장음표시 사용
31쪽
quod facile impetraturos speramus, Cum error ibi commissus, hic configi a nobis nequeat. Interim animadvertas, & intuearis hancce Horti Malabarici partem, in qua miraberis Divinae bonitatis, Cui tot tantisque stirpibus, hactenus ignotis, hoc Rcgnum MalabariCum ornare PlaCuit: quaeque nunc exactis imaginibus orbi panduntur,quibus arborum& plantarum exoti- Carum notitia haud mediocriter promovebitur; Enimvero multos quidem in earum depictione elaborarasse, nullos tamen carum genuinas
figuras & descriptiones protulisse, sed alios ex
aliis omnia excerpsisse certum est, Unde tanta
orta fuere discrimina, praesertim quum propira Carerent CXperientia, quae nostro collectori minime defuit: ipse enim omnia observavit,& accurate notari & depingi curavit, ut non imagines sed ipsa object a repraesentari Videantur; quibus iterum nostra adjunXimus Commentaria, quae Lectori grata fore speramus: sunt namque ociosi , & a munere publico redundantis temporis labores. Utaris ergo his nostris laboribus, quos amoeno huic operi impendimus; ac stirpes hasce Malabaricas adspicias, ex quibus, omnia haec mundana magnificentiam
Dei reserre, haud dissicile tibi erit colligere.