Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

i9o Io. DOMINICU set acerbitati naturae, quam veritati largiri assueverat) liberiora quaedam et Cens ria notatione digna sorte visa sunt conti- ueri in eo libro, quem suorum omnium primum editum a Mansio suis o dictam suo loco est. Εjusmodi praeterea criminati

nem, ut ut s2vcrioris doctrinae tenacissimus Theologus ille esset, veritus minime fuerat Venetis typis in suo quodam DPQ re s I) pervulgare. Vera in aliter res Cecidit ac putaverat; nam epistolis ad Romanum tribunal a Mansio missis factum brevi est, ut nomini suo aspersa iniqaissima labes perfacile evanesceret; siquidem Planissime ostendit, qaam detorta atque iudigna suisset accusatoris interpretatio, ita ut et Ricchiunius, qui illius Congregationis a secretis erat, et Cardinales Besoggius atquo Gent,

202쪽

Iius, si) qui eximiam Auctoris doctrinam summo in honore habebant, selicissimum causae exitum gratulati per litteras ei domplurimum fuerint. Nec tamen idcirco

aut apertam ullam aut Obscuram simultatem eum Postea Cum accusatore gessissa

credas; huic enim ipsi, cum deinceps ad Lucenses balneas valetudinis curandae Causa Venisset, nullum a Mansio ossicium defuit; nec vero aliter se gessit, dum Romae fuit, cum illo altero, a quo male mulc a tum fuisse eum diximus circa epocham Sar

203쪽

i92 Io. DOMINI Us dicensis Concilii). Qui tot et tam egregia

hactenus scripserat, atque in ducem protulerat, eorum unice Oblitus fortasse videri poterat , qui illum antea per Complures annos in morum solentia praecept rem optimum habuerant atque amantissimum; sed ut iis quoque prodesset , sibi Proposuit, ea tamen lege , ut non minus brevitati , quam eruditioni serviret. Ad quam rem nihil sane excogitare potuIt aCCommodatius , quam ut in accuratissima Epi- tome conficienda elaboraret, qua strictim et enucleate atque apto ordine recensitum fuit,

quidquid Canonicae et Moralis doctrinae complectuntur sapientissimi Pontificis Benedicti XIV. aurei libri, doctrinae atque e ruditionis praeclarissimi uberrimique sontes. Quam postea Epitomen, quoniam et ratione disposita et admodum utilis visa est, non paucis item illorum operibus, qui

de morum disciplina antea scripserant aut scripserunt postea, illustrandis perhelle veluti appendicem accessisse in recentioribus eorum editionibus novimus. Non medio-Cre praeterea in eo genero illud Mansii beneficium fuit, quod Laymannii gravissi-

204쪽

mi peritissi inique hominis Theologiam, iam

alibi in compendium scite redactam, instructiorem atque ornatiorem Patavinis typis prodire voluit , peropportunis nempe et probatissimis ad praxim regulis ditatam, quas ipseo nitido fonte delibatas in sua Certa genora coegit, Suisque singulas capitibus attri-huit. Cuius rei maximam utilitatem fatebuetur, quisquis intelligat, quanto in studiis adiumento sint praecepta cum brevitatis et diligentiae laude sapienter et perspicue Congesta . At non minus utilem operam iis quoque praebuit, qui philologicis rebus summopere delectantur. HuC nimirum, praeceteris iisque hujus generis non paucis, exquisita potissimum pertinet diligentia , quam

contulit ad Latinam mediae et infimae aetatis Bibliothecam castigandam, atque locupletandam. Joannes Albertus Fabricius, praeclara eruditione vir, iam senescens eam

elaboraverat; imperfectam ideo reliquit, sed deinde Christiani Schoetigenii studio opus fuit absolutum. Perutile illud quidem, nisi vitiosum fuisset; superfluebant enim errata, et quampluri ina insuper erant, quae desiderabantur. Voluminum propterea, qui-

205쪽

bus continebatur, mille usque Capit' summa cura a Mansio emendata sunt, ann- chronismi Correcti, aliaque complura menda ablata; qui in scriptorum oporibus enumerandis praetermissi negligenter fuerant libri, suis quique sedibus accurate attributi accesserunt; postremo quae hac illacheterodoxi Bibliothecae auctores aduersus Romanam Ecclesiam tela Clanculum conje-Cerant , scite repulsa sunt, ne quis unquam pravarum opinionnm err9r eruditionem, cui unice toto opere indultum fuerat, perdere posset atque corrum Pero. Quod si nihilominus id Mansio non obtigit, ut B, bliothecam hanc absolutissime expoliret, perficeretque, hoc ex eo factum est, quod cum id negotii susceperat , nil dum allatum in lucem fuerat ex Magguchullii, et Foscarenti, et Augustinii operibus, quae sane plurimum valuissent et ad Fabricii errores penitus eripiendos, et ad Scriptorum, quos ipse praetermiserat, seriem longe uberius adaugendam . Praecipua tamen Mansii consilia et maximi conatus alio prorsus Spectabant ; namque sex illa volumina, quibus Conciliorum Collectionem eum diximus

206쪽

MAN si V s. I95 locupletasse, totius Operis dignitati minusquam par esset respondere ratus siquidem alia quamplurima, quae aut adderentur, aut emendarentur, Certe supererant) Collectionem universam retractaru atque instam' raro strenue deliberaverat. Ad laborem it, que et studium impiger, nec de Contentione quidquam remittens vel longa et difficilia itinera ingredi minime dubitavit, ut Bibliothecas nobilissimas praesens perluStru-ret, et quae ad suam rem pertinerent ine-dita , aut varias codi eum lectiones recogno-εCeret ac recenseret. Perinsigne Cassinense Monasterium ea mente petiit, ibique probatissima monumenta inquisivit; dissitam petiit Vindobonam, ut quidquid esset ibi reconditum in Caesareae Bibliothecae cod Neibus , fCrutaretur; iterato se Romam Contulit, et Vati Cana manuscripta Oxcussit, atquOconsuluit, facta sibi ubique indagandi ac seligendi maxima facultate; tanta erat in eo et doctrinae commendatio et famae celebritas i . Amicissimi praeterea iidem-N E

207쪽

que docti viri ex suarnm civitatum lecti simis hibliothecis alia complura suppeditarunt , ita ut dives iam affatim et magni

fica supellex adesset. Omni igitur Cara atque industria continenter VerSati, Ut tan- . tam novarum rerum copiam Ordinate in ingenti opere distribueret, quae ceteri antea in colligendo peccaverant, emendaret, quae adjicienda erant, aut supplenda, OP- portune dispositeque proferret, adnotationes et dissertationes cruditius instrueret. Ut vero primum ipsum retexti operis v

au Oniam za tam Venetum Ορσgraphum dedit , evius impensis gantum σpvs procurabatur. Quippe eximium atque Eouoriseen ossimum sum praeoonium sum testimo- ωium Mausti do errinae in ea epis tela tribuitur . L' uni-

eo consigito c rie reriptum Die a Parsioneo the avreida surgeriri e , si h the procurasse che ii P. Glando me iani eo Mansi della Congreg. della Mad te di Dio si disponesse a quὲ venire . Questo solamente io considero expaee di dissotterrare dati a gran Bibliote ea vati ea naeos e detne delle fatiche , ehe ha impreso . Ed a tui plueehh ad orni altro aceorde id lyaeeesso in Ogni te inpo ed ora alia medesima . La eonfiglio a valersi di Ilii, sietome quelio , it eui ne me essendo tosp tuo , pub a in cedere ad Ogni a Itra Bibliote ea si d' Italia ehe d' ot-tramonti, seneta the per I ui si a bisogno di veruna tac

208쪽

M A N s I U s. I97 lumen in luce ui prodiit, summo illud plausu litterati homines merito exceperunt ;quapropter mirifiCe animus est ei additus,

ut rem tantam et tam salebrosam vehemen tius urgeret. Molestissimum tamen interea

illud ui accidit, quod se apud Clementem XIII. Pontificem Maximum quidpiam praeter voluntatem offendisse intellexit. offen-εionis porro ea Causa fuit, quod praegraudes Gallicae Encyclopediae libros, quorum altera editio Lucensibus praelis minus fausto omine Curabatur) in iis, qua o ad religione spectabant, e X purgandos, quemad modum prorsus necesbe erat, QOtandosque aliorum hortatu, sorsitan minus Caute, ε sceperat . Quod factum graviter adeo atqui acerbo Ponti sex tulit, ut Sarteschio, qui id temporis Congregationi Matris Dei prae' erat, non semel assirmaverit Mansium ob eam causam sibi rebusque suis quamplurimum nocuisse, sertassis enim, ut multorum gravis opinio erat, de Go, quem omni doctrina et 'virtute commendatissimum no verat, in Cardinalium Collegium cooptando antea Cogitarat . Purgare sese, Pontifici legitimo potuisset , quippe haud iugratum las

209쪽

198 Jo. D OMINI Ushorein putaverat sore, si Gallici operis er-

rores emendare pro sua et religione et vi rili parte studuisset. Quanquam tamen satis iusta et sapiens erat excusatio, ab ea se abstinuit, atque ut primum de Pontificis querela audiit, manum ab incoepto libens removit . Re autem vera orbiculata illa disciplinarnm series licenter et calamitose tot voluminibus ab eo externorum hominum genere consignata, qui etiam Cum Errant, Suspiciuntur a multis, et nescio quo fato laudantur, I tanta plerumque labe ac Caeno redundabat, ut facilius sane Herculi fuerit: quemadmodum serunt, foedissimum Augiae stabulum Alpheo fluvio immisso repurgare. Soluto itaque et liberiori

animo industriam suam omnem Convertit ad

ingens, quod aggressus suerat Opus de nova Conciliorum editione acri cura et diligentia quam maxima PerSequendum . QuO-

i Apposite ad hane rem in vita Ioannis Castilionei

haee egregie seripoit Fabronius: Fortasse tum non vi-aebita GaI ia multos esse in Finu suo , qui sum sIo, labantur se iura sua reddere ρbilosopbiae , tanquam fuνiae ad funus reipubIicae convolabant. ,

210쪽

niam autem neC vigiliis nec curis parcebat unquam , alia iam atque alia operis volumina ad typographum Venetum transmissa fuerant; et vero etiam pro grandi mole, atque editionis dignitate non nimium lento prodibant. Sed ut reliqua item, quae SuC- cedere deinceps debebant, rite sit Copiose illustrarentur, non mediocris sedulitas atque assiduitas postulabatur; inventa enim erant in ordirae redigenda; animadversiones atque enarrationes, ubi oporteret, adhibito judicio dispensandae , . recentius OhServata Cum superioribus editionibus perdiligenter conserenda, librariis tandein, ne exscribendo errarent, ACCusatius necesse Erat adeSSe.

Nullus tamcn cum deterruit labor, dissicultas eum nulla retardavit aut impedivit. quominus Constanter atque enixe in in Oe-Pto Perseveraret, et acutius Omnia inspiceret, nec quidquam negligeret, quo in suo genere perfectum absolutumque reddi opus Posset. Quae hactenus de litteratis Mauali laboribus, etsi breviter , vere tamen et historice dicta sunt, tot ach tauta profecto esse cuique videbuntur, ut totos Sive intermissioue dies cum in libris fuisse, litte-

SEARCH

MENU NAVIGATION