장음표시 사용
391쪽
3 8 Praxis Medieaca initium sextae septimanae firma cicatrice obductum fuit, sanguinis ac humorum Circulatione primo digestivi, deinde vero balsami vulnerarii ope in pristinum statum restituta , ac per Consequens mundificatione di incarnatione peractis. AEgrotulus, quod admirationem meretur, nulla febri toto Curationis Cursu unquam Correptus est, semperque alvum liberam habuit, nec de ullo propemodum dolore post sectionem conquestus est.
Postquam vulnus Coaluit, urInam semper retinere potuit puerulus ac reddere pro lubitu, cum alias multis post sectionem calculi toto vitae tempore urina involuntarie, profluat, quod valde incommodum est. OusERvATIO IU. De miranda brachii concussione. INter res non naturales vulgo dictas nullae reperiuntur, quae Corpus humanum atrociori tyrannide affigunt, quam passiones animi ac inprimis quidem terror, cujus admirandos effectus 1equentes paginae narrabunt. Puella septendecim circiter annorum, Cui jam ante triduum menses fluere coeperant, Valde Perterrebatur, cum amicam sibi puellam conspiceret per trabes delabentem ac vulneratam iu
392쪽
Chirurgica Rationalis. 37 in facie , quamprimum patiens in lecto decubuit , totum corpus summopere contremisce- Te Coepit, quamobrem astantes eidem propinabant tincturam levi1fici, suspicantes, me strua ex hoc terrore forsan in fluxu suo impedita fuisse. AEgrota postero die iterum Convaluisse videbatur, sed ex templo redux summa brachii dextri concussione corripiebatur, quare astantes ipsi porrigebant theriacam devorandam, unde mirum in modum sudavit, sed absque ullo emolumento. Postero die per literas consultus sequentem mixturam praescripsi, quam patiens Cochleatim assumebat, . Aq. sor. tilia.
melissa, pulegii Syr. e flachade 38.
Ol. lavendulae stili. G. X. Cinnabar. nativa G. viij. Laud. Fiat. G. iij.
Adhaec sequenti linimento. Ol. de Castoreo δο-
suceini G. XXX. lavendulae stili. G. X. M. F. Linimentum. Nu-
393쪽
Nucha quotidie calide inungebatur, sed abs. que fructu, qua de causa quinto die post tremoris convulsivi initium accersitus ad aegrotam invisendam prosectus sum, cujus brachium tum temporis adhuc tantopere Contremiscebat vel potius concutiebatur ac COn- vellebatur, ut ego nulla vi illud Continere potis inem, nec tamen patiens de ullo conque-xebatur dolore, ac bene comedebat nec febricitabat unquam; ubi dormiebat, concussio perseverabat sed paulo mitior. Sensus & iudicium vigebant ut ante, ac aegrota bono animo erat, narrabatque mihi, se per aliquoia septimanas circa vesperam se-briculam quandam percepisse ac plerumque laborasse catharro dolorifico circa tendines colli nunc dextrum, nunC iterum latus sinistrum occupante. Quintus jam dies illuxerat, quo alvus non respondebat. Omnibus circumstantiis rarissimi hujus affectus rite pensitatis judicabam acrem illam materiam, quae Ca thanum colli antea produXerat, a terrore Commotam occupasse principium nervorum ad brachium dextrum tendentium, ubi irritatione sua continuam hanc convulsionem excitabat , spiritus animales in maxima copia in musculos brachium moventes determinan
Ad acrem hanc materiam e loco suo dimo-Vendam extemplo ingens vesicatorium nu-
394쪽
chae imponi jussi , quod vesicam satis mag
nam attollebat. Quia vero alvus non obediebat, praescripsi vinum medicatum, cujus uncias. tres alternis diebus assumebat patiens.
Hermodactyl. 3iij. M. F. pulvis grossin sacculo includendus ac invinigallici infundendin. Praeterea totum brachium singulis diebus calide inungebatur linimento, quod sequi
In Ung. martiati. Ziij. Ol. vulpini. Lumbracor. ais 8s . Therebinth. xij. ecini. M.
i Lavenduia. G. XXX. M. F. Linimentum.
Interea temporis patiens sox cochlearia mixturae praegressae quotidie usurpabat, eum in finem, ut acris materia stagnans attenua retur, ac Viae , per quas evadere posset, ape virentur , in quem scopum linimentum nostrum etiam collimabat, ut di lamentumido
395쪽
381 . Praxis Mediconeum, cujus vapores brachium laesum excipiebat , tandem etiam vena pedis aperta fuit, 1edomnibus hisce remediis parum juvantibus malum perseverabat adhuc , donec tandem primo mane expergefacta puella animadvertit inopinato nec sine summo gaudio se convaluisse, ac brachium quiescere, iterumque pro arbitrio obedire muniis consuetis. Haud absimilem casum videre licet apud doctissimum Cornelium Stalpari. Cent. I. Obs. xv I. ubi author mentionem facit puellae, quae vehemente pedis ac brachii concussione post terrorem corripiebatur, tandemque usu castorei praecipue sanata fuit.
De abscessu sub lingua mortem minitante. ARtem nostram longam esse haud immerito dixit olim Hippocrates, nam quo tidie in praxi casus occurrunt insoliti, quos vel annosissimi in Medicina senes nunquam
Non ita pridem accersitus sum ad sexage narium , qui jam per octiduum laboraverat incommodo quodam quod sentiebat in deglutiendo, cui debellando multum operae a medicamentorum impenderat sed incassum. Ubi autem ego accessi, tanta erat deglu
396쪽
Chirurgica Rationalis. 3 83tiendi dissicultas, ut patiens nihil comederei posset nec bibere ; in faucibus vero nihil mali apparebat, ac febris aberat, sed lingua multis villis nigricantibus ac lati straminis longitudinem habentibus obsidebatur, ac valde dolebat, ubi comprimebatur spathula, unde abicemum sub lingua delitescere censebam, ideoque tequentem solum emollientem praescripsi.
Hor. camomisi. aa M.j. meliloti. sambuci. malvae a Urea.
hyperici aa M. β. Sem.faeniculi. 5V I. lini. Us. Baccar. juniperi. 3 iij. Gque in aqua communi ac vapor saepius de die
Αtque ita brevi post tempore aegrotus inopinato ac feliciter convaluit, nec quicquam incommodi amplius sensit, gavisus summo-Pere, quod momento temporis ex faucibus mortis ereptus esset, quam antea Cito affuturam formidabat. Sed unde tam subita convalescentia p procul dubio ab abscessus sub lingua latitantis
397쪽
38 Praxis Medico inopinata disruptione , quamvis aeger nihil puris animadverterit, nam fortasse inscius illud deglutivit in somno, a quo expergefactus sanatum se sentiebat ab omni deglutiendi in
Eodem tempore conspexi linguam alterius ex febri reconvalescentis, similibus obsitam villis , Cum maXima deglutiendi dissi- Cultate, quod malum etiam feliciter sed non tam subito cessit praecedenti fotui, hic autem abscessum delitescere suspicari non pote
Noctambulos alta loca perambulantes nunquam nisi nomine proprio appellentur Concidere vulgus sibi persuadet, 1ed fallitur; illos quidem non tam facile prolabi ac alios lubens concedo, quod ideo fit, quia illi,
utpote somno magna eX parte obruti, Praecipitia vix vident, ideoque imminens periculum non metuunt; eosdem autem nonnunquam ex alto praecipitari sequens te casus docebit. Adolescens septendecim Circiter annorum , noctambulus, Anno I 692. die χ Augusti ex alta turri in terram lapidibus stratam
misere prolapsus est, ac ubi per horae spatium ibi-
398쪽
Chirurgica Rationalis. 3 is ibidem decubucrat, vociferari ac inconditum murmur proserre coepit, intellectu in totum
Tertio post casum die cum Chirurgo accersitus praeter multa alia leviora vulnera o fendi vulnus in capite adeo horrendum, ut dextrum bregmatis os thaleri imperialis mag-vitudine nudum in conspectum veniret, neque fissum tamen nec disti actum sed integrum; patiens interim delirabat, ac ubi vulunera durius tangebantur, manus ac pedes priudolore summopcre agitabat. Symplomatibus hisce sedato animo ponderatis firmiter mihi persuadebam, sanguinem Coagulatum sub cranio delitescere , illumque pondere suo meninges cerebrumque subjectum valde Comprimere, atque hoc pacto praedictasymptomata CXCitare, quamobrem e vestigio trepanum imponi jum medio ossis a vulnere denudati, ne scilicet sanguis extravasatus hoc aestivo tempore diutius moram nectens super duram meningem putredinem Conciperet ac acesceret, atque ita acredine sua pejora adhuc symptomata, imo mortem ipsam brevi temporis spatio accerse
Ex perforato cranio magna satis extravasa ti sanguinis copia promanabat , ac portiun cula quaedam sanguinis illius concreta m nigricana pertinaciter interiori superficiei cra-
399쪽
385 Praxis Mediconii trepano exemti adhaerescebat, atque alia haud dissimilis portiuncula durae meningi adeo firmiter agglutinata erat, ut post octi- duum demum separari posset.
Quam primum autem sanguis ille eXtra v se stabulans ac cerebrum deprimens per foramen arte factum inveniebat exitum, patiens extemplo melius habebat, ac compos mentis ad interrogata opportune respondebat, dicebatque se nil quicquam meminisse eorum, quae inter trepani operationem facto fuissent.
Calide igitur durae meningi imposito melle
rosarum cum linteo, cui filum annectebatur, ut nempe sanguis concretus ac nigricans durae matri adhaerens qui absque dubio proflu-Xerat ex vasculo sanguisero durae meningis disrupto) hoc pacto separaretur, & vulnusculum subjectum mundificaretur ac sanaretur, vulnus hoc , quoad caetera, instar aliorum vulnerum tractavimus, atque ita illud, fragmentis ossis tactis trepano seXta septimana separatis , intra trimestre spatium coaluit, aegerque optime habet, nisi quod noctambulus permaneat, ut antea ; imo paucis post Cranii perforationem diebus somno Correptus noctu iterum pro consuetudine e lecto surre-Xit, ac huc atque illuc deambulavit.
Noctanabuli haud melius curari posse dicuntur, quam si egregie verberentur, dum sopiti ambulant, aut si expergesacti incre
400쪽
chirurgica Rationalis. 4 3 'pentUr graviter, ut ita vestigia quaedam ve
berum vel reprehensionis in cerebro sub forma plicarum relinquantur, quae eosdem postea , dum somno correpti e lecto surgunt, expergefaciant sed si haec juvare possunt, mirum alicui forsan videbitur aegrotum nostrum pos lapsum adeo horrendum ab hoc im
GUtturis ille tumor , quo columbarum
quaedam species superbit, hominum for mam econtracte honestat. Puella sedecim an norum jam per totius anni malium sub mento ac Circa colli initium gestaverat tumorem molliusculum pomum mediocre mole sua adaequantem , doloris eXpertem , ejusdem Cum Cute coloris, ac ubi respiratio inhibetur, longe lateque se extendentem ; multa tam interne quam externe usurpata sunt, sed sine fructu, puella haec alias optima valetudine fruitur. Paraeus & Guillemeau loquuntur de Bronchocele, sed ab hac nostra, quam describi mus, longe distantem, nec forsan magis Cum illa Convenientem, quam canis animal terresti e convenit cum cane, qui syderibus annii R Σ e-