Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1804년

분량: 241페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sertationum in singulos Sacrae Scripturae libros, itemque litteralium in universa Biblia Commentariorum latinam versionem seliciter adornavit, Colla Plexusque est totum opus quatuordecim grandioris molis voluminibus. Minime ideo mirum videri debet, si tam uberes celeresque ipSius .studiorum fructus, qui ad universos Permanabant, jam tum maximam laudem et nominis celebritate apud doctos ei conciliarint. Cal- metius ipsemet cum primum egregiam illius industriam et exquisitum judicium perspexit, datis honorificentissimis litteris eum quam plurimum Commendavit, et iacultatem secit praeterea consormandi si , quae minus placuissent, quod parcius sane, quam λ par erat, Praestitum fuit). At Mansius ingens aliud , et novi generis, diuturnumque Opus adoraus continuo est, cuius primum

cc Eruditissimus Calmetius nulli labori pepercit, ut euneta, queis pessent Biblia quoquo modo illustrari eon- gereret , at plurimorum doctorum ius icio magnum tum in rebus tum in opinionibus delectum neque adhibuitntque reliquit .

192쪽

M A. N s I U s. , I 8 Ivolumen eodem ipso anno evulgari coepit, quo Biblicorum Commentariorum Postremum Volumen emissum e praelo fuerat Curandam nimirum susceperat novam EC-clesiasticorum Annalium editionem, quos adversus turpissimas et temeritatis plenas

Magduburgenses Centurias Oli in a Caesare Laronio docte et supra quam credibile est laboriose digestos, ab anno MCXCVIII. Ubi iste desierat, ad annum usque MD V. Ode ricus Ita inaldius fuerat persecutaS. APPa' ratum itaque eruditissimum amplissimul inque, qui universo operi praeiret, Mansius Con

secit; deinde vero quoniam in Baronii libris non pauca erant aut minus Vero Cousormia aut minus critiCae artis studio consentanea, quemadmodum perlaCile accidc-re potuit in tanta et tam difficili praeteritorum temporum historia sCribenda, eo vel maxime quod antiquitatis monumenta , quae in promptu esse tunc poterant , iudicium delectumque maximum postulabant, innumera vero alia in tenebris adhuc delitescebant ) opportunissimas ad paginarum calces subjecit Antonii Pagii adnotationes. Decebat tamen hasce ipsas ad trutinam re-

193쪽

vocare, ut ad veritatem quam maxime conis gruerent: nam in istis non ita raro aut falsa opinione et errore, aut Partium nudium peccatum fuerat. Quamobrem praeter recentiores Dominici Georgii emendati nos in Consulares Fastos, adiectae a Mansio fuerunt croberrimae animadversiones, emendatione uo, quibus chronologia aC series historica consormaretur, et complurium etiam i nciliorum noVa omnino notitia quamdiligenter inserta. Longe tamen si ra ipse contulit ad Bainaldii libros recogno-εcendos. Cum enim frequentiora in istis OeCurrerent, quae modo castigari, modo illustrari, modo suppleri necesse erat, do-i:, Ctorum hominum, qui ad medii aevi anti-

q. .atem discutiendam et monumentis Con- dulo incubuerant, Coae Inenta-disq,iisiti ae dissertationes naviterpe Cestigavit, et q. uae aut ad eruditionem

aut ad histor ordinem maxi inopere peditineretit, non tumultuaria rerum permixtione , sed rueveriori judicio excerpta aC retractatu savlacissime appositeque in univer-εo ingenti opere inempe voluminum tragamia finitique. distribuit singula. Quo Sano

194쪽

M A N s I υ s. I aiiermagno et Conatu et studio id persectum fuit, ut Ecclesia,ticae historiae, quae B ronii veluti parentis sui nomine merito gloriatur, permultum quoque dignitatis ex singulari Mansit industria. et doctrina accessisse eruditi omnes vere et proprie assevinraverint. Cum talis tantusque vir ipse fuerit in Ecclesiastica historia illustranda, mi rari satis eorum nεgligentiam non queo , qui

cum in Dictionario Theologico Encyclop dico Bergorii Italice reddito, et Eomanis typis non ita pridem edito) articulum do Cardinali Baronio addiderunt, huius Anna-Ies emendatos atque exornatos fuisse affirmarunt a Pagio , a Pleuryo, ab Ursio, a Becchetto, a Saccaretio; Mansium vero n. quidem nominarunt; cuius tamen ex stU-

diis atque vigiliis quoniam in hoc genere

fructus Cepimus amplissimos, eum nimis indiligenter, aut nimis illiberaliter praeteritum silentio fuisse quisque fatebitur Sed hac

re obiter attacta , neque enim visa est dissimulanda , ad propositum redeamus. In Annalibus itaque tum Baronii tum Bain al- dii peropportune exornandis Mansit inge-uium, acumen, diligentia, conatu3 maximin

195쪽

pere enituerunt, εuoque ipse labore eorum, qui quid simile aggredi vellent, laborem. Profecto . plurimum allevavit. Quod si id

minime assecutus est, ut a laboriosis perpetuisque animadversionibus , quas tanto studio concinnavit, naevus prorsus omnis abesset Carere autem omnino majus est qui

dam, quam quod ab homine postulandum Sit, 3 cui aliquoties honesto et probabili nomine error objici potest) non aliquibus tamennae Vis , sed corpore omni totum hominem CognosCi oportere nullus ignorat. Minime Vero omnium ignorare is debuisset, qui in Romanis litteratorum Ephemeridibus acrius nec semel, graeca loquacitate, neC sine Con tumelia Mansium perstrinxit nemini insen-εum, et de Se modeste sentientem, non erroris solum, sed etiam levitatis ipsum Coarguendo. Neque hic reticebo, quid ad eum tam acriter lacessendum hominem doteroqui doctum et eruditum Commoverit. Vetustissimo codici ex insigni Canonicorum Veronensium tabulario excerpto innixus Mansius Concilii Sardicensis epocham triennio citius, quam Vulgo putabatur, Sta tuendam essa affrmaverat. Nova quidem

196쪽

prorsus opinio, at non ea tamen, quae adeo graviter notari an vituperari iniurioso deberet. honorifice enim de ea senserunt scriptores eruditissimi Ephemeridum Λmste-lod amensium , et Muratorio item, doctissimo illi viro, minime est improbata; qualis-

Cumque ea tandem e88et, contumeliarum

aculeis nunquam decebat insequi sed dicacitatis quaenam est temperantia ξ ) Recemit isthac ingentis moliminis editione pertinaci conatu et sine intermissione. ulla inter Ceteras scholae cupationes Consecta , ad quietem aliquam remiSSionemque reVocare se posse Mansius videbatur. Sed quae-' dam ingenia sunt ad egregia studia ita a natura ipsa Comparata, ut et contentioni nunquam defatigentur, et quae doctrinarum studiosis prodegse possint , solerter vestigent . Tantum itaque abfuit, id de laboris levamine cogitaret Mansius; totus iam in eo erat, ut Conciliorum Collectionem non mediocri accessione ditaret. Lahbeus inter ceteros et Cossartius iis undique colligendis pridem adlaboraverant; Coleti deinceps cura ag labore admodum opus nCCre- erat. Mansius tamen sexcenta uSque nova

197쪽

186 Io. DOMINICUS Concilia in lucem protulit, et plurimas item Epistolas, et Decreta Romanorum Pontificum tunc primum ex insignioribus qua graecis qua latinis codicibus non temere hausta. Praelationes singulis praefixit, a notationes criticas chronologicas dogmaticas sapienter distributas apposuit, Varias etiam variorum codicum lectiones, quod in ea, re magni interest, quam diligenter recensuit . In hoc maximarum vigiliarum opere praesto ei quidem fuerunt recentissimae Collectiones Conciliorum Angliae a Williinsio,

Hungariae a Peterseio adornatae, et Vetera etiam monumenta in novum Anecdot rum Thesaurum a Martento congesta. Per Commode etiam factum est ut ei pateret liberrime ad suam rem Canonicorum Lucensium maioris Templi Bibliotheca, quae

et vetustissimorum Codicum et antiquiorum editionum tum numero tum praestantia est maxime illustris. At quanta sagacitate et solertia opus fuit, et quam eximio dele. Ctu, ac Sedula Commentatione, ut quae per lustranda erant, scrutaretur, atque excute rei, et accurate Perpenderetp obtigit tandem ut earum rerum , quae veritate magis

198쪽

commendatae essent, reCensione et bene structa collocatione tantam segetem appar

ret, quae sex omnino grandioribus voluminibus lautissime instruendis edendisque suppeteret . Errarent porro turpissime, qui seu

in novo hoc praediviti Conciliorum Supple.

mento conficiendo, seu in Ecclesiasticis Amnalibus, quos antea memoravimus, diligentissime expoliendis maximum et assiduum tantummodo Mansii latiorem in pretio hahendum esse Censeret. Quasi vero Lun, gius, Ludevigius, Dacherius, Martentus, Mabillonius, Muratorius, Tiraboschius, Ceterique omnes impigri antiquitatis conqui-εitores , a quibus tantas doctrinarum utilitates accepimus, industrii dunta Xat et i laboriosi homines appellandi essent, litterati et docti non item, Contra quam ConseΠSuomnium et pro rei veritate iudicatum fuit. Qui enim sere infinitam librorum et monumentorum multitudinem acutioribus mentis oculis inquirere, temporum et rerum la tebras peragrare, falsa a veris SeCernere,

optima seligere, atque apte illuminateque disponere sciat, sqnemadmodum a Mansio factum fuisεe novimus) non nisi Praeotan-

199쪽

tissima esse in eo potest ingenii et memoriae vis, et intelligens gravissiinuinque iudicium, atque eruditio PerseCta. Verum

reliqua Mansit opera neque enim ita

PauCa sunt, aut minus elaborata) persequamur . Occurrit autem statim nova editio

ab eo Concinnata Ecclesiasticae illius libstoriae quam Νatalis Alexander Conscripserat, et doctis aeque ac luculentis dissertationi-hus illustraverat. Enarration ulli ope, quas postea Constantinus Roncaglius ad ea capita in quibus vitium erat, perdOCte APPO- fuit , a Censurae nota, quae u niverso operi ab Innocentio XI. fuerat non semel in sta si), eam prorsus liberari ex sententia Successerat . Operae tamen pretium erat Complura addere, quae post . Alexandri obitum evulgata ad historiam eXOrnandam potissimum conducebant i nec pauci insuper

200쪽

M A N s I U s. I 89 erant loci, quos a novis haereticorum et Basnagii praesertim criminationibus vindicari plurimum interfuisset. Haec vero diligenter prestita esse a Mansio perspicae declarant selectissimae animadversiones eruditione doctrinaque plenae, quas peropportu ne et frequenter addidit non mediocri et ad historiae veritatem, et adverSuS Perpetuos religionis hostes praesidio . Sed ut tyronum etiam, eoru inque praesertim qui tenuiores essent, Commodo Consuleret, de no'Va quoque editione cogitavit brevioris Ecclesiasticae historiae, quam Hyacinthus Gra-vesonius perutiliter Contexuerat. Neque vero solum et attentius recognita a Mansio iPsa est, et cumulatius adornata; sed reCentiorum quoque temporum historica appendix ad Gravesonii normam adiecta. Dum et re ligionis et litterarum hono tam sedulam nunquam defessus navabat operam, nihil sane inopinatum adeo atque inexpectatum, quam ut ante Romanum tribunal, quod Congregationem Indicis nunCupant , VOCaretur.

At cuipiam non infimi loci Theologo, qui

in naevis Probabilistarum rimandis, aut meRdis exaggerandis contentioni Plusculum

SEARCH

MENU NAVIGATION