Observationes, quibus praestantiores vires corticis Peruviani rubri, in cura intermittentium aliarumque febrium stabiliuntur. Accedunt hinc indè annotationes in curam aliorum morborum eodem remedio ...

발행: 1783년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

141쪽

pone aures & sub axillis abscessus terminabatur. Hi abscessus ad plenam maturitatem ducti usit, ta in similibus casibus methodo aperiebantur. Sed non citius infausta haec operatio instituta fuerat, quam praegressa symptomata summa virium prostratione stipata recurrerent, &JEgri paucorum dierum spatio interirent. AEgri rebus Vero, absque eo quod aliquid ad promovendam vel retardandam suppurationem ten, taretur, prudenti Naturae consilio commissis, materia purulenta per canalem intestinalem,

vel aliud quod vis emunctorium felicissimo eum

cuabatur. Ita Practici curationis methodum ab ipsa Natura designatam imitari discebant,& ab eo tempore sero omnes hoc morbo correpti sanabantur. Ita plerumque Ars Naturae imperium audacter occupat , & inordinatos complicatae machinae motus, modo saepe improprio &inilito, moderatur. Ex hoc sonte in morborum cura innumeri errores, & tandem hallucinationes ad Medicamentorum effectus spectantes scatu-

142쪽

riunt. Febres intermittentes & Cortex Peruvianus, quae subjecta nune investigamus, manifesta utriusque exempla praebent: nec ulla, in hac re expectanda est reformatio, nisi attentiores simus ad egrigium illud illustris UERULAMII praeceptum: Π0n flagendum, aut excogitandum , sed inveniendum quid natura faciat, aut ferat. Subscribor &c.

A. FOTHERGILL.M. Septembris I 782. Me arrogantiae non accusandum spero, si conclusero , praecedentes observationes stabiliendae Corticis Peruviani rubri praestantiae sus-ficere. Rationi consentaneum Videtur sperari posse selicissimos effectus hujus Corticis introductionem concomitaruros , & nOS eodem si bres remittentes malignas , calidiorum regionum incolas & insalubrium loci conditionum esse Rus, Classibus nostris & Exercitibus tam exitiosas, promptius debellaturos. Finem tamen his imponere nequeo, nisi praeclaris Viris, qui de hac re commercium epistolare mecum intertinere non dedignati sunt, summas gratias persolvero. Oportere etiam ratus sum, ut iis, quorum litterae serius mihi,

143쪽

quam ut in hac publicatione locum habere possent, traditae sunt, gratum animum expri

mam.

Omges in e conVeniunt, ut Corticem rubrum quavis alia specie essicaciorem judicent,& tamquam talem commendent. E numerosis experimentis, quae cum eodem in subribus intermittentibus aliisque morbis institui , mihi videor posse concludere, tantum dimidium illius quantitatis , ad quam Corticem ordinarium praescribimus , adhiberi debere. Laetus quoque lectoribus assero, eumdem in omnibus amplis hujus Metropolis Nosocomiis jam in communi usu esse, & ita alteri praeferri , ut omnis, qui undique expetitur, dissiculter suppeditari possit. Ut ad notas characteristicas attendat, quibus a latioribus Corticis frustis, hactenus a Pharmacopolis nostris rejectis, distinguitur,

unumquemque monitum Volo.

In hujus subjecti investigationibus sedulus esse pergam , & obnixe Amicorum meorum

144쪽

benevolentiam imploro, ut accuratas Observationes, quibus cum certitudine determinari

possit , in quibusnam aliis morbis pretiosissimum hoc Remidium tuto & essicaciter adhibendum sit, milii impertire pe severenti Remediorum agendi ratio & effectus non nisi unita industria & experientia sedulorum Virorum, qui dissicultatis bonas observationes colligendi non ignari, adversus inevitabilem hujus Artis fallaciam lassicienter sunt muniti,

stabiliri possunt. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION