Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

231쪽

Gregorij XIII. ras

ipse Melitam , ne ritum moremque invertereta invetiis moribus non tolli, sed

ali discordias. Et cum posset ipse specie abolendae dissensionis , .Ordinis Principem creare,atque ad se novo arcano resesere tantae dignitatis initia , nullo pacto aliter passus est illum eligi, quam ex consuetudine; utque averteret rixas, & odia hominum ex astectu, studioque, faventium; tres tantum nuncupavit qui iunae ac suffragijs committerentur, Franciscum Panissium Aventonensem, Francistum Muretonium, & ligonem de Loiabenae

Verdalam, qui demum omnibus, hoc est sexdecim eligentium suffragijs, dignitatem iudeptus est. Et quamquam Gregorius propenderet in Panislium,nec Hi pano suspectum,quia Pontifici subjectum,nec in statum Gallo, quiaAvenionensem & praeterea modestia, & pacis amore probatum; tamen per quam libenter gratulatus est Verdata, qui misso Fulvio Puccio , & obsequium detulit, & gratias egit de summa in Ordinem benevolentia, deque servata disciplina, Mox rei certiorem fecit Hi-

fp Rum, qui poterat irasci, quod Gallos

232쪽

ais Historia Pontificatus huic dignitati destinasset: cujuscumque Patriae sint hujus Oidinis Principes, ab Hispano pendere Insulae Domino ; se id

Galliae dedisse, offensiones vitantem, ac nova ordinis discrimina. Denique cogniata per Purpuratos Joannis mortui causa. eum, uti vitae integrum. innocentemque absovit, atque a prudentia, & pietate commendavit : falsis & calumnia, A

carcere circumventum. Multavitque

Equites, ablata, qua pollebant, abdicandi Magni Magistri potestate, ne deinceps necessitatis remedium abiret in licentiam. Neque tamen imminuit, sed auxit in Ordinem benevolentiam, affertis ejus privilegijs, in Gallia, Lusitania, Sicilia, etiam Instituto Societatis Jesu Collegio, quo pietati consularet, pro pietate militanti.

CAp. XLII. fetu num Consentum in Sedis Apostolicae osscio continet. Pi ulo ante memorare haec debui, sed

narrationum series aliud suasit, ne distracta molastior esset, ac inutilior ; dc

histo a

233쪽

historia non tam annis , quam rebus gestis constat quippe quae spectant eodem, magis conjuncta juvant. Rudolphus Cae

sar post suscepta Romani Imperij insignia.

statuerat Augustam Germaniae, Imperij- que proceres accersere , tum ad reparanda Germanorum negotia, ex turbis Belgicis

imminuta, tum ad flagitanda auxilia adversus Othomanum, qui pactis cum Persarum Rege inducijs, Hungariae , Romanoque Imperio imminebat avidius quod .afflictis discordia, & haeresi Provinciis vi- .

res deessent, animique, ad hostem repellendum , milite arrnisque potentiorem. Sed Haeretici, Gens assileta tumultibus, atque errorum tenax, inde consilium ce- fere, exorandae per arrogantiam, & minas, Religionis profitendae, corrumpendaeque conscientiae libertatem, acpraesertim eam rationem vivendi, qua proventus, bene

cia, honoresque Ecclesiae quibuslibet hominibus, seu sacris, seu prophanis conce-dnntur, promiscua largitione, quo magis vetita, eo magis grata: & augebam eorum audaciam Rudolphi trepidatio, & inva

lida viribus potestas, Hispani robur in γ Belgio

234쪽

118 Historia Pontificarus

Belgio attritum, aliaque Catholicae Relia gionis incommoda. Ergo censuit Gregorius, si bi pro retinenda Catholicae rei disciplina laborandum, quo magis haeretici ad deteriora ferebantur, eoque legavit Ludovicum Madrutium Purpuratum , Mclaritudine stirpis, & rerum Germanicarum scientia, ac in primis Caesaris gratia

florentem. qui optimum ratus. Principum animos voluntatesque statim captare, ne ad Haereticos inclinarent, accurata scriptione prompsit incommoda,& damna, quibus Germania affecta fuit, ac paene pes sum lata ob auditos, exauditosque in reliquis conventibus sectarios: eos more Serpentum, etiam cum blandiuntur, venena inspergere: nisi deprimerentur, audacter insurgere, depressos vanescere. Et licet Gregorium, Legatumque terrerent plurima, sed praesertim Catholici pauci, & discordes, tamen fortiter adversa stu-stia vicerunt, Gregorius fusis ad Deum precibus, & perscriptis ad Catholicos

Principes literis,& Legatus, animum Caesaris,& Principum solerter captando; gratia enim & benevolentia vincuntur Pria

235쪽

cIptam animi potius, quam metu, & minis, nihilqtie magis cavendum in caelibus, conventibusque Hominum, quam asperitas morum, cui nihil prosperum, quia semper invidiosa. Vix inchoato Conventu, Archiepiscopus Magdeburgensis, cum esset Septemviri Brandeburgensis filius, eoque spei securus , sibi tanquam Germaniae Prismati Antistiti, ut sedendi locus attribueretur, postulavit. Sed Legatus intellecta rei gravitate, acriter, solerterque contra certavit, allocutusque singulos tum Principes, tum Antistites Catholicos, ut ille. vim ventu abscederet, effecit. Si Cath lici hac vi storia usi fuissent, Protestantium fregissent audaciam, quae semper vilior est, dum spernitur, repelliturve ', quiripe inter alios Julius Herbipolitanus Antistes, causam fidei, ac Sedis Apostolicae propugnavit conmmer, ac magnifice.1oannes Trevirensis Archiepiscopus, dc Septemvir, postulavit, a Gregorio suae auctoramentum dignitatis, & publicὸ sacro Pallio cohonestatus a Legato Pontificis Romani, ejus tum auctoritatem, tum majestatem, supra teliqua Antistitiain capita

236쪽

et 3 o Historia Pontificatus

pila commendavit; Caeteri altioris Or- .clinis Principes, ac praesertim Gulielmus Bavarus, palam professi Catholicae Religionis defensionem, teriori fuere haereticis, ac in primis ipse Rudolphus Caesar in privato, ac secretiore Principum consessii, arguit quosdam politicis potius rationibus. quam Pietati servientes, & tacto Imperatorio pileo, diserte, aperteque testificatus fuit, malle se de capite abijcere diadema,

si cum Religionis Catholicae damno illud sibi gestandum esset. Quae Gregorio

nuntiata, summam attulere laetitiam,

quod insolescentibus Haereticis , major Ecclesiae, Sedique Apostolicae esset reverentia. Sed repense seu ignavia Catholicorum , seu suarum desperatione rerum Haeretici, uesarijs vocibus in Gregorium, Rudolphum , & Legatum exardescere. Antistites Septemviri, ac Legatus contra eloqui: Eb Sectariorum evasisse audaciam , ut illo in consessu impune ac audacter Orbis Principibus, Pontifici, de Caesari insultarent; constare Gregorij

erga Germanos amorem, Sole, ac luce

clarius . duci quidem illum divinae studio gloria

237쪽

gloriae, & Pontifici js curis agi, ut malis, haeresibusque mederetur, at mederi non atrociter, sed leniter,& ex Juris prae scripto. Licere Sectarijs vastare Ecclesiam , Germaniam quatere, Orbem universum peiat iusta dare, cur non liceret G regorio eumdem tueti, su stentare, ac servare haud , esse consentaneum rationi, Lupossemere, ac saevire, Pastorem autem conr vere. Quae audiens Rudolphus, metuen clueturbarum, perceptis subsidus, dilatisque in alia tempora de Religione consilijs, materiam subtraxit sermonibus, ex quibus non raro tumultus; Dimisitq; Conventum,ne ferueret in seditionem, nec Religioni, nec reipublicae utilem. Cum autem rumor

efferbuisset, Rudolphum inter ac Hispanil filiam agitari connubium; Gregorius per

Legatum suasit Caesari, ut tempore usus, Italiae majestatem Caesaream commodaret, ibique a Pontifice, vel Bononiam miscessuro, Imperatorium diactana, more veteri acciperet , Neque abstini ille, sed fama nuptiarum evanescente, spes quoque tam praeclarae obtinendae consuet

dinis abhi. Atque hic liquet, qua con , stantia

238쪽

23.2 Historia Pontificatus stantia Gregorius veteres Ecclesiae mores,& retinuerit ipse, & retinendos insinuarit Principibus: quippe stat Ecclesia, re

tento veterum more.

CAP. XLIII. Aliapo sat in Germania,s Belgio,

Religioni Catholicae utitia. Felicianum Ninguardam in Germaniam misit', quo Fidei Catholicae, vespericlitani, vel labefactatae, vel etiam deiectae, ubique considereis qui fretus Gregorij auctoritate, in Carinthia, in Tiresi, alii ;que locis, plura vel sincerae Fidei, vel

pr6bis moribus adversantia abrogavit, alia composuit, non pauca emendavit, cirrainvidiam, metumque, quia extra vim, ecultionem ; nam cum gemina sit compti, mendaehaeresis 3c nequitiae ratio, vel violenta per arma , vel suavis admonendo; posteriore 'diregotius probavit, gnarus, auctoritatem saepius clementia niti,& quadam agendi dexteritate: meminissent a ternae animorum jacturae, quae certa erat

239쪽

amplexantibus haeresim, aut nequitiam; non eligenda jucundiora, sed utiliora. Carolum Archiducem Austriae, ob pecuniae difficultatem, & injecto imminentis Othomani terrore, in summas a gustias Haeretici conjecerant; ut vel asse tiendum Haereticis foret iniqua reposcentibus, aut prae inopia denegatis subsidijs, cedendum irrumpenti othom an . At Gregorius hoc comperto, illi metum, haereticis audaciam dempsit, procurata eidem aliunde pecunia, ac etiam ex Pontificio aere missis quinquaginta aureorum millibus ; Quo subsidio recreatus Carolus, ae etiam instructus Nun iij Malaspinae praesentia, qui jussu Gregorij Carolo aderat,

munimenta parare adversias Othomannu ;exilia denunciare Haereticis , Probis, &Catholicis viris credere ministeria morum, literaiurnque; fortiter minas repellere 3 audaces multare constanter. Atque ita conterriti Haeretici manus tandem Carolo dederunt, qui obsecutus Gregorij consilio, sustentata religione, Potentiam quoque ussistentavit.

Versabatur Viennae Iosue Opitius,

240쪽

M 4 Historia Pontificatus

germana Ilitheri proles , qui succinctus ope Nobilium Lutheranorum, & in primis cujusdam Ludi magistri perniciosis concionibus, turbabat Urbem libertatis avidam, & novis sermonibus intentam, Admonouit Gregorius,instigavitque Ro-dulphum Caesarem, ad pestem ab Urbe depellendam ; at Nobiles absterrebant

minis, graviorum metu malorum, prΟ-

missis, & oblatis pecuniarum adminiculis, ac praesertim Consiliatij , dissensionibu, serendis tempora & locum nacti; Neque Rodulphus illis consentiebat, qua Gregorij monitis, cui gratificari avebat, qua insitae pietatis stimulo incitatus, qua etiam Ernesti fratris, aliorumque Catholicorum yerbis, & ne timorem metumque praeferret, quo nihil famae Principum insensi Inter haec, casus pro remedio fuit. So. benini pompa de more circuserebatur per Urbem Eucharistia,Caesare,ac Proceribus, deducentibus cum repente orta ex modico turbatio,& ex turbatione tumultus;omuibus vel in fugam vel ad arma dilapsis , ac praesertim Haereticis, qui ad quatuor millia coiere, terrorem ac metum ostentantes ,

SEARCH

MENU NAVIGATION