Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

Corticis communis: Verum, cum neutrum re

siduum absoluto iners redditum sit , exacta proportio determinari nequit. g

g) Viginti sex libris Corticis rubri additae sunt viginti sex congii Spiritus Vini probati. Post protractam digestionem Tinci tira distillata reliquit Extracti6piritu0si libras duodecim & dimidiam. E residuo quatuor librae Extracti Aquosi obtentae sunt. In alio e erimento triginta librae Corticis rubri ins rioris qualitatis eodem modo tractatae suppeditarunt tantiim undecim libras & dimidiam Extracti Spirituosi , &quatuor libras & dimidiam Aquosi. Eadem quantitas optimi Corticis Peruviani communis ad summum tantum largitur libras septem & dimidiam Extracti Spirituosi. Observari meretur facta hic adducta niti authoritate

praeclari Pharmacopaei, qui in utroque eXperimento quantitatem extracti ordinaria methodo e data quantitate Comticis rubri obtentam accuratδ annotavit. Animadvertat etiam Lector , quod Spiritus Vini pro paranda hac Tinctura adhibitus sorte quidem Resima saturatus fuerit, sed quod residuo non fuerit assus a nova ejusdem quantitas, quae, omnem resinosam partem eXtrahendo, majorem proportionem Extradit Resinosi suppeditasset, &Consequenter paucum vel nullum EXtractum Aquosum reliquisset. Quamvis haec experimenta eo intuitu non fuerint capta , ut in publicum prodirent; ea tamen sati Saccurata esse persuasum habeo. Magis prosecto concludunt , quam eXperimenta cum multo minori quantitate Corticis instituta.

42쪽

- eta EXPERIMENTUM SEPTIMUΜ. Parvum coclear utriusque Tincturae in experimento quinto praeparatae duabus unciis Aquae insusum est. Resimosa praecipitatio Corticis rubri non solum copiosior erat, quam Corticis communis; sed etiam celerius vitri fundum Petebat. Praeterea, quam tum ex odore & si, pore judicare licuit, major quantitas substantiae rubri Corticis in Aqua soluta remansit; quam alterius. EXPERIMENΤUM OCTAVUM. Experimenta ingeniosi D. PERCIVAL amici

mei imitatus guttas aliquot Spiritus Vitrioli tenuioris addidi unciis duabus insust Aquosi utriusque Corticis. Acidum plus de sapore suo amisit in infusione rubri Corticis, quam in

altera. EXPERIMENTUM NONUM. De coetum utriusque Corticis praeparatum est capiendo utriusque unciam eamdem Ue cO-

quendo in pinta & dimidia Aquae ad pintam

Unam. Decoctum rubri Corticis praestantia&viribus multo alterum superabat, Ut in eXperimento quarto notatum est. Utrique Decoe-

43쪽

tioni altera Aquae pinta affusa est , Ω lterum

decocta ad pintae consumptionem. Decoctum Corticis communis sensim tum videbatur qua litates Corticis sensibiles amittere: illud rubri Corticis eas continuo servabat. Eadem quantitas Aquae denuo utrique affusa est, I decoctio toties repetita, donec congius Aquae consumptus esset. Tum Cortex Peruvianus communis diere iners redditus erat: ruber dotes suas sensibiles non multum alteratas adhue retinebat. Hoc experimentum probat Vulgarem praxim Corticem decoquendi ejus vires minuere.

D. SKEETE Barbadensis, Juvenis ingeniosus& diligens, in Nosocomio Guyano Medicinae studiosus, votis meis satisfacturus varia experimenta instituit , ut proportionem inter Vires antis epticas rubri Corticis & illas communis stabiliret. Ex illis constitit Infusionem Corticis rubri multo melius & diutius putredinem a materiis animalibus arcere, quam infusum, Vel ipsum etiam decoctum communis. Revera Decoctio Corticis vulgaris post pulveris subsidentiam minus amara erat, & animalem mat riam pro breViori tempore praeservabat, quam

44쪽

rubr1 Infusio. Haec experimenta, adhibita sum ma cura & servatis omnibus cautelis, capta sunt, eorumque exitus plurium praeclarorum Viro, rum examini in Nosocomio Guyano subjectus. Ex allatis experimentis hae conclusiones deduci possunt Primo, Corticem rubrum tam in Aqua quam in Spiritu Vini altero solubiliorem esse. Secundo , eumdem multo majorem quantitatem Resinae & particularum activarum continere.

Tertio, partem ejus activam, licet multum dilutam , qualitates fuas sensibiles in eminentiori gradu retinere, quam saturatissima solutio Corticis commUBiS. Quarto , eumdem Decoctione non pati illam partium decompositionem, quam patitur Cor-

Quinto, Vires ejus magis adstringentes esse quam Corticis Peruviani Vulgari S. SeXto, vires ei magis anti septicas esse. In ulteriorem demonstrationem hujus asserti observari potest , tam sirjgidam ejus Infusionem,

45쪽

quam Decoctionem mense Iunio in laboratorio Nosocomii Guyant omnem amaritiem I allas dotes medicas per quinque hebdomadas, &sorio diutius , inalteratas retinuisse: ubi interim Decoctum Corticis communis paucis diebus mutationis notas exhibet. Pulvis sub refrigeratione per totum liquorem distulis manet in Corticis rubri decocto, quod ob eam causam etiam sub quiete onustum manet & turbidum. In communis Corticis decocto pulvis celeriter fundum petit. Continet itaque ruber CO teX magnam copiam Mucilaginis, qualem Decocto communis Cordicis addendam esse proposuerat nuper D. FOTHERGILL , eo intuitu, ut resinosiae partes persectius in liquore suspenderentur, & ut decoctum etiam repositum turbidum maneret. Obvium est hoc principium Ventriculi actionem & Corticis rubri digestionem egregid adjuturum.

Majus ergo beneficium a rubro Cortice erapectari potest, quam ab ulla quantitate communis. Communis cum rubro collatus iners apparet I effatus. Omnia haec experimenta superius allata cOram pluribus spectatis Viris instituta sunt.

46쪽

Opinio Corticem rubrum ita posse Aquam frigidam impraegnare & medicatam reddere, ut certius febres intermittentes curaret , quam Decoetum vel ipse etiam pulvis Corticis communis me movit praesertim , ut hanc materiam prosequerer. Persuadebar in primis, quia qualitates sensibiles Infisi frigidi rubri Corticis, secundum allata eXperimenta , tam multum praestantiores sunt, quam decocti communis.' Non posse negari arbitror allata eXperimenta, quae omni adhibita cura instituta & pluries repetita fuerunt, sussicienter stabilire , quod Cortex ruber qualitati blis sensibilibus communi multum praestantior sit, & majorem copiam possideat particularum resinosarum & activarum, in quibus omnes Medici & Materiae Medicae Scriptores virtutem & essicaciam Corticis crediderunt consistere.

GEΝERALES CORTICIS EFFECTUS IΝ CORPUS HUMANUΜ.

SEquentes annotationes applicantur Cortici vulgari; Verum persuasum habeo enumeratos hic effectus certius & praestantius a Co tice rubro produci.

47쪽

Corticis infusio frigida videtur innifesto appetitum excitare & digestionem promovere. Tonum intendit & conseqLNnter auget a filonem stomachi: unde succus gastricus, genuinum solidorum alimentorum Menstruum, perfectius

elaboratur. -

In pluribus casibus Cortex potius alvi tarditatem , ordinarium effectum vigoris & roboris intestinorum, producit. In larga dosi tamen generaliter Vires purgantes eXercet: Verum post breve spatium cessat hic effectus. In sanitate & omnibus sero morbis, qui sine febre sunt , pulsum sortiorem & pleniorem reddit. In sebribus nervosis & malignis, praesertim sub remissione pulsum sortiorem & simul tardiorem ossicit. In casibus particularibus, ubi magna debilitas febrim concomitatur, & aliqua remissionis indicia se produnt, quamvis typum admodum irregularem servet, calorem sebrilem minuit. In febribus, quae inflammationem topicam vel universalem diathesim phlogisticam comitem habent, quae praecipuo pulsu, modo in V

48쪽

dendi secretionum dissicultate vel desectu,& molesto vel dolorifico iunctionum exercitio indicantur, calorem animalem auget, & omnia symptomata intendit. Profusius & colli quativas evacuationeS, praesertim culaneas , sistit; quamvis insensibilempe pirationem, aut alias excretiones naturales non videatur minuere. Omnem propensionem in putrefactionem &gaΠgraenam, modo atoniam comitem habeant,

cohibet: sed inconsulto adhibitus , dum cordis& vasorum actio violentior est, vel nimium praevalet inflammatoria diathesis, utramque promovebit. Verosimilius videtur vires ejus antisepticas dependere a virtute tonica, quam in solida exercet , quam ab aliqua actione specifica in fluida animalia. Fortit haec doctrina explicare posset effectum remediorum, quae in Scorbulo adhiberi solent. Morbus hic contrahitur , in tertinetur & augetur omnibus illis causis, quae debilitatem inducunt. Manifesto illum praecedit vis vitae imminuta; ut secundario tantum, & non nisi

49쪽

posito solidorum morbo , fluida animalia assidi& alterari videantur. h In pluribus casibus bonam suppurationem promovet, I saniosam aut ichorosam evacuationem mutat in pus laudabile. Hic effectus uniel deduci potest e generali ejus virtute tonica: universalis enim vel localis atonia suppurationem impedit, & pertinaciam ulcerum mali moris intertinet. Ex eodem principio ejus virtus generati nem boni puris in Variolis promovendi concipi potest. In sola debilitatis periodo adhiberi potest. Vidi aegros in Variolis confluentissimis tempore suppurationis Cortice indigere , qui in progressit morbi, dum secundaria febris cum novo rigore & inflammatoriis Peripneumoniae Verae notis illos invadebat, solis tempestive institutis & repetitis Venaesectionibus fuerunt

50쪽

In Subjectis irritabilibus & delicatioribus

quae specialius Affectionibus Scrophulosis obnoxia videntur, & quae plerumque affiguntur peculiaris speciei inflammationibus , tonica potius quam evacuantia requirentibus, Cortex Peruvianus Optimum Remedium est. Quae de Scorbulo superius diximus , probabiliter hic applicari possunt.

DE EJUS USU IN CURA FEBRIUΜ1NTERMITTENTIUM.

QUM circa hoc punctum notanda habeo

debentur sedulae & accuratae observationi. Omni praejudicata opinione liber, nulli particulari Theoriae , nulli Systemati caeco nexu adhaerens hanc rem perspexi. Licet nimium cauti & timidi Practici generaliter Corticis usum prohibuerint ante institutas eVacuationes, experientia tamen edoctus persuasissimum habeo, in Febribus intermittentibus endemicis ,4 praecipue in demistis 2 paludosis locis sevientibus, quales sirequenter circa Thamesis ripas & in depressioribus hujus Metropolis partibus Occurrunt, Corticem non

SEARCH

MENU NAVIGATION