Historia pontificatus Gregorii 13. Summi Pontificis. Authore P. Ignatio Bomplano Soc. Jesu

발행: 1685년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

221쪽

audebant Potentiorum animi adversus debitores insolescere , gnari, Gregorium esse Generis humani Rectorem, qui nec gratia, nec vi flecteretur, sed justitiae consuleret,e qua oritur concordia. Et ne prolixae narratione, uti assolet, fastidium gignatur, paucis plura hujus rei documenta complectar ; etsi alia quaedam initio Pontificatus retulerim. Primum quia nemo alienas turbas perite sedat, qui suas amat; illud cavit accurate Gregorius , ne ulli mortalium irasceretur sui causa; dissimulare acceptas injurias, condonare damna, frangere dissensionum vires, non aemulati diversis studijs,oblivisci offensarum ,abstinere malefactis, ac omnem denique motum cujuscumque sive ultionis, si ve ab lienationis, cohibere, loco Pontificiae magnitudinis ducebat; ideoque nemo pro sus extitit, cui vel dolori, vel damno fuerit, quamquam non semel, nec ab uno violatus, nisi tamen vel Religionis, vel justitiae periculum ingrueret ; namque tueri pietatem, aequitatemque, quibus nititur humana felicitas, nemini debet esse fraudi, aut molestiae. Cum ergo Gregorius BasΚ a nec

222쪽

21s Historia Pontificatus

nec iras, nec turbas amaret; promptius alienas submovebat, instar parentis: Ruindolphum Caesarem absterruit, ne Stepha num Bathoreum invaderet: Vale sium etiam gravissime arguit, molestias Hispano inferentem : & hac potissimum causa oderat Elisabetham Reginam Britanniae teique arma, & ultionem adornabat et quod principatus , & regna Catholicorum discordin, ac seminibus calamitatum imbueret. Hispano institit, ne vim Lusitaniae faceret : Alphonis Ferr riae Duci , ulturo gratissimi hominis

caedem , parara militum manu praecepit . ne facesseret negotium Lucensibus, qui missis Vincentio Parentio, ac Benedicto Bonvisio ad Gregorium rem detulerant. Caesarem extimulavit,ut certantes de ditione Montisferrati Mantuanum & Nivernensem, quamprimum confecta lite componeret, ne metu belli trepidaret Italia. Venetos Hierosolymitanis Equitibus iratos , occupatis eorum proventibus , ob navim Venetam ab eis

praereptam, ac etiam turbatos;quod causat

223쪽

Gregorij XIII. Π γinsultantium, ipsi ab Othomano vexaren- tur, Cypro capta,& tentata Creta , reconciliavit, his navim, illis proventum reddemre jussis. Consuluit Neapolitanae Urbi in Proregem tumultanti, ob Fabium Marchesiuin, ab eodem in carcerem conj

ctum, alio colore, revera quod ipsi restitisset, donum Populi, non populi nomine ad Regem mittenti ; & cum Prorex Cbsequi sibi utilia monenti abnueret, Regem admonuit, qui animadverse periculo, accitum in Hispaniam eumdem Proregem tam severe increpuit, ut miser exciderit Jgratia , & vita : Composuit excitatas iras inter Henricuin Galliae Regem,& Galliei Regni Antistites, ob novum pecuniae subsidium, quod ille ad aes alienum jam contractum dissolvendum emagitabat, Antistites abnuebant. Franciscanos, qui ab observantia cognomen trahunt, tum lGallos, tum Hispanos, inter se dissentien

tes arte Christophori Caposent', qui

fetus Regis Henrici gratia, successorem adoptare pro arbitratu cupiebat religosa conjunxit,Capossentio cohibito, &Ordini; Praeside omnium suffragijs delecto, Fran-

224쪽

Σi 8 Historia Pontificatuscisco Gonzaga. Orta Mediolani inter Regios Administros, & Carolum Borromazum certamina composuit , eumque tam

accurate Philippo commendavit, ut is Borrom ae familiae Aaronam arcem,quam Miles Hispanicus occupaverat, restituerit,& Sanctissimum Virum hoc etiam nomine plurimum amaverit, quod a Gregorio laudatus. Polonis quodammodo indignantibus, corumque Rege Stephano conquesto, quod Hispanus ad ipsum iteras daret maj estatis plenas, tanquam Poloniae regnum temneret, armis, virtutibus, & nobilitate dives, quamvis remotum, ideoque pluris aestimandum; impetravit ab Hispano, ut benignius, humaniusque ageret, datis alijs literis, quibus la data tum Regis pietate, tum Regni ma-' gnitudine, suam Polonis benevolentiam approbavit. Stephanum autem Poloniae Regem hortatus est, ad Austriacos ama dos , colendosque, sublata dissensionum nube, quae Solem felicitatis obturbat; arma in hostes Catholicorum,non in Catholicos verteret; quod sane spopondit,

ceraestitit, paratus, ut Gregorio grati-

225쪽

ficaretur, & Catholica: Fidei serviret,non modo arma, sed vitam ponere , praeclaro regiae mentis experimento. At Gregoiij labor in eo maxime fuit . ut natas inter Gallum, de Hispanum suspiciones abole-zet, quippe atrociores, ob diversa animo-Σum,Nationumque studia, & facilὸ erepturas in bellum Religioni perniciosum,aeoptatum Haeresi ; praesertim id te ris, cum Franciscus Valesius in Belgium adversus Hispanos se contulit armatus milite, ac minis, & Catharina ejus mater Antonio suppetias ac naves, Duce Philippo Stromio, submisit; Ergo ut fortius malis occureret, Horatium Mala inam e Germania reversum,ad Henricum ali gavit , qui verbis Pontificijs Henricum moneret,ea, quae offensura Hispanos,aliorum invidiam incitabant, ac praesertim

Francisci fratris Belgicam expeditionem, suppeditata Antonio auxilia , neque Rex hisce auditis irasci, sed respondit: Franciscum haud potuisse coerceri , ne in fratrem insurgeret,mulo miniti cohiberi , ne Hispanos invaderet: illud scistent

Hispani, ipsos iam Belgio excessuros fuisse.

226쪽

11s Historia Pontificatus si Henricus Francisco adfuisset. Recepisse quidem in fidem Antonium exulem, ted innato Gallicae pietatis genio et arma vero, dc auxilia non parata adversus Philippum, sed pro Catharina Medicea, quae Lusitaniae regno per vim a Philippo dejecta, vim jure intentabat. Caeterum moneret Philippum Pontifex ut abstineret alieno .; neque aliter arma quietura.

Similia prompsit Catharina, sed querenti in dignanuque propior. Quae ubi rescijt

Gregorius;statuit mora impetum frangere:& certe videtur mitigasse, nam Henricus

ad Philippum perscripsit, se invito haec a

sitis agi; si quos caperet,morte pi ecteret. Sed hinc nova 3c ingens querelarum irarumque procella ; fussa enim, ac profligata ab Hispanorum Duce Sanctacrucio, Phil rei Stroetaij classe, nobilia Gallorum capita gladio , ignobilia suspendio

multata fuerunt, miserando spectaculo. cujus atrocitatem simul ac ludibrium indignatus Rex, gravi ssimis apud Gregorium quereleis incusavit Hispanum, Perimmania illudentem sibi; Et verebatur Gregorius, ne ira bellum gigneret , ac demum vvia

227쪽

vulnus supra remedium foret: quocirca

nisus est per beneficia lenire furorem, 'Regi & Catharinae si quid cupiebant, gra- , Stificatus ; & in primis Catharinae votis indulsit, cujus e consilijs pendebat Hen

ricus; Optabat illa, cum-omnia referret

ad potentiam, Francisco filio jungere Hi- spani filiam, sed ditione vel Neapolitana, auq Mediolanensi, vel Belgica dotatam, nut foret perenne pacis vinculum, rogavitq; Gregorium, ut id Philippo persuaderet. Assensit Pontifex, atque ut rem sbi cordi esse ostenderet, hac de causa ad Philippum allegavit Fabium Albergatum, nobilitate generis, mentis prudentia, doctrinaeque magnitudine clarissimum.

incordiam componit. e Ed nulla magis, quam Hierosolymita D nae, seu Melitensis familiae dissensio, prudentiam Gregorij nobilitavit. Joannes de Cassiera Gallus, ordinis Magnus Magister, & supremus Moderator, aetate

228쪽

rra Historia Pontificat

quidem gravis, at corpore, animoque firmus, quippe octogesimum natus annum , viros , Sc nobilitate, & militari robore famaque insignes coercebat severo imperio, paratus adversum refractarios , unde ingens illi ex severitate odium, quo adacti Equites incusare ejus senium, ut impar praefecturae, ac imperio: poscere alium, qui aetate florentior personam ejus gereret ; & cum Joannes obsisteret, ira praecipites Maturinum Leschu vulgo a celebritate roboris dictum Romegasium, tumultuarijs suffragijs ad regimen, imperiumque attollunt; demum abdicatum Joannem, sive futuri metu, sive securit

tem nanciscentes,coni j ciunt in Carcerem,

tresque adGregorium homines designant, Ludovicum Sacavillam Gallum,Cosmum de Luna Hispanum, & Bernardinum Capicium Italum, qui facinus excusarent, imputarentque Ioann is senio , quasi is ineptus regimini , ijs moribus uteretur, quibus omnes offensi; at Ioannes qua ignominia, qua ira turbatior, ne silentio,& patientia illatam sibi injuriam approba- τοτὲ duos quoque Equites, Franciscum Guia

229쪽

Gregorij XIII. Gusmanum Hispanum , & Sebasciam

Gallum Romam amandavit, ut Pontificem ad defensionem accenderet: se Romae causam dicturum: proinde aliquem mitteret, qui perturbatam ordinis fortunam sustineret, ac regeret: Acerbissime tulit Gregorius hanc clarissimae deque Christiana Religione optime meritae Gentis discordiam, cui componendae statim Pontificiam vim commodavit, ne discordia ruinam afferret. Igitur misso ad Melitam Gaspare Vicecomite, postea Archiepiscopo Mediolanensi, jussit eductum carcere Magnum Magistrum, & pariter Rome-sasium, ad se Romam accedere, quae novarum rerum avida simul & arbitra, vertentem Romegasium ut ambitionis reum, eoque inglorium destitutumque comitatu, & benevolentia spectavit, Joannem vero seu senij, seu carceris commis. seratione, solemni pompa, laetitiaque excepit, & Gregorius eum benigne audijt, cumque lacrymas perorando fudisset, solatus est: Haud esse innocentiae timendum : se curaturum, ut sua factum poena sequeretur , dc afflictae probitati sua eL

230쪽

ai Instoria Pontificatus

sec gloria: mox Romegasio praecepit, ut Joannem ceu Ordinis Moderatorem adiret, coleret ; donec lite confecta, de cujusque dignitate dijudicatum seret. Patui ille. sed invisus aulae, animoque tristis paulo post occubuit,cujus funus exacto mense Ioannes secutus est , dum more patrio, immemor deficientium ex aetate virium, dat liberalitere vena sanguinem . sic cecidere duo, eximia Hierosolymitant Ordinis lumina; uterque incertae documentum fortunae, alter ambitione, severitate

alter; Extincto igitur Joanne de Cassiera. ingens cura incessit Gregorium , quippe Insulae Othomano minitante , Equitibus in factiones divi sis, nec ad obsequium pronis, verebatut, ne quid funestum, do . tendumque accideret, si comitia habet entur; Melita praesertim debilitata piaesidi js. nec armamento instructa; Igitur eo missis Ferdinando Majolino , , Gregorio Nibbio, vetuit inconsulto Pontifico agit

ri comitia, acMelitam a quocumque adiri. Mox deliberavit, ubi agitanda, cumque Roma praeferrent aliqui, tanquamUrbem, Pontificiae v0luntati obnoxiam, Praetulit - Δ ipse

SEARCH

MENU NAVIGATION