Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

alibi utersque nostrum habuit ; Iὶ verum

tamen sicuti non omnibus eadem ingenti habitudo, neque idem discendi ardor, ita non idem omnium projectus; Serius autem mansa projecisse poenituit, quam ut mederi dies Posset. Pro meo tamen sensu haud mediocriter doleo infixisse jam illud seculum, quod 'coiolatum tulit , Lagomars nium , Bonamicios, Mazzolarium, - Ferrarium, Cordaram, Cunichium , aliosque ejus

notae scriptores elegantissimos . Ut vero nunc eSt, non Parum Sane verendum , ne Latina lingua quam repentina rerum comversione jacta plurimi prorsus immerentem negligunt , quodque probrosum magis eSt, eam negligendam existimant) brevi apud nos pene sine honore jaceat; nisi sorte contra quam Jas est conjicere volumus, quae tri stia habuerunt initia, bonos exitus habitura . Sed mirum projecto domesticas ab Ita Iis laudes minimi plerumque aestimari; qua

co Iosephum Marinus M 2Eolaritim Pisauriensem Iesuῖ-tam, qui in suis edendis Libris nomen sibi Iorvbus Marianus Parthenius fecit.

182쪽

I rε vero Latina lingua una propemodum rein Iiqua aulai patrimonii pars non esset, quanos spoliare nunquam externi sunt ausi .

Licet enim in eo scriptionis genere illorum. aliquot excelluerint, hanc tamen laudem D liae acceptam retulerunt semper libentissime,

aut Italiae primas candide et meritissimo detulerunt. Quamquam multo illud etiam turpius, quod linguae ipsius Italicae cultus blanguisse jam plurimum apud nos Videtur, ac praeter modum refriguisse. Nimium pro- feto in dies invalescit fucata quaedam et

insolens et inepta peregrinitas vocum, et scriptionis genus externarum . gentium Solo absurde interpolatum tam frequenter auribuo nostris atque oculis inculcatur, ut Italicae linguae suavitatem nitorem gravitatem a plerisque recentiorum seriptis abesse fatendum ait. Quo quidem loco non id reprehen yione dignum dixerim , quod exterorum Sapientiam et elegantiam plurimi nostrates praedicant, et externa legunt cupidissime atque admirantur; quae autem excellentem habent

pulchritudinem, quis non admiretur ' Sed quidquid in exterorum scriptis concinnum ac vonustum inconsiderate videtur, idem Prorι

183쪽

I B psum a nostris in Ralica scriptione temere liberrimeque usurpari , et peregrinitati quasi civitatem dari, id probro et crimini' profecto est. Ut enim illud praeteream Italicae linguae injuriam feri tanquam inopi ,

dum ad externa nulla ratione confugitur, suos quaeque lingua flores habet, sua lum,na, colorem suum; at si haec ipsa, et eorum formis ad alienam linguam licentius traduxeris, fores intereunt, sordescunt lumiana , turpatur color ; siquidem unaquaeque lingua in suis veluti aedibus se esse dominam vult. Nihil porro de iis dico , penes quos, nes immerito, Italicae linguae arbitrium antea fuisse videbatur p nata enim apud eos fuerat atque accuratissime enutrita. Nunc vero vel pura ipsa et emendata patrii semmonis Untaxis fere in oblivionem penes illos venit; ades. ipsam cum Gallici praesem

tim sermonis Untaxi permis endo pessundant, atque etiam creberrimis inquinant f Iaecismis, et licet cetera eruditi tam impolite ac mendose scribunt, ut in hoc emendatae dictionis genere reliquarum Italiae umhrum scriptores plerumque longe plurimum Iraestent. Quam merito Mazzolarius Ora

184쪽

tione illa sua ad moreminos de Italorum in Litteris Principatu sexaginta jam annis ante scripserat se Nolite pati pulche

rimam linguam per vestram iucuriam atque locordiam exoticarum hibridarumque vocum frequentia insolentiaque dehonestari. Verum de ista quoque temporum inclinatione ac tri-εtitia, in quam tenebrOSiSSima nostra aetas incidit, tecum qui idem sentis, conqueri di eius nolo, eo vel maxime, quod atrociora alia in oculos incurrunt, quae, licet non Satis commode ac libere, defleantur. Ad Gmmentariolum redeo , quod Mansio dignum esse voluissem quam maxime; sed praeter

voluntatem ac diligentiam nihil praestare αἶiud potui; si autem his , quae Praestiti,

Contentus eris , mihi ipse minus displicebo, qui Parum semper mihimet placui. Ut Latinis atque Italicis litteris diu vivas , augu

ror et exopto. ν

Lucae Idibus Sextil. MDCCCL

185쪽

JOANNES DOMINICUS MANSIUS

uinquam praeclara eruditionis monu

menta , quae viri doctissimi publicis litteris prodiderunt, eos ipsa mei ad omnem memoriam Commendant , quiddam tamen insigne est, tum ad eorum laudem, tum adbistoriae utilitatem, et posterorum inCita mentum, si litteratos istiusmodi hominum

labores, studiorum rationem, Vitium mores que lucide ac breviter describeudo expres εa aliqua illorum veluti imago accuratius Proponatur. Hac enimVero inente Joannis Dominici Mansit vitam declarare aggredior, illius nempe hominis, cui gravissimum et multiplex sacrarum disciplinarum genus quan

186쪽

ius ille est anno millesimo sexcentesimo nonagesimo secundo xiv. Kal Martias Lucae , quae civitas praecellentium ingeniorum laudo, atque scriptorum insignium Copia nunquam non eminuit. Parentes fuerunt

Iosephus Mansius, et Rosa Torria, Conjuges genere, et Myllitate cum primis ejus Civitatis illustres . Etsi vero Ioannis Dominici puerilis aetas in ea tempora incidit , quibus latinae litterae squallebant plurimum,

siquidem et Grammaticorum, et Rhetorum maximae plerumque erant ineptiae et insulsitas non mediocris) ea tamen mentis sagacitas in illo eluxit, ut cum primum ex Grammaticae tricis sese potuit explicare, ad latinos praesertim historicos scriptores legendos meditandosque incubuerit avidissime . Ita porro sensim non gine acri animi contentione eam sibi latine scribendi rationem comparavit, quae satis et nitida et gravis et accommodata esset, qualem niversa ipsius scripta praeseserunt. At quo niam praeter celeres ingenii mot us, et me moriae vim prope singularem, ardoremque

mirificum addiscendi inerat in adolescentu-

187쪽

IO. DOMIMI Us Io magna quaedam morum suavItas atquae ingenuitas, et pietatis egregia indoles, i, Circo temporum ossiciorumque momenta dia ligenter perpendens, licet maior natu inter

fratres esset, sexto decimo aetatig anno

Congregationis, quam Clericorum Regularium Matris Dei nominant, ineundae consilium coepit. Re impetrata Neapolim es cer petiit, ibique in tyrocinium ingressus est; quo post biennium consecto, votisquo solemnibus emissis Lucam revertit, ut Philosophiae operam daret . Fastidiosum admodum erat adhuc atque horridulum id si dii genus, quippe inanibus omnino disputationibus nimis permixtum Mans; us itaque , qui solidam utilitatem ac scientiam natura admonente maximopere appetenat, haesit primum aliquantisper; mOX tamcuso omni molestia expedivit , hoc sibi uno Proposito, ut quae in utilia essent, Secum ipSe respueret, utiliora ac veriora sedulo arriperet , cetera tantummodo delibaret .

Quidquid interea sibi erat otii, optimorum Facrae potissimum eruditionis librorum loctioni id omne tribuebat ; quod quidem et vero studiosius praestituta ab eo

188쪽

M A N s I U s. Irrposteaquam ad Theologicas disciplinas salibentissime applicuit. Ingenita enim, qua

incensus erat, EcClesiasticae historiae scriptores perlegendi cupiditas satiari minimo Poterat; quam ad rem graecas etiam liti ras sibi subsidio comparavit. NeC Vero antiquitatem solam annalibus consignatam ei libebat evolvere et cognitione assequi et memoria sepire, verum etiam quaecumque id genus emitterentur in lucem , percupide conquirebat, ut animadversiones , si quae antiquitatem illustrarent, Et emendationes aut factorum aut temporum acriter introspiceret, aC recto Criticae artis risu dogenuinis, do suppositis, de incertis prudente cognoscere assuesceret. Studiorum curriculo de more absoluto, eum Philosophiae primum, deinde Theologiae tradendaci sui praefecerunt, quo item tempore nihil a privati studii instituto recessit; nequa imbecillitas corporis, et virium infirmitas, qua laboravit aliquaudiu, Commentandi plurima, plurima indagandi meditandique aviditatem in iuvene incredibilem retardabat. Sed posteaquam satis roboris habuit, id ei muneris commissum fuit, ut illam publica

189쪽

interpretaretur Theologiae partem, quae

circa mores versatur. Isthaec sane scientia innumeris quaestionibus obsita , sentententiarum varietate Persaepe anceps, legum ac decretorum pene infinita serie undique reserta distabat longe plurimum ab eo do-Ctrinae genere, quod Mansius prae Ceteris adamabat. Paruit tamen minime invitus , et traditum sibi munus ea laude ac dignitatu vel ab initio explevit, ut auditorum, quorum frequenti Corona stipatus erat, desiderio cumulatissime satisfecerit. Ne vero quempiam in posterum Obscuritas remoraretur earum rerum, quae circa reServatos casus aut difficiles aut ambiguos habe-hant explicatus, satis copiose dilucileque ipsas perutili libro exposuit, cum vix tri gesimum secundum attigisset aetatis annum. Quae prima ipsamet lucubratio ut in lu-Cem prodiit, in sua facultate iam egregie versatum hominem declaravit, et mentis intelligentiam, gravitatemque iudicii . Et vero iterum postea discentium Continodo i impressus liber fuit, decuisset autem fortas e recudi etiam tertio, potiusqua in in epitomen redigi, prout non ita pridem factum

190쪽

est . Dici vix potest . quantum Mansii opera Clericis et Sacerdotibus profuerit Lucensis dioeces eos , ad quos in scientia

morum instituendos non modo Patienti, sed etiam libenti aut mo per Complures annos incubuit. Neque enim ulla unquam ei Cura defuit, ut et rudiorum et exercitatiorum Commodis industriam attemperando ser-Viret, atque Optimam quandam quasi formam omnium ingeniis imprimeret. At si in una hac longe operosa provincia elaborare Cui vis alteri poterat esse Permagnum, Mausio non item, qui reliquas munere vacuas diei horas abditus in cubiculo, et librorum multitudine circumfusus alia prorsus mstditabatur, eaque non minus gravia atque utilia. Et vero annus unus ab ejus libri, de quo dixi, consectione intercesserat, Cum

latine a Mansio redditus in lucem prodiit peramplum eruditissimumque Glossarium Biblicum, quod praestantissimus Omni litteraturae genere Calmetius sermone suo Gallico concinnarat. Pari autem deinceps Mu-dio atque celeritate squam ut adhiberet, aliena etiam opera usus nonnunquam est

eiusdem Auctoris Prologomenoruui et Dis-

SEARCH

MENU NAVIGATION