장음표시 사용
201쪽
dedit simulationis paenas, & a barbaris, quibus irae, & a suis, quibus odio erat, caesus. Sic miser illusit sibi, dum illudit Gregorio, qui reputans lucerta mortalium, etsi gravissime sentiret jacturam Italicorum militum , in Africa misere pereuntium , tamen omnia posthabuit charitati, quae loco praemi j ac solatii est in rebus adversis , Itaque Iacobo Giraldino rem omnem gerendam mandavit adjunctis tribus EFranciscana familia comitibus, quorum prudentia adjuvaretur; neque is spem fefellit , namque in Hiberniam transgressus, mirantibus hostibus , nec obsistentibus, erexit palam Vexillum Crucis, Catholicae Religionis in signe ; mox habitu Nautae succinctus, ad valid am Arcem acce stit, accitumque Custodem ad deditionem compulit; & occupata arce , alios in spem milites comparavit, pecunia, & novis ex Hispania viribus firmatus a Gregorio , jam successibus laeto, & apertam expeditionem anhelante. Accessit quoque ad Iacobum, una cum Desimoniae Comite Ioannes Giraldinus frater, & ipse fama illustris ob fortiter fusos accisosque Anglos ; sed
202쪽
fortuna invidit caeptis, Iacobo extincto , ρ qui vi chor ad suos rediens, repente glande petitus, pie constanterque cecidit. Vir sane memorabilis, cui si primum creditastasset expeditionis cura, fortasse jam Hibernia in tuto esset. Hisce auditis Elisabetha, sibi timere, indignari suis, avariatiam, & ex avaritia igna viam incusare; neque tamen audebant Nobiles arma pro- Regina sumere ; tanta erat vel Giraldinois
. rum fama, vel in Elisabetham invidia. Insulae demum Praefectus stimulatus ira Elisabethae, suique nominis infamia, collecto exercitu castra movit in Ioannem Giral- dinum, penes quem, Iacobo fratre sublato, vis erat Catholicorum. Pugnatum a Giraldino acriter, quamquam dum justo audentior in castra Praesecti erumpit , non sine suorum damno repellitur, tamen au - δε eius viribus, 3c audacia valentior, cecidit strenue, in Anglos cladem, ac terrorem circumferens, oppidis qua captis, qua trepitantibus. Et sane debellatum foret, si Gregorij conatibus aliorum auxilia respondissent: sed fere corrumpuntur extrema victoriae, dum necesse est aliena ope. Pu-
203쪽
pugnare, ac vincere , nam suis quisque rebus indendit.
Lusitaniae consulit. LUsitania non minus indole , quam
gloria rerum gestarum, commendat suos incolas Orbi terrarum, ac Religioni Christianae, cujus jura in Indias transmisit navigatione Reipublicae fausta, &pia, dc hac de causa in primis amorem Gregorii meruit, qui non modo ad Barbaros M hometis alumnos Africa depellendos subsidia pecuniae ex Ecclesiae censu Regi supinpeditavit; se bonatus incommoda, dc prava Regni exempla amovere, egregia pro Lusitanis praestitit: operam dedit, ut justitiae utroque in foro fieret satis ; Hebraeae legis occulti, Christumque mentiti sectatores coercerentur, seu foenore, pravisque lucris Rempublicam pessumdarent, aut simulatis natalibus Christianos deciperent: Rex, potestatem Episcoporum ne usurparet, ac Episcopi, Pontificis Romani vi, ces ne adsumerent: C nsurae & Ecclesiae
204쪽
paenae veneratione, ac metui essent, quas
idcirco e suggesto a Concionatoribus laudari jussu, tanquam divinae fulmina ultionis, quae magis feriunt, qud magis temnuntur. Sed potissimum industria Gregorij certavit in componenda Regni successione, quae multorum Principum incitabat spem, & cum spe certamen anim rum , Europa sollicita, & eui faveret, in certa. Itaque hoc primum apud se statuit, quod Romano Pontifici, morum & Ω-ctionum diversos homines, instar Iudicis, ac Parentis audienti, semper praestandum
est ; Nulli parti se adijcere, sed pari affectu
approbarς omnes: quae pertinent ad relisionem , sedulo curare: prophana negotia, nisi aut pietatis, aut reipublicae damnum immineat, post se habere, ac infra majestatem Pontificis, cui major reverentia ex contemptu profanae rei: nec raro evenire, ut dum transit in partes vel consultd, vel casu, partem dignitatis, ac famae deperdat, quam augere in promptu erat , aequa & recta in omnes voluntate, nam Parentem dicimus, cui erga filios omnes
amor. Vita functo Eduardo, Regii sanguinis,
205쪽
μιν ij XIII. I9 guinis, 3c ingenii Principe, ac Sebastiano
Rege extra spem sobolis dominante, Ioannes Andreas Caligarius praepostero, ac intempestivo sedandi regni studio, seu aba causa tactus, Gregorio exposuerat; Post Sebastianum ac Henricum fore nullam in Rege eligendo molestiam, si Antonio Gregorius faveret, qui offensus hoc dicto: Deum, inquit, sollicita prece Obsecramus, ut extincto Principi beatitatem, superstiti autem Regi diuturnam aetatem imperti tur : caeterum haec studia sint eorum , ad quos pertinent; nostra enim haud esse modo debent. Ex quibus verbis conij-citur, quam composita, & recti tenax fu tit hac ime Gregorio mens, quam apertius prodidit, cum fatali cupiditate Africae occupandae Sebastianus accenses , Ludovicum Convivium Societatis Iesu, ab aspectu. & gratia amovisset, ac negligeret Henricum , quod uterque Africanam expedit ionem, dissuaderet, plenam discriminis, & incertae sortis: minore certe discrimine Africam, quam Lusitaniam relinqui , Gregorius laudato Henrico, Sebastianum avertere ab hujusmodi ausis, ac domi re-I c tinere
206쪽
aeo Historia Pontificatustinere contendit: periculosae plenum opus aleae, alienas oras aggredi: partos triumphos aliquando, vel dedecori, vel damno fuisse, neque enim vincitur incruento pra lio, maxime apud Barbaros, quid si Redinum deserendum sit incerto successore , turbis obnoxium, & in partes distractum in haud sineret modica gloriae aura vel se, vel Regnum in tempestatem abripi, ac naufragium. Contra ille: Pericula vitae, Re Regni, temnenda Regi, ut pietas propagetur ; Magnum Christianae Religioni incrementum ex Africa domita e velle se ire, quo Religionis, & Numinis studium vocabat; Et cur Majores haud imitaretur, qui magnam , & abditam Asiae partem Christo subjecerant ρ Heroicum esse, pro Deo vitam, & Regnum amittere; qua vis nec vitae, nec Regno timeret, nam pia fconsilia Deus approbat, adjuvatque. Sed aliter Superis visum. Sebastianus in Africa cecidit, luctuosa Lusitaniae clade, & insigni Principum documento. Sebastiano igitur caeso, de conversis ad novas res omnium animis, Gregorius in Lusitaniam misit Alexandrum Frumentum, ut
207쪽
Gregorij XIII. ad Imomine Pontificis adesset rebus Lusitanis, quas turbari, vel externis, vel intestinis artibus, haud arduum 3 repetatque Henricum corona siuscepta Regno initiatum
At ille Nuntium libenter haud excepit, , quasi vel minimὸ necessarium, vel importunum Legati potestati, qua ipse pollebat;
sed monitus a Gregorio, non simul con- venire Legato, & Regis auctoritati , Nuntium admisit, amavitque uti Gregorij & Sedis Apostolicae administium. V rum ob incerta successionis , & dominatum Henrici jam senis, brevi transiturum, sollicita Lusitania, conventusque trium Urdinum agitante, Gregorius serio prae- .cepit Frumento, abstinet et prorsias nego-,cijs publicis; perscriberet tamen ad se conissilia, & inclinationes animorum, studia, vires & quidquid interveniret, non quod esset harum rerum cognoscendarum avidus, sed ut causa ad ipsum delata, aequitati faveret, ac justitiae cui non bene sati fit, nisi omnia noris. Misit quoque Antonium Saulium, qui de Sebastiano mortuo Pontificium dolorem exponeret apud Henricum, quem etiam deterreret a nup-
208쪽
1oa rasoria Pontificatus iijs, quas ei seni effeto, Sacerdoti, ac Purpurato quidam suaserant; neque Gregorius, interrogata Peritorum con entia, fas esse censebat, eas nuptias concedere , quae pessimo exemplo Ecclesiae obesi sent, & nulla prole Lusitaniae prodessent et quae enim sobolis spes nubente sene curis , ic annis fesso acquievitque Gregorio Henricus,& pietati maxime addictus, Mabhorrens nuptiarum, aetate jam ad septimum supra sexagesimum annum provecta, Saulioque discedenti dono dedit adamantem , quem Sebastianus Rex ferre sueverat, tri sim millium aureorum pretio insignem, ut magnitudine doni ostenderet quam sibi grata, & utilis admonitio accidissit. Insuper Gregorio urgente, quaedam abolevit, quae videbantur Ecclesiae immunitati adversa. Interim lis servere de successione, cui quatuor inhiabant : Antonius, quem
supra memoravimus, Ranuntius, Farnesius- Catharina Brigantina, & Philippus Hispaniae Rex, & veritus Gregorius, ne
per vim, & arma res ageretur, unde ingens Christiano Orbi calamitas, qua literis
209쪽
manu sua promptis, qua legationibus serio monere, ut pacate per jus, & aequitatem fori res transigeretur. Hemicus vero qua senio, qua sollicitudine, angustiisque rerum fatigatus, in morbum mortemque incidit; relicta prudenter administrandi tuendique regni cura quinque illustribus Viria. Georgio Almeidae Alchiepiscopo Ulyssiponensi, Francisco Salae, Ioanni Tello, Ioanni Maschareni Didaco Lo-pio Sosiae. Hi ad Gregorium coniugem runt, deprecati, ut juri, non bello litem successionis crederet, quo tandem inno tesceret haeres regni, nullius ira de invidia, Gregorius tum eorum precibus commotus , tum suapte sponte pacis tuendae cupidus , legavit eo Alexandrum Riarium Bononiensem Purpuratum, scientia juris&inegotiorum praecellentem, jussitque Regem Hispanum adire, vitata mora, per quam optima consilia vanescunt; sed impeditus itinerum dissicultate, ac pestilentia, serius accessit, quam debuerat. Uiaspanus autem rerum potitus , ad omnia firmandae Lusitan munimenta intendiis
210쪽
2οι Vstoria Fontificatus puratum, & sororis filium, quo eum subis lata omni controversia, Lusitani reverentius acciperent, poposcita Gregorio, ut eadem, qua Henricus fuerat ornatus, Legati dignitate Albertum cohonestaret, allatis rationibus , quibus haud Gregorius assentiebatur, ratus, discreta esse debere sacram & prophanam potestatem, Np riculosum Ecclesiae auctoritati, uni omnia , praesertim in novo Regno commire re; tandem victus precibus per biennium . repulsis, ac indulgens Philippi meritis, . in Sedem Apostolicam, rem ad Senatum Purpuratorum retulit, expositis Regis ra- tionibus, de commendatis Alberti mori bus, quibus ornari quodamodo dignitas videbatur. At Senatus etsi propensionem Pontificis intelligeret, obstitit: Aulae R manae paucas provincias, & minora lucra superesse; si Lusitaniae hoc tribueretur, haud posse Poloniae, Galliae, Germaniae denegari: neque simul coire Regis , ac Pontificis auctoritatem : At Gregorius. 'certus, nec Regem offendere, nec Senatum, ad biennium hac dignitate Albertum duxit posse uti,adjectis tamen ei ex Aula