphyses cum diaphysi nondum concretae, in quarum media parte puncta

ossificationis apparent; supra et infra epiphyses substantia Spongo idea conspicitur, et eam insequens substantia spongiosa; tubus medullaris in medio eo aretatus, quum parietes impressi sint. Hi autem constant e pluribus lamellis duris, a se disjunctis magnoque soraminum numero praediti sunt. Fig. 2. Femur magis curvatum est, ideoque praeter id, quod priore figura demon- Stratur, in media curvatura substantia adaucta apparet, quae tubi medullaris parietem, hic paene ex una modo lamella constantem, adeo introrsum pressit, ut tubus impervius fieret. Fig. 3 - 7 demonstrant lamellulas ossium ope microseopii delineatas, ad explicandam structuram penitiorem. Fig. 3. Lamellula e substantia corticali ossis semoris de stadio deformationis longitudinaliter secta, in qua maxima conspicitur canaliculorum medullarium amplificatio, inter quas corpuscula radiata non mutata apparent. CL sis. G. s. a. Lamellam internam, duram sparietem tubi medullaris) ejusdem ossis demonstrat, quae nihil praebet abnorme; major in ea invenitur pororum numeruS. Fig. 5. illustrat sectionem longitudinalem ex osse insantis desumptam, rhachitide sic dicta congenita assecti. Structuram monstrat plane.n0rmalem, valde ab ossis vere rhachitici structura abhorrentem. Fig. 6. praebet sectionem transversalem e tibia hominis adulti, qui prius rhachitide assectus fuerat, cujus ossa in stadio eburnationis s. sciero Si S Versabantur. Canaliculi medullares perspicue lamellulis concentricis circumdantur, corpuscula radiata multo minora apparent et paene omnia radiis privata. Fig. p. sectionem longitudinalem ejusdem ossis eXhibet, in qua idem cernitur. Reliquae figurae I - MX introitum pelvis, una linea delineatum, demonstrant pelvium illarum, quarum mensurae in tabula, ad pelvis descriptionem accedente, inveniuntur, comparatum cum introitu pelvis normalis. Ρelves iisdem notis atque in tabula signatae sunt.

52쪽

VIT A.

Natus sum ego, ERNEsΤUS JULius GLRLΤ, consessioni evangelicae addictus, Berolini die tertio decimo mensis Septembris anni hujus saeculi vicesimi quinti, patre ERΝΕsTO FRIDERI O , matre AEMILIA e gente DoNIGEs. Primis litterarum elementis imbutus in schola, quae vocatur realis, in gymnasium Frideri cum Gulielmum me contuli, ibique auspiciis Beat. SPILLE RE et Cel. F. RANKR per noVem annos versatus sum. Testimonio maturitatis instruetus anno MDCCCXLIV in hanc almam Musarum sedem discessi, et ab Ill. LACHMANN, rectore magnifico, in civium academicorum numerum receptus, apud gratiosi medicorum ordinis de canum spectatissimum Ill. ΗΠ scii nomen professus sum. Per quadriennium hisce

intersui lectionibus. Philosophorum: Ill. Tu ΕΝDELENBURG de logice et metaphysi se; Beat. STEFFEΝs de anthropologia; Cel. WERDER de psychologia; Ill. LICIIΤΕΝsTEiΝ de goologia; Cel. ΕRIcΗso Nde ento mologia et de ento Z0is; Ill. ΚυΝTii de botanice; Ill. Ε . Mirs cirERLicii de chemia et organica et an organica et de telluris compositione chemica; Ill. Dousi de physice; Ιll. G. RosΕ de minera logia. Medicos disserentes audivi: Ill. IIΕcKΕu de encyclopaedia et methodologia medicinae, de pathologia generali et de historia medicinae; Ill. MuΕLLER de anatomia hominis, de Organorum SenSuum, de comparata et de pathologica anatomia, ac de physiologia et speciali et generationis, qui idem una cum Ill. ScuLEMM dux mihi suit in cadaveribus rite secandis. Praeterea hisce intersui lectionibus: Ill. Sc LEMM de osteologia, de syndesinologia; Ill. C. G. Mi TscΠERLICII de materia medica et de medicamentis eXcitantibus; Ill. ROMBER a de path0logia et therapia speciali; Ill. JuΕΝGKEΝ de chirurgia et de vulneribus; Ill. ScuMiDaede scientia et arte obstetricia; Ist. CAsΡΕu de medicina sorensi; Cel. Τnosc11ΕL de fasciis rite imponendis ac de fracturis et lia Xationibus. Exercitationibus clinicis intersui medicis Ill. Sc110ENLEIΝ, Ill. ROMBER G, Cel. W0LFF, chirurgicis et ophthalmiatricis Beat. D1ΕFFENBAcΗ, Ill. JUEN GKEN, obstetriciis Ill. Bus Η, morborum psychicorum Cel. IDELER, morborum syphi liticorum Ill. ScΗMiDΤ. Cursibus privatissimis intersui ΕXp. Dr. TRADBE de auscultatione et percussione, EXp. Dr. CREDE de operationibus obstetriciis. Nunc ex Calendis Juliis anni praeteriti chirurgi militaris munere duce Cel. Dr. TRLE-

quibus omnibus viris optime de me meritis gratias ago, quam posSum maXimas, Semperque habebo. Jam vero tentaminibus, tam philosophico quam medico, nec minus examine rigor0SO coram gratioso medicorum Ordine rite superatis, spero fore, ut, dissertatione thesibusque palam defensis, summi in medicina et chirurgia honores in me rite conserantur.

53쪽

1. Rhainitis sic dicta congenita non eristit. 2. Neoplasmata palliologica organismo animali h0m0loga sunt. 3. Medicamenta omnia aliter etiam quam chemice et mechanice in organi Smo aegr0t0 agunt. 4. In plurimis ophthalmiis chronicis therapta localis majoris est m0menti, quam Uni VerSali S. 5. 0peratio empyematis plurimis in casibus rejicienda. 6. Nulla medicinae Salus, nisi per anatomiam palli0J0gi eam.

SEARCH

MENU NAVIGATION