Gymnasium Patavinum Iacobi Philippi Tomasini episcopi Æmoniensis libris 5. comprehensum ..

발행: 1654년

분량: 562페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

etao Iae. Phil. Toma fini Commentar. PAVLI BENII EVGUBINI ET EXTERORUM PATAVINI GYMNASII DOCTORUM QUOS IUVERIT HOC SAXO CONDI

ANNO SALUTIS M DCXI.

In funere Rectorum Gymnasii fiunt magnae solemnitates, & pro ipsius fortunis , & scholarium erga eum benevolentia . Cui etiam publica monumenta splendidE eriguntur, sicut& publicis Professoribus, quae in Templo S. Antonii N aliorum Divorum videntur, quorum in volumine a me edito M DC XLIX Inscriptionum Patavinarum copia est.

252쪽

IACOBI PHILIPPI ΤΟ Μ ASINI

EPISCOPI AEM O NI E NSIS

De Gymnasio Patavino Commentaria

L I B. II. De Doctoribus Iuris Civilis Canonici clarioribus Gymnasii Patavini ab Ognno II 7 ad

nnum I OO. Cap. I. D statuti im ordinem pergentes eam Doctorum seriem prosequimur, quam ex scriptis publicis& privatis accepimus, omissis iis, quorum memoria temporis vetustate exolevit. Priscis enim monumentis constat , antiquissimum GHER ARDUM POMEDELLVM Iuris professorem

adhuc suvenem anno Mys a populo Patavino e cathedra ad Episcopatum fuisse evectiim: eiusque praece rem pariter IO AN NEM CACCIVM Patavinum anno II 49, ut ex illius i. pulcro constat, publice in Gymnasio Patavino docuisse. Quo tempore non ita usitatum erat Doctoris titulo Viros ornari. Et si vero notiti ' tum publicae , tum privatae,Vrbe anno II 74 conflagrante perierint, tamen cx Ἀ-sgni sepulcri mole apud D. Stephanum, Antonium Lidium, seu Lyum Patavinum inter Iurisconsultos illius seculi primos floruisse, magnamque hominis sapientiam & Iuris prudentiam indicat Elogium ibi appositum. Obiit ςtate gravi iaO8. Puto etiam circa ea tempora Gyinna sis vicinarum civitat- tum penitus sublatis , & Patavina Vrbe caeteris dominante , Luct una nostium Prosessoribus floruisse. Vicentiae quid c mScholas anno trose die 7 Iulii Monachis Camaldulensibus

253쪽

232 Iac. phil. Toma fini Commentar.

concessas fuisse perhibet in Historia Vicentina Iacobus Mar-Σarius. At postquam Caesar Federicus II Bononiensibus

graviter offensus in Patavinam Academiam Anno Iaa et Bononiensem transtulisset, Professores scientiarum ac artium etiam cum studiosa juventute huc transmigrasse verisimile est. Inter quos etiam video Accursum Regiensem I. C. ceti herrimum hoc in Gymnasio docuisse & disputasse, ut ex Alb. Gaia d. de Baianitis pro maleficio in fine constat hisce verbis: Hae duae quaestiones disputatae fuerunt in Civitate Paduae in bcholis per Dominum Accursum de Agio. Post haec tempora sub annum Iaseo sus Civile legisse a bitror Iacobum ab Arena Parmensem, stolandum de Placiola vico Patavino, qui floruit una cum Albertino Mussato ad Henricum Septimum Imperatorem Orator, quamquam exiguo discrimine in albo lurisconsultorum Patavinorum

ad annum Iῖoci resertur.

Ir93 Boccatinus Mantuanus Arci presbyter Patavinus Ius Canonicum explicare coepit, quemadmodum ex eius

Epitaphio in peristylio Cathedrali colligitur . I 3oo Ioannes Angustiola Carsanas Ius Pontificium interpretatus est.

13io Oidradus a Ponte Laudensis Dini discipulus,&RLeardus Malumbra Cremonensis Iacobi ab Arena auditor Ius Civile exposuerunt: Is Venetias vocatus ad condendas Reipublicae leges, ibidem obiit anno I 33 , ita D. Pauli aede prope januam tumulatus. Nicolai veto Malumbiae Iuris Prose ris Patavii ad D, vi Augustini Pollam Septentrionalem sublime sepulcium inscripto cat in me spectatur. De quo in nostris Inscriptionibus Patavinis editis an iaci I 649.

a 334 Nicolaris Malari lius Mutinensis Ius Civile Pata- vij exponc bat S sorsitan Paulus Titulus, NicolausPlebeius, ac Iacobus Antonius Stennus, sive de Malitia Patavini I. C. ccleberrimi in patrio Gymnasio Ius docuere. 13a o

254쪽

De G mnasii O Patavino Lib. II. 233

Iaro Ioannes Andreas Bononiensis. Hi omnes Iurisconsulti Reipublicae Patavinar operam locarunt; qui sequuntur CARRARIENSIUM Principum dominio. 1338 Antonius Sanctangelus Patavinus ad jus Canonicum invitatuS.

Reinerius Arsendus Foroliviensis,magister Bartholi,postquam Bononiae cum Iacobo Bel visio docuisset, Pisas deinde accitus,anno I 33o ab Ubertino III Carrariensi Gymnasii Patavini instauratore,sexcentorum a ure orsi ingenti ea state honorario,docere coepit. Quod onus usque ad ultimum viatae terminum magna cum laude sustinuit. Obiit anno I 3 18, in AEde D. Antonii cum elogio sepultus. Eodem sere tempore Fridericum & Arsendinum filios ambos Iurisconsultos hic docuisse legimus. De Arsendi nide Arsendis I. C. uxore, egregia Domina Catherina della. Beneida extat sepulcrum in eadem Ecclesia,cum inscriptione, ut in nostris monumentis Patavinis videre est. Eadem aetate .ggidius Mandelbertus Cremonensis ius Pontificium Patavii interpretabatur. Carlinus vero eius frater civile, qui postea in Curia Romana causarum patronus magni nominis suit.

13 s Bartholomaeus & Angelus Pagitarini Iuris interpretes.

13 6 Bartholus Saxo serrariensis ius civile per aliquot annos professus, Ilainerium olim praeceptorem, collegam habuit acerrimum, & a meridie Signorolum Homodeum, adeoque singulis diebus bis docuit. 13so Uictor Dulcis Felirensis& Ioannes Sancto Georgianus Bononiensis, gener Ioannis Andreae jus Pontificium docebat; cuius uxor Bitinia hoc anno Patavii obiit, & apud. D. Antonii Templum condita,in cuius tumulo figura mulieris quiescentis spectatur. I 36o Bartholomaeus Capi vacceus Patavinus Iuriscor

sultus ede in aliis Italiae Gymnasiis legum professor cel Q g bris.

255쪽

α34 De. Phil. Tomasini Commentar. hris. Consuluit cum Baldo N Paganino Sala. Ricardus si licetus δε Salvanus Bononiensis jus Pontificium anno 1373

interpretati.

137o Boniacobus Sanvitus& Zilietus Patavinus I. C. 13 8 Baldus Perusinus ad jus Civile vocatus docuit Bartholomaeus Salicetus Ricardi nepos Bononiensis anno 3 373 Bononia expulsus Patavium concessit, ubi a Franciscoli Carrariensi humaniter exceptus per quadriennium jus

civile interpretatus est.

Nicolaus Spinellus Neapolitanus intextu maximὰ versatus jus civile biennio docuit. Obiit anno i 38o, cuius filius Bel sortis Episcopus Catanensis anno i 39 Collegium Patavii instituit, quod Spinelloruin vocatur. 138o Angelus frater Baldi jus civile declaravit. Arsendinus de Arsendo pariter. Albertus Guid elotus Perusinus. Philippus Cassolus Reginus jus civile tradidit. Aicardus Alva rotus Patavinus I. C. docuit usque ad Annum I 38a, quo Obiit. Zibus de Casalis Patavinus iuris interpres Cl. & caussaxum actor Francisco Carrariensi charissimus. Ottonelius Discalcius Carrariensibus gratus & I. C. juris Professor clarissimus. Baldus Bonifacius Plumbinus. 338i Per haec tempora Benedictus Petrucius Senensis' jus Canonicum exposuit. 338r Michael de Re prandis Marosticensis.

a 381 Peuus Ancaranus, Ludovicus Cortusius Patavinus I. C. Ioannes Llidovicus Lan bertacius I. C.& Orator insignis S primus omitium Doctorum Gymnasii. . Et ne dictus Plumbinus.1399 Bartholcn a iis de Saliceto, S Petrus de Alva rotis de Padua juris civilis Dcctorcs eximii habebantur, ut ex privi giis Laui eae eo tempore collatae peripaeuum est.

256쪽

a 3 sDe Gymnasio Patavino Lib. II. De Doctoribus euroribus Gymnasii ab anno I GO

ad annum I CP. Cap. II.i oo T N Gymnasio Patavino sorebant Prosessores iu-

I ris prudentiae cIarissimi praeter Bartholomaeum Sa- licetum Benedictus Plumbinus in jure civile , Daniel Ridus, &Thomas Genuarius Patavini, itemque Francise is Zabarella legum & praesertim Pontificiarum omnium cori. phsus, qui per plures annos ante millesimum publice docuit.

Hoc etiam tempore Icannem ab Imola hic docuisse, testis Pancirolus in ham verba : Is Laurea accepta, cum Patavii pro teri coepisset, tanti nominis fuit, ut omnes sevi temporis Iurisionsultos supera cris. Vnde a Nico o AIesimo Ferrariam ad illustrandam eam Academiam Annσ Iqo2 conductus, ubi ius civile per aliquos annos docuit.

I o Franciscus Ramponias Bononiensis ad ius civile explicandum cum Ioanne Pleone Ariminensi conductus est, qui primus Ferrariae cum Benedicto Plumbino docuisse dicitur, utrumque postea Patavii legisse , ex Iurisconsultorum albo deprelienditur. Antonius Cortusius Par. eximius iuris Interpres in Academia nostra vixit, usque ad annum I 428, quo vita excessit. 1423 Leo de Lazara Canonicus Patavinus jus civile in

terpretatus . .

I et Petrus Mauro cenus,qui postea in Cardinalium ordinem receptus, cum Pro Mocimo Comite Patavino sextum Decretalium diu explicuit. Ioannes Franciscus Pavinus I. C. Patavinus. Cosmus Contarenus. Marinus Zabarella, qui obiit r 27. Antonius Capit inaus Canonicus Patavinus. Hac ipsa aetate, Paucirolo auctore de I. C. Fantinus Dan-

257쪽

dii lus Venetus vixit. Post hunc Garao Venetus & Paulus

Doctus Patavinus jus interpretati sunt. Doctus in secundam Decretalium partem commentaria edidit, si ibscriptiones in responsis utriusque Raphaelis leguntur. Item Ioannes Verzelius Patavinus jus Pontificium docuit. 1 31 Paulus Castrensis ad iuris civilis cathedram accitus Patavii splendidas aedes e regione coenobii servorum ex struxit, & docuit usque ad annum Iq92. Angelus Perillus Patavinus I. C. Io. Franciscus Capitistius. Bartholomaeus Zabarella I. C.

Item Battholomariis Capitistius, qui obiit I D. M Fridericus Capitistius per haec tempora in Lyceo florebant.

Paulus Aretinus. I 32 Ioannes Andreas Tarvisinus.

r 3s Franciscus Bradiolus juris Pontificii Interpres Albam filiam Modesto Polento no nupsit, qui hoc anno Iuris

consultus electns etiam public E docuit. 14 o Iacobus Zocchus Ferrariensis jus Pontificium de- clatavit per annomao summa cum laude, & in veteri D. Iustinae, Monachis choro subsellia exstrui euravit ue ubi & con

ditu Sa

Iisdem temporibus Dominicus de Ponte Venetus, Se Thadaeus Vico mercatus Mediolanensis Decretalia sunt interpretati , & post eos Ludovicus de Malitia Patavinus Abbas Prata leae,& Pros docimus a Limen a Sacerdos . Deinde Augustinus Michael Venetus Archipresbyter . Antonius Rosellus Aretinus Monarcha juris ac sapientiae

vocatus post varias Legationes Patavium se contulit, ubi quingentorum aureorum honorario jus Pontificium mane explicavit per annos et 8. Franciscum Barocium Pauli II Pont. cx sorore nepotem in Decreto interpretando, deinde Iacobum Zoccum concurrentes habuit. Pancirolo teste. Obiit 14 66.

258쪽

237 De Gymnasio Palatino Lib. II.

Iacobus Leonissa Patavinus. Io. Iacobus Canis Patavinus I. C. Per haec tempora. Bel sortius Chechileus,& Antonius S. Lunardus Patavini Legum Interpretes , praeter Iacobusta Alva rotum, ctiam Petrum Collegam Fulgosii,& Comitem,& Franciscum Alva rotum , & Iacobum Ilmiorem. De quibus in noliris Athenis.1 Floruerunt Raphael Raimundus Comensis in jure

civili,& Raphael Fulgosius Placentinus, qui jus civile matu. tinis horis docuit. I si Benedictus Ralmondus Raphaelis filius. I 13 Antonius de Prato veteri Florentinus jus Canonicum professus. Iacobus Alva rotus seu dorum libros interpretatus, hoe ipso anno e vita discessit.

1418 Bartholomeus Cepolia Veronensis, reserente Pan-cirolo, Alexandri Tartagni concurrens suit, cum quo de loco habuit controversiam. Is anno I 4 6 peracto studiorum

curriculo I. C. creatus aere privato Petri Donati Episcopi Patavini adiutus in hac Academia AEdilitium edictum diebus festis magno auditorum concursu est interpretatus. Alexander Tartagnus stipendii amplitudine, usu lectio- mi , & aetate Cepol lam praecellebat. Floruerunt etiam Petrus Barbobus, seu Soncinus, Paulus DoctusJoannes Saulaetariis, Laurus Palati olus, Franciscus Verzelesius, & Ioannes Franciscus Porcellinus, Ioannes Prato, Io. Baptista San blasiuis, Io. Baptista Rosellus, Angelus Turchetius, Petrus Comes, Franciscus Facius, GaIpar Ursatus Patavini I. C. i Petrus Franciscus Ravennas juris civilis explanator. 1 7s Franciscus Brevius Venetus. i 77 Dionysius Franciscus Venetus.1 84 Angelus filius Pauli Castrensis quadraginta annos

jus docuit.

259쪽

Alexander Naeviis Vicentinus juris Canonici professor. Ioan. Georgius Branditius Vicentinus juris civilis. Duo eodem tempore inclaruerunt Gallienus Ancaranus& GaIeacius Gurges Uicentini juris civilis Interpretes. Petrus Molinus Venetus juris Canonici professor. 6 Iason Maynus Mediolanensis ad jus civile vocatus a Senatu Veneto stipendio mille ducatorum,collega Antonio Vrsato , vespertinis horis per triennium docuit, deinde Pisas concessit. 1489 Post Iasonem Paulus orianus Brixientis, & Ba tholomaeus Urbinas Paternus per annos 23 jus explicavit. I V8 Bartholomaeus Socinus Mariani Senioris fillus jus civile interpretatus est,& eodem sere tempore M. Antonio

Raverius Bononiensis. .

Iasoni successit Ioannes Campegius Bononiensis: qui r vocatus est a senatu Veneto eodem honorario quod Iasoni collatum,qui antea in hac Academia docuerat,indigne serens Iasoni stipendium eximium fuisse concessum. Patavium quum esset rediturus,ad eum deducendum Gymnasii Rector, & cum eo circiter quinquaginta Legum studiosi Bononiam concesse Iunt. Deccm annis iupi ima Cathedra ujus Caesa- l

professus, a suis civibus rogatus in patriam rediit. Campegii Collega Hierony-

a musci Lucii gella Ticinentis l. Co

260쪽

239 De Gymnasio Patavino Lib. II. Professores Iuris Canonici horis matutinis in primo loco ab eAnno IJOO Ulue Is 3. Cap. II I 1 soro Hilippiis Decius summus Legum Interpres ius

P Pontificium in hoc loco honorario Florenorum 7oo usque ad annum II os, quo a Rege Galliae in Lyceum Ticinense accitus est. 1sos a8 limit in locum Decii suffectus est D. Antonius de Burgos Hispanus cum Florenis qOO.rso; ob incendium belli, & medere Cameracensi Principum contra Venetos inlio, e Xercitationes publicae, & prae-lceiiones in Gymnasio intermissae fuerunt per aliquot an

rsis Per haec tempora Balthasar Cardiacius Florentinus hanc cathedram decorabat,cui anno I 3 2.3 collega in secundo loco datus Marcus Mantua . Carductus Isis Ludovicam uxorem amisit, quam Patavii in Templo Servo tum humari voluit, & moerore ex ea jactura contracto paucis

post annis Venetias se contulit , ubi Mediceam domum publice lacerando sevientis patriae statum deplorare non de sitit: in eius locum successit 1123 Bernardinus Claricius aliis Gambaro , Bononienisss, qui anno Isa 8 de iunctus in D. Mariae ab Avantio Templo sepultus est. 113 Ioannes Baptista Ferretus E secundo loco ad priamum traductus. Hanc cathedram abolere placuit Senatui

Veneto per aliquot anno S.

is s i 7 Octobris Iulius Scarlatinus Regiensis per an

nos tres eiectus.

isso Philippus Portius docebat cum Floren .a oo.issi Ex rotulo primus locus vacat. Iacobus Menochius e percelebri Montis Regalis

SEARCH

MENU NAVIGATION