Johannis Muys Praxis medicochirurgica rationalis, seu Observationes medicochirurgicae secundum solida verae philosophiae fundamenta resolutae. Decades duodecim

발행: 1695년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

421쪽

os Praxis Medicorius est, tolleretur ac eXularet per triduum, quo exacto rediit ille, quia nempe acredo ori ficio ventriculi pertinaciter inhaerens a risu nondum penitus eXcussa fuerat. Consuluimus igitur, ut patiens spirituum aliquandiu retineret, ac ut os frigida collueret , adhaec praeseripsimus optata, sudorisera, carminantia, sed incassum, qua de causa acrem materiam adeo pertinaciter impactam vomitorio tolli debere censebam, sed parentes recusabant illud admittere in tenella hac aegrotulae aetate , ideoque vinum medi-eatum praescripsi, quod constabat ex radice jalappae, Zedoariae, Valerianae Sylvestris, herba cardui benedicti, mentitae , rhabarbaro, soliis sennae, semine cardamomi minoris , castoreo, aliisque a quo quotidie semel assumto ad uncias tres alvus bis aut ter laxabatur, atque hoc pacto convulsiones Capitis, manuum pedumque singultum antea comitantes , primo cessabant, deinde etiam sin- fultus ipse indies magis magisque mitesceat, donec sexta tandem septisana penitus

evanuerit. '

Tulpius in observationibus suis perhibet,

singultum duodecimo plerunque die cessare, sed noster multo diutius perseveravit ac eX- pertissimus Forestus lib. Xv III. cap. X II. loquitur de vetula, quae aliquando per siem iannum singultiebat, nec minus Convalescebat. Circa

422쪽

Chirurgica Rationalis. 4o7 Circa idem tempus duo Curae meae Com- missi erant, qui a tertiana anni 1693. media aestate periculose ac pertinaciter grassante convalescentes singultu misere discruciabantur, qui summam deglutiendi liquoris dissicultatem creabat ac nullis remediis obediebat donec octiduo exacto sponte tandem evanesceret.

prodeunte

MUltis morbis affigitur Corpus humaia

num, ac praecipue quidem muliebre, quod aliquos adhuc patitur affectus, quibus sexus viros exemit, ac inter hos nullus frequentior abscessu mammae, sed hic raro admodum tam enormis est, quam ille qui sequitUr. Juvencula viginti annorum prim ipara Conquerebatur de tumore dextrae mamillae, quam mulierculae pro more dolorificis suis frictionibus adeo molestarunt & Contuderunt, ut aegrota quotidie febricitaret, ac mamma de die in diem magis magisque intumesceret

atque doleret.

Tandem accersitus praescripsi cataplasima emolliens circa vesperam, unde tumor ea dem

423쪽

os Praxis 3 dicodem nodla distuptus paulo supra papillam ingentem puris copiam profudit , sequentibus aliquot diebus etiam haud parum puris pro

manavit, illius tamen emuxus aliquatenus impediebatur a corpore duriusculo pollicem longo & crasso, albicante, ac ulceris foramen magna eX parte obturante, quod tertio vel quarto die prorupite mamma, atque ita multum puris profluxit ue corpus hoc per noctem in aqua maceratum nihil aliud erat quam Congeries glandularum cum annexa pinguedine foetorem quendam spirans.

Ulceri cavo,quod nucem juglandem a quae-bat magnitudine, plumaceolum applicabatur cum balsamo Arcta, ac superimponebatur primis diebus cataplasma, deinde vero Emplastrum Stipticum Paracelsi, atque ita ulcus quindecim dierum spatio coaluit.

Anno post ulceris coagmentationem tranSacto iterum peperit haec juvencula ac eadem mamma lactavit aliquandiu infantem , sed postea coacta fuit eandem exsiccare, quae quidem multum lactis profundebat quotidie, sed . adeo dolebat inter lactandum, ut cruciatum diutius perferre nequiret patiens. Mirum fortasse alicui videbitur, mammam, cujus multi canales lactiseri apostemate suppurati ac disrupti fuere, adhuc lacte dissiuere posse, sed mirari desinet, ubi ex Clarissimo Antonio Nuk in Adenographia curiosa didicerit ,

424쪽

Chirurgica Rationalis.cerit, duinus lactiferos, antequam papillam attingant, anastomosibus inter se juninos esse, unde Contigit, ut lac in glandulis residuis se- Cretum per vias laterales in alios papillae ductus integros adhuc transierit atque hoc pacto e papilla copiose propulsum sit. Si aliquis hic loci interroget, qua ration mammae lacte distentae exsiccentur 3 respondeo , lac in mammis contentum ab emplastris idoneis fluidius reddi atque ita per venas dc vasa lymphatica retrogredi ad masiam sanguineam, quod facile fieri potest, quia ductus laetiferi, ut doctissimus Antonius Nuk distincte demonstrat, valvulis destituuntur. Dum mentio sit niveorum illorum ac quovis fere momento innumeris suspiriis elevatorum CordiS promontoriorum cum elegantissimis corallinis suis cacuminibus, ut verbis Utar doctissimi M. F. Getideri in diatriba de fermentis C. et 3ὶ hic loci mammarum descriptionem

annectere placet ex celeberrimo A. Nuk,quod nempe sint, sicut aliae glandulae conglomerata , teXtura minutissimorum vasortim ex tenuissimis arteriolis conflatorum, sanguinem variis particulis gravidum vehentium, ac in duo desinentium vascula, quorum alia VCnosia sunt sanguinem admittentia venosum, aliaeXCretoria substantia vero papillarum fi-brosa est , ac convenit cum structura glandularum conglobatarum, quae potiori jure

425쪽

qi o Praxis Medico vesiculares dicendae forent.

Si sanguis papillas distendens diutius in

iisdem remoretur, acescit ac fissuras inducit aliquando, ad quas sanandas balsamum lucatelli egregium non raro eXpertuS im. Mammarum glandulae numerosissimis nervis donantur, nimirum ut ita lac su Ccinervet 'icopia irroretur, temperetur ac dulcescat, atque secretio ejusdem promoveatur,dum glandulae mClliter Comprimuntur , hinC forsan

aliquis concluderet, infantes haud dissiculter imbui posse nutricum moribus, dum sucCum nerveum lacti permistum lactent. OBsERvAΥ1o VII. De Apostemate Pecoris felicitersanato. SIcut abscessus hepatis ex vulnere Capitis ortus plounque lethalis esse reperitur secundum Petrum Pigraeum aliosque,sic e Contrario ille non raro feliciter sanatur, si ex mala' jecinoris dispositione originem trahat, quia tum temporis plerianque praecedit inflammatio, qua mediante hepatis substantia coalescit cum peritonaeo, & sic abscessus apertus pus

Contentum eXtra abdomen effundit, quod alias in illius cavitatem promanaret 8c mortem inferret , hanc veritatem sequens Casus

426쪽

Chirurgica Rationalis. 6 I Iochodecim annos natus me invici ac Conquestus est de dolore deYrri lateris circa costas spurias; praescripsi apossema attenuanS, pili VC-

res acidum temperantes aC emplastrum CX

gummi Caranna Mercurio vivo permistum. Post aliquod temporis intervallum aeger pallidus atque eX tabefactus ad aedes nostras

rediit dicens, se nihil levaminis ex remediis a me praescriptis periensisse ; justi igitur ut Corpus denudaret, atque ita infra costas spurias inveni apostem a maturum, licet ejusdem cum Cute coloris, eXterne non superans s tigni magnitudinem, cui imposui corrosivum Paraei adeo decantatum circa vesperam, it udque reliqui usque in posterum diem, quo tempore divisi escharam scalpello, atque ita viginti quatuor unciae puris candidi ac bene cocti es uxerunt, ac multo plus promanasset, nisi exitum turunda occlusissem ; eodem die adhuc semel idem puris pondus extraXi, quod progressu temporis magis magiSque minuebatur separata post aliquot dies eschara specillum ad digiti longitudinem sursum protrudere poteram sine resistentia, quamobrem adhuc per aliquod temporis intervallum tu-rundam balsamo Arcari inunctam imposui, sed non valde longam, tandemque applicui plumaceolum, atque hoc pacto patiens noster

sex septimanarum spatio ab absces hi hoc horrendo lanatus est & brevi post tempore pin-

S a guis

427쪽

4ia Praxis Modico guis & nitidus evant, qui antea cadaveris potius quam hominis viventis imaginem reserebat. Antequam tumor aperiretur, aegrotus appetitu prostrato, ac tussi molesta laborabat, sed utrumque malum post apertionem brevi evanuit. Si quis jam temporis me interroget, Unde tanta puris copia profluxerit, Cum tumor CX- terno adeo ex ilis appareret, respondeo apostema illud penetrasse usque in gibbam jecoris Partem, quod specillum tam longe sursum protrusum etiam demonstrare videtur, sed regeret sortasse aliquis, pus in tali casu profluxurum in cavitatem abdominis, sed repli-Co , jecur prius inflammatum fuisse dc post inflammationem coaluisse cum peritonaeo, atque ita tumorem externe se praebuisse Conspiciendum ac me quasi manu duxisse ad aper

tionem.

Similem casum videre licet apud doctissimum eXpertisi1mumque Dominum Petrum de Marchetiis observatione LII. apud Clarisissimum dexterrimumque Fredericum Rui-1chium, Professorem Amstelodamensem Ob- , servatione L. nec non apud Petrum Adriani filium Chirurgum Amstelodamensem CXpertissimum Ob1crvatione quarta Auctarii secundi post Scultetum.

428쪽

Chiru ica Rationalis. 623 OusERvΛΥ Io VIII. De duro palpebra tumore ablato. TRes tuberculorum species palpebras in-sestare consueverunt, hordeolum nempe, grando de lithiasis; primum in summa palpe bra succrescit oblongiusculum, ac suppurassicens simile est grano hordei, alterum est tuberCulum rotundum, translucidum atque huc& illuc mobile, tertium vero tuberculum est nodus durus, cujus extirpationem haeC observatio proponet. Matrona triginta circiter annorUm jam per annum unum & alterum gestaverat tuberculum durum in palpebra 1 U pCriori, ejusdemque cum Cute Coloris, quod

i ndies magis magisque acCrescebat, sic ut jam pervenisi et ad magnitudinem pisi mediocris,

ac aliquatenus etiam doleret, quare patiens, formidans ne malum tandem valde acci Cice-TCt, me consiluit cupiens illud auferri.

Imposuimus igitur frustuIum corrosivi Paraei, quod nobis praesentibus horte dimidia

spatio escharam tuberculo inussit. quae intra Odi iduum cum annexo tUbcrculo 1 Cparabattar , atque hoc pacto ulcusculum cavum brevi ii Cmpore Carne repletum est ac cicatrice haud de orini occlusum, nec patiens ullum in motu palpebrae animadvertit obstocli una, quod

S 3 alias

429쪽

qI Praxis Medico alias facile contingere posset, si musculi palpebrae caustico vel ferro laederentur. OasERVATIO IX. De extirpatione digiti.

SIcut ex parva scintilla permagnum crebro

eZoritur incendium, eodem modo ab exili vulnusculo horrenda nonnunqUam producuntur symptomata. Chirurgus quadraginta

Praeterpropter annorUm in foetu mortuo e

trahendo occupatus sinistrae manus medium digitum circa articulum medium non ita pridem vulneravit, sed vulnusculum parvi faciens in operatione incepta pergebat. tracto tandem foetu Chirurgus dolorem lentiebat in digito , qui singulis momentis magis magisque exacerbatus sebrim, vigilias ac animi frequentia deliquia post aliquot horas afferobat quiCquid applicaDatur eXterne, quicquid interne assumebat aegrotus, nihil juvat. Quarto hesionis die accersitus animadverti, quod apicem digiti jam invaserat gangraena, quie intra biduum, non obstantibus idoneis remediis, totum digitum trans Condit, quam obrem, aegro consentiente, digitum in parte sana cuneo ictu mallei lignei adacto sustulimus, atque ita c vestigio dolor remittebat,

430쪽

Chirurgica Rationalis. οὶ scaeteraque symptomata cessabant; vulneri primo plumaceolum cum albumine ovi dc pulvere sanguinem sistente, deinde vel odigestivum applicabatur, superimposito cataplasmate emolliente gangraenae resistenis

Brevi post tempore frustum tendinis separabatur ac tandem etiam ossiculum a cuneo

fissum in ablatione digiti, & sic ulcus bimestri

spatio omni CX parte coaluit. Extirpato digito disicisio tendinem vulneratum ac tumidum invenimus, qui omnium horum symptomatum causa existebat. Quo pacto vehemens adeo dolor oriatur expunctura nervi vel tendinis, explicui decadis secundae observatione prima, aetamen manifestima est, dolorem hunC etiam exacerbatumese ex eo, quod patiens digitum laesum operationi adhibuerit, eumque ita summopere fatigaverit, ac praeterea cum ab urbe abesset, intercessit adhuc multum temporis, antequam idonea medicamenta possent applicari, quae tamen punctus nervus Vel tendo extemplo post laesionem imponi desiderat. Ex dolore vigiliae, labris ac animi deliquium facili negotio deduci potest, nam ut vigilias prius explicemus, dolor in parte laesa nihil aliud est quam vehemens adeo fibrilla rum agitatio, ut metus ad sit ruptionis, vel ipsissima ruptio, dum autem agitatur una ner-

SEARCH

MENU NAVIGATION