Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

nimis festina manu posse adhiberi. Emeticorum& purgantium usus, titulo praeparatoriorum, non solum non necessarius est , sed etiam in aliquibus casibus, quia nimiam inducit debilitatem, eVitandu S.

Concoctionis doctrina, utut vera in Febribus continuis & quibusdam casibus inflammatoriis, intermittentibus tamen productis a demisti &paludosi soli miasmatibus , quae praecipUum harum Febrium sontem in hujus urbis viciniis constituunt, applicari nequit. In hac opinione me confirmat testimonium CELEB. CLEGAORN & aliorum, qui Apissime in primo morbi insultu Corticem adhibere necessarium judicabant, ut secundum paroxismum, qui in pluribus certe lethalis fuisset, vel averterent

omnino, Vel minuerent. CELEB. LIND circa

hanc rem optime annotavit, illa symptomata, quae plerumque Cortici attribuuntur , potius paroxismo ob hujus Remedii neglectum redeunti deberi. Varia dantur symptomata, quae, nisi a febre intermittente dependerent , usum Corticis prohiberent: talia sunt tussis, respirandi disticultas, & dolor lateris. Haec frequenter simul

52쪽

cum paroxisimo I grum invadunt , & solo

Cortice simul cum paroxismo tolluntur. Di versam & separatam curam haec symptomata non admittunt; sed evacuantibus, praecipue venaesemonibus, quae in ordinariis Febribus depuratoriis opem adferre solenῖ, semper augentur. . Intermittentem Febrim cum hectica aliquando complicatam Vidi , ut utriusque pMroxismum bene distinguere potuerim. Cortex intermittentem fugando hecticam repressit ;quamvis hectica, praesertim dum phthisis pulmonalis symptoma est, Cortici numquam Videatur cedere. Hinc probabile arbitror, quod quamvis in cura intermittentium cum aliis morbis complicatarum prima intentio ad intermittentem dirigi debeat, quandoque tamen necessarium sit alicui indicationi ex altero morbo desumptae, modo intermittentis curae non repugnet, satisfacere. In Hydrope intermittentium comite majus beneficium ab usia Corticis salibus neutris, vel aliis lenibus diureticis juncti, vidi, quam a sortioribus purgantibus, quae semper intermittentem protrahunt.

Quilibet febris parotismus magis & magis con firmat

53쪽

Bmat causam illius morbi secundarii , quem

produxit. Negare hie non intendo casus occurrere,

in quibus Emeticum male & imprudenter omitteretur. Praecipuo id locum obtinet in illis, qui biliosis accumulationibus in primis viis obnoxii sunt; sed potius eo intuitu tum adhibetur, ut id, quod Corticis operationi obstaculo foret, amo VeatUr, quam ea necessitate,

ut tutus sit Corticis usus. Plerumque nauseam& vomitum tam symptomatica vidi, ut solo largo Corticis usu vinci potuerint. Methodus magis absurda, quam illa praevias evacuationes instituendi snvaluit, & sautores suos invenit: ea scilicet post peractam Cortice Peruviano intermittentium curam purgantia adhibendi. Haec cum corpus debilitent, & debilitas ad intermittentium affultus maximi disponat, rarissime non producit recidivam. pro silis, qui usa Corticis alvum adstrictiorem habent methodum ordinariam, pauca grana Rhei vel Pittit: lusi adhibendi approbo. Si e contra vires purgantes edat, aliquae guttulae Tinctur Thebaicae usitatius& Optimum Remedium emetunt.- c

54쪽

Febres intermittentes saepissime symptomatibus adeo anomalis stipantur , & quandoqueram accurato larvam aliorum morborum induunt , ut imperitus Vel inattentus Medicus decipi possit. Sub quavis tamen specie, sub quavis typo Cortici, aliis remediis quandoque juncto, cedunt. Non exigua eXperientia requiritur , Ut pa-roxisimus intermittentis , sub diversa omnino specie quandoque ludentis , detegatur , &quamvis Cortice promptius remedium non exl rat, Violentia tamen alicujus symptomatis morbum concomitantis & naturalem ejus sommam obnubilantis aliam subinde , peculiari rerum statui adaptatam, medelam exigit; idque non tam , Ut Cortex postea tutum fiat Remedium , quam ut se praebeat essicaciorem. Indoles saevientis constitutionis epidemicae plurimum potest in producendis irregularibus illis symptomatibus. Iraesertim frigoris stadium sistunt & interturbant. Generaliter tempore paroxismi multum augentur. Morbi, quos cum intermittentibus complicatos observavi, pro maxima parte erant in-d0lla bilio te, quales autumno occurrere sin

55쪽

lent: ut Vomitus violenti & immodici, Diar rhaeae torminosae, Cholera morbus, Cephalal-giae periodicae , dolor lateris: non raro morbi inflammatorii, ut Pleuritis, Peripneumoniaia Rheumatismus acutus: aliquando etiam affectiones spasmodicae in Apoplexiam & Mortem

terminatae.

Omnes hi morbi nihil aliud quam hujus se-bris varietates esse& eisdem Remediis, quibus regularis intermittens, cedere crediti sunt. Nullam tamen in natura analogiam existere arbitror, qua haec doctrina stabiliri possit, Arationi nullatenus consentaneum Videtur supponere, quod eadem causa tot diversias species queat producere. Profecto, imperium, quod epidemica constitutio in morbos sparodicos CXercet, manifesto probat, corpus humanum pluribus causis eodem tempore posse assici, &remedia in simili casu circumstantiarum diversitati esse approprianda. Medici itaque munus est dignoscere , quis plurium istorum morb9rum, quibus corpus humanum eodem tempore assicitur, primam attentionem & curam requirat. Experietur in genere, quod febris intermittens, si ejus paroxismus tam Violentas iu

56쪽

corpore turbas excitet, & alterius morbi symptomata multum augeat, illico fugari

debeat. In aliquibus casibus tamen signa tam urgentia praevalentis inflammationis cum intermittente conjuncta & sub calore flabrili tam aucta vidi, ut nisi amplam quantitatem sanguinis, qui in illis casibus semper phlogisticus erat, detrahi jussistem probabiliter actum fuisset de

aegri vita. Talia inflammationis symptomata curam febris intermittentis impediunt, & ideo quam primum amoveri debent. Probabilis ex his ratio erui potest , cur febres inflammatoriae , deposita serocitate , saepius in intermittentem desinant. Eodem modo, antequam stomachus serendo& digerendo Cortici aptus sit , & sebris auferri Valeat, necessitas potest occurrere appropriatis Remediis curandi Vomitum symptomaticuIΠ, Choleram morbum &c. Cortex Peruvianus primario sugandis genuinis & idiopathicis sebribus intermittentibus accommodus est ; 'non symptomaticis ,

quae diversam plerumque medςlam petunt.

57쪽

Circumstantiae, quae Medico agendi modum praescribere & ejus gressus dirigere debent intractandis febribus intermittentibus complicatis , in hujusmodi tractatu magis praecisi determinari nequeunt. Neque hujus loci est designare illas aegri conditioneS , quae , ut Cortex tuto adhibeatur & essicax sit, aliorum

Remediorum praevium usum Vel eorumdem cum Cortice unionem requirunt.

Videntur mihi non alio intuitu alia Remedia debere adhiberi, quam ut morbus cum febre intermittenti complicatus, quique eam protraxisset vel Corticis usum interturbasset, prius amoveatur; sed nullatenus , ut futuri illi effectus, qui falso plerumque Cortici Peruviano adscribi solent, dum non nisi febris pertinaciae vel impersectae ejusdem curae do-bentur, aVertantur.

Tam autumnalis quam vernalis intermittens SYDENHAMI illo vincitur: prior tamen cum majori pertinacia & dissicultate quam posterior. In multis casibus rubri Corticis essicaciam in fugandis tertianis & quartanis, quae Cortiei ordinario restiterant, expertus sum. Neque

tamen id mirum videbitur illi, qui diversi'

58쪽

tatem virium diversiarum speclerum ipsius Corticis ordinarii perspexerit. Vitio mihi non vertendum spero si in si, Jutares effectus, quos saepe ab Opio in febribus

intermittentibus adhibito expertuS sum , paululum digrediar. CELEBERRIMO LIND praeserrim hanc methodum debemus. Adeo essicaciter vim parotismi tam frigoris stadium contrahendo quam coloris febrilis violentiam sedando moderatur, ut saepius libe solo intermittentes fugari posse credere tentarer. Re

tamen propius perspecta , hac spe frustrabar.

Rus vim in pluribus centenis casibus eXpe tus cum CELEB. LIND concludo, is Optatas a-- tim in caloris febrilis principio adhibita, ,, parotismi Violentiam & durationem mi-- nuendo , aegri constitutionem tam in alteo ratam conservare, Ut ab eo tempore, quo is oplum in intermittentibus praescribo, nequeis Hydrops neque Icterus ullum meorum is aegrorum intermittenti laborantium amix

se rit se In initio stadi l exhorrescentiae granum unum Extracti Thebaici praescrihere soleo, Vel, cum minus spatium , ut in stomacho

59쪽

ditatuatur, requirat , sub caloris aecessione

guttas viginti Tinctu rae. Thebaicae. CorteX ruber virtute aromatica & calidatam praestantior altero est, ut omnes etaetus expectatos ab unione Cardiacorum, Aromatbeorum , Serpentariae & similium , quae ad obstinatissimas aetate provectiorum quarrauas laudari solent, videatur adimplere. Aliqua occurrit opinionum diversitas quoad modum Corticem adhibendi. Maxima Medicorum pars in eo consentit, ut eum in sub stantia assumptum promptius, quam sub alia quavis firma, sebrim fugare contendat. Quantitas ad domandam intermittentem requisita,

sub hac sorma, ampla & nauseosa dosis est. Quovis modo praescribatur melius in liquore aliquo diffusus propinatur, quam in Electuarium vel Pillulas redactus, quae difficulter aliquando in stomacho solvuntur. Lac Corticis saporem selleius, quam quod vis

aliud vehiculum, obvolvere eumdemque Infantibus acceptiorem reddere observavi. Similiter Extractum Liquiritiae Aqua solutum , ut ejus sapor tegatur, adhiberi potest, vel Vinum aliquod, praesertim Rhenanum Vetustum.

60쪽

Ex eo, quod Cortex in substantia generalite potior credatur, sequi videretur ejuS Deco tum, Infusum & Tincturam, in qua Vis etiam quantitate exhibeantur, nimis debilia & domandis subribus intermittentibus imparia inventa fuisse: alioquin illa Corticis praeparata, Cum Stomachum mjnus gravent & promptius agant, praeserti debuissent. Confido me demonstraturum , Corticem rubrum quamvis speciem Corticis communis quoad illa multum praecellere: non solum e

enim longe minor ejus pulveris dosis, sed etiam Decoctum & Infusum intermittentes fugat. Tempore inter paroxismos medio & vacuo stomaeho optime Cortex assumitur. In qua tan is , quae duos apyrexi ad dies relinquunt, Braesertim desideramus , ut pridie paroxi simi gro magna ejusdem quantitas propinetur, &in aliis intermittentibus tempore ad paroXisimi futuri insultum tam prope acceden i, quam st0machus pro serendo Remedio permittit. Ma inal ponderis argumentum pro Corticis rubri usa mihi tam Pharmacopolae quam aegriiuggesserunt: dimidiam scilicet quantitatem do- sis rcquisitae Corticis prdinarii ad curandum

SEARCH

MENU NAVIGATION