Criminalium iurium ciuitatis Genuensis libri duo. Cum additione plurium Decretorum

발행: 1573년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

CRIMINALIUM LIBER PRIMvs. De arbitrio Pretoris contra exterosin discolos. Car. X XII.

Rbis Genuae Praetor, & quicunque de criminibus ius dicens de omnibus maleficijs,ac delictis,quonurbe Genua, vel districtu ab exteris hominibus, qui nec urbet, nec in distristu quid loci incolunt, Sciab alijs discolis malae conditionis, vel famae conbnuit untur: cognoscendi plenum arbitrium habeant,atque abs ilutum ab omnibus iuris communis:& statutorum ordinibus in agendo orquendoin codemnando, c pinnas,quas iniunxerint, siue pecuniariae sint, siue pro quibus delinquens sit corpore plectendus, exequendo: quemadmodum eis vadebitur pro qualitate admissi , ct conditione per sonae; dum minor poena non inferatur, quana nostris legibus constituitur,morte excepta,& membrit rum at ione, quae non, nisi ab Vrbis Praetore irrogari queat: se uata forma tiat utorum, vel iuris communis.

dd Praetor maleficiorumque Iudex in postremis diebus quindecim sui officij neminem possint absoluere, nec

condemnare. Cap. .X Xlli. Ullus Praetor, maleficiorumque Iudex tum: cum dies quindecim sui offici j taptum supererut epossit intra eos quempiam de maleficio, vel delicto absoluere, vel condemnare, sed qui succedet; una cum altoro remanente, vel separatim id muneris peragendum obeat : sicuti cap. De processibus formandis, &sentent ijs serendis cauetur. Et terminent perinde, atque alio cap. Intra quae tempora causae criminales terminari debeant: continetur.

32쪽

DE MODO PROCEDENDI.

Cuius quantitatis cautio peti possit. Cap. XXI III.

Emo criminis accusatus' propter quod poena numa

ria sit irroganda rogi possit a Magistratu ad satis- dandum de stando iuri:& iudicatum soluendo: preterquam ad duplum eius: in quo eum posset condemnare. Et si idonee cauerit,dimittatur. ijs tantum demptis causis i in quibus aliteF per statuta cauetur. Ubi ve- eo satis dari de non offendendo petaturi si de iure arbitratu Manistratus cauendum erit οῦ caueat ad eam usque sutrina im: quam statuet Magistratus pro qualitate personae, oc criminis conditione. Uetentus tamen ob crimen . donec extra carceres liber sit:

propter aes alienum in eis: desineri nequaquam possit. 6d propter condemnationes locorum non grauentur ciues, nec habitantes in urbe. Cap. XXV. I Vllus ciuis Genuensis ut eorum quispiam,qui decem annos habitauerit in urbe Genua, possit a Magistr tu ob condemnationem: qua tulerit in incolas cuiuspiam municipij,vel castelli ditionis Genuensis grauari, vel cogi ad soluendum quidpia: etiam ratione bonorum i quae dicerentur in eoru territorijs possideri: sed omnes sint ab ea imo: munes, & liberi. Qui contrafecerit,centum libras pendat auferendas ex suo salario :& irritum sit quodcunque fecerit. Quod Praetor, & Iudex, aut Officialis neminem in carceribus detentum liberet,nisi causa cognita. Cap. X X U LVllus Praetor, vel Iudex, aut quiuis alius officialis siue in urbe Genua,siue in districtu possit e custodia carce rum detentorum quempia misium facere:nec t emit ψ tatur,mandare,nisi caula,ob quam is detinetur: priussito decisa i eaq; omnia sint seruata,quae ςx iure, & se

cognita masta

33쪽

,4 CRIMINALIUM LIBER PRIMVs.ma statutorum nostrorum debent seruari. Liceat tamen ei:quam d. κ utique se res obtulerit ,Vt ex aliquo quidpiam velit percuncta. ri ,illum,duce custodia i ad se caute adduci facere. Si secus seceris, eius pei iculo cedat,& de eo causam dicat. De custodia carcerum. Cap. XXVII. Vstodestam Malaepagae: quam aliorum quorumcunque carcerum in urbe Genua vel districtu condant librum, dc in eo carceris ,& custodiarum rationem conficiant. Scilicet quo die quis incust dia datus,& quaobrem,& de qua summa,si ex causa debiti fueriti Item quo die emissus,quo alius ad supplicium a ductus, & quo die ad forum suum alius relegatus, ut ex hoc c ostet carceriso custodiarum ratio ;& facilius carceres purgari queat,& exhauriri. Amplius detentos Oes,& vinctos,ne quo modo posus in t euadere; liligenter adseruent Nec,nisi de eorum c reditorum

consensu,& voluntate: ad quorum petitione in eos coniecti su re: sti propter pes alienum detinentur aut de speciali madato eius Magistratu si ex cuius officio sunt detenti,vel alterius potestat cinhabentis: eorum aliquem missum faciat. Ei,si dolo,culpa,incuria, vel negligentia eorum cuiuspia quod semper praesumatur, nisi

contrarium probetur aliquem propter debitum detentum extra carceres inueniri contigerat,nisi tum,cum Iudex vel Magis ratus

ex aliqua causa hunc ad se,duce custodia,adduci iusseritis bluat custos creditori, ii ue publico,siue priuato id pecuniae: propter quod is erat detentus,ac tantundem fisco nomine poenae:quam post D. um illico eu in sub ijsse. sancimus. Si vero quis ex vinctis, vel dolentis euaserit ut dimissus fueritiisque de aliquo crimine exul sit factus,& promulgatus,aut ob aliud crimen imputatum captus,siue id iit probatum ,siue non probatum na ex causa fugae probasu in censemus luat ad poenarum custos:quod horum quisque siue

:pecunia, siue correre tuere debuisset. Et si pecunia mulctandus erit:ipse,eiusque fideiussores intra triginta dies ab eo: quo fuerint

34쪽

DE MODO PROCEDENDI.requisiti, compellantur a Praetore & Iudice, vel alijs Magistratibus districtus ad soluendum summatim i& simpliciter sine figura iudicij,& pignore banni sola facti, & rei veritate inspecta

Quod custodes carcerum ex causa custodiae nihiI amplius accipiant; quam per statuta constituatur. Cap. XXVIII. Ullus carceris custos per se et per altu ex causa custodiae audeat ab aliquo emittendo quicq petere, aut quouis modo accipere,vel extorquere supra id quod nostris sanctionibus est constitutum.Si secus fecerit:pendat quadruplum eius, quod sibi per statuta debetur quoties deliquerit, cedatque dimidium camerae Magnificorum Procuratorum reliquum illi:qui denunciauerit. Praetor autem:ac Iudex hoc Vestigent diligenter: ct quem inuenerint sontem. salte dicto illius: qui iuratus dixerit se dedissse quod pro vera probatione concurrentibus alijs indiciorum adminiculis arbitratu Iudicis de causa cognoscentis competentibus haberi volumus) puniant: nulla deprecatione admissa. Ni fecerint: toties uterque eorum soluat fisco quinquaginta libras nomine poenaei etiam durante tempore sui officij: quoties contra fecerit. Quod custos carcerum nihil eorum palam faciat,quae in eis a Praetore,& Iudice fiunt. Cap. XXIX. Ustos carceru apparitor,vel satelles, aut quiuis alius, qui examinibus,vel alijs, quae a Proetore & Iudice in carcerib*' fiunt,interfuerit: nihil eorum quiqua palafaciat. Qui fecerit si aget in ca de crimine laesae Maiestatis. poena capitis puniat. In caeteris vero si causa capitalis erit: aut alia,Ob qua delinques corpore sit plectedus: bis,terve fidiculis torqueatisi ad id ferendum habilis erit: sin minus,annum exuletusque ad biennium,vel trib' mensib' usque ad sex in carcerum custodia detentus adseruetur. Ubi vero in causa numaria poena i

roganda foret idecem libris usque ad quinquaginta mulctetur.

35쪽

CRIMINALIUM MPER PRIMVs. Qii H propter omissas sissemulates: causae criminales

irritae non reddantur, Cap. XXX.

Ι de crimine,vel delicto eius,qui deliquit conssi

ne,aut legitima testium probatione, vel alio quouis modo legitime constiterit: actorq;, ct couem tus legitimam persbnam habuerint: Iudexq;,cω --- - petens fuerit, dati sint ter ni ad facienda, defensiones:poenaeq; ex forma statuti impositae,sententia,quam ludex tulerit: sit ratao firma quamuis vel solemnitas in processu omissa, velluris ordo, aut stat utorum seruatus non fuerit. Nec tum quid opponi aduertu procelsum queat, vel dici eum nullum esse,aut quicquam exceptioni ; etiam de excessu,aut iniustitia ab lepari, vel allegatum a quoui ludice admitti: praeterquam de iniustitia a sententijs Magistratuum districtus: queadmodum cap.

sub rubrica de appellationibus continetur. De appellationibus causarum criminalium non admit tendis: nisi modo intrascripto. Cap. XXXI. Emo possit de praecepto facto, Vel sententia lata, aut processu condito a Magistratu urbis Genuae in caulis accusationis, lenuntionis .velinquisitioni, ad aliquem Magist atum prouocare: neque dicere horum quidpiam nullum esse, aut factum aliter se habere: quam in eis expressiim fueriti praeterquam in causis, in quibuβ mulcta e igenda cedat parti, ac

in sententij, latis a Magistratibus districtus:a quibus ex forma statuti sub rubrica de ordine potest tum districtus licet appellare. His autem exceptis,aliae reijciantur,nec ab eo Magistratu:ad que appellatum fuerit: admittantur. Si admiserit, soluat fisco cen tum libras nomine poenae quoties deliquerit: ct irritum sit,quodcunque fecerit.

36쪽

CRIMINAL 1VM

. DE POENI s.

De Blasphemit. Cap. I. E V S delatus, di conuictus probrosi maledicti in Deum, Beatam Virginem, Crucem Domini nostri Iesu Christi i& in quencunque Diuum: in primum delictum mulctetur scuto uno auri usque ad decem. In secundum post mulctami duobus usque ad quinque & viginti. In tertium,usque ad centum damnetur, &sit infamis. Si erit officialis,ipso iure ab officio cadat,nec ad aliud eligi possit,nisi ab Illustrissimo Duce,& Magnificis Gubernatoribus prius sit factus habilis. Damnatus, nisi intra treis dies post

condemnationem sequentes poena soluerit,per loca urbis publica fustigetur,& ad catena vinctus horis quinque os impudentiae pribeat contumelijs turbae circustantis,&conuicijs. Si apprehensus non subrit,exul publicetur,nec,nisi poena soluta,restituatur. Int rea vero,si in iudicis venerit potestate, nec poenam soluerit intra triduu,amputetur ei lingua. Et si post tot mulctas,rursus quarto deliquerit,relegetur in quinquenniu ad triremes. Miles couictus, militia abdicetur,& menstruu stipendium restituat, si tepore pacis erit,sin belli,arbitratu Ducis puniatur. Nautarii magistri,&cuiusuis nauigij rectoresartificesq; & patresfamilias, simulac audierint nautarii quempia vel artificu ut famuloru suoru, conui- eiu in Deu vel diuos ingerere,seu utatui blasphemare: hunc in- trahoras quatuor & viginti extrudant. Ni fecerint, eade poena adficiantur,qua,qui deliquit.Pueri loris,vel virgis caedantur. si sacras imagines Dei,vel sanctissims Crucis scies percusserit, vel quomodocunque turpaverit: in primu delictum amput tur ei manus,vel ad triremes relegetur in quinquenniu. In secundu ultimo supplicio adficiatur,vel ad triremes perpetuo mancipe

37쪽

CRIMINALIUM LIBER SECUN DV s. tur. Horum aut omniu iudices sint Magnifica Procuratores, qui Ec agendi, I puniendi; queadmodu eis videbitur,habeat plenil,&liberii arbitriu,& amplius in urbe Genua Pritor,maleficiorumq; iudex. In districtu vero Praetor,& caeteri Magistratus iudicet, agant ex officio,sicut in delictis agituriin quibus poena sanguinis irrogatur,sed breuioribus terminis,ut causae,salte intra mensemiterminentur. Notarij Magistratuum in urbe Genua,& in tribus praetorijs curijs querelasin denunciationes intra dies duos: posta quam porcedis fuerint: Magnificis Procuratoribus denunciet. Ni fecerint: quinque & viginti libris in unaquanque no denunciata mulctentur. Liceatq, unicuique ad Magnificos Procuratores in

urbe Genua,atq; ad alios Magistratus in district u nota delinquentiu deferre: habeatq; delator dimidium numariae poenae in illii costituedar que accusauerit, si intra dies quindecim a delicto comis. so detulerit,& reus eo de crimine covictus fuerit: sitq; sub secreti sigillo. Reliquu vero dicti poenae in urbe Genua cedat officio fuse fragi j pauperum. In citeris locis districtus erogetur pijs locis: quαadm bdu a ius dicete fuerit ordinatu. Statores autein Satellites: Ii quem blasphematem audiuerint: hunc per se etia iniussi: in carc i em t tu dat. Ni truserint:ab osso cadat: eoq; abdicati censeatur. E ς' qm Reip. admodum interest hoc prauum holum genus copescere,& coercere,ut caeteri horum exemplo deteriti hinoi impietate abit ineant:& honos qui Deo: Diuisq; debetur pie sanctH; seruentur: ac cultus eis exhibeatur innoxius : quod quidem ed reddetur facilius: iud amplius eorum:qui deliquunt,& plectendi sunt: nota fuerint in aperto. Proinde:hoc nostro statuto sancimus,ut Genus

in Ecclesia Metropolitana i in oppidis vero, ct castellis districtus

moenibus septis in eorum Ecclesia principali reponatur capsa: in qua, cuique liceat nomen Sc cognomen illius: quem nouerit dei quissentemq; testium,qui adfuerint, ct locum,ac diem delicti comissi breui schedula adnotatum imittere. Huius aut claues apud Magnificos Procuratores in urbe Genua seruentur. In alijs vero

hacis,apud eos,quos ipsi elegerint; Aperiaturq; singulis hebdomadis,& videat an int aliqui delati: in quos,eo de scelere agendu sit De

38쪽

De praeter naturam lasciuientibus. Cap. II. Raeter naturam lasciuientes,tam incubi, quam succubi furca suspensi igne ultore deleantur de rerra viventium. Eademque plectatur poena quisquis agrum: domumue ad id sceleris comittendum praebuerit.Vim passi non sunt in ea causat ut huius criminis damnentur. i aetate excusantur; poena numaria arbitratu Magistratus mulsi ari possunt i salua semper in his omnibus

Magnificorum Procuratorum autoritate. ,

De Adulteris, & Stupratoribus. Cap. III. Upta non coacta: si adulterium c omiserit: capite plectatur icedantq; marito,& liberis dotes i& ante factum in omnibus : quemadmodum capite de muliere fugitiva a domo mariti cauetur. Vir,si alibi,quam domi quam ipse habitati alteri nupta carnali copula cognouerit: summo adficiatur supplicio. Si nupta est impudicat se prostiςuens, vel quae sui corporis quaestum faciat, deque eo publica voce, ct fama constet, ac tribus idoneis testibus, vel tribus singularibus, qui iureiurado adacti testentur rem cum. ea habuisse, vir nullam poenam subeat,sola mulier plectatur. St. vir dom i suae: aliter, quam per vim: alteri nuptam carnali copula cognouerit: quinquinta libris usque ad quingentas mulctetur. vel sustigetur: nisi eas intra dies quindecim soluerit. Si eam pro amasia publice in contubernio habuerit: capite plectatur. Eademque poena adficiatur quicunque per vim mulierem carnali copula cognouerit. Masculus&Remina qui incestum commiserint: elim si mu- tud sibi fuerint consentientes: capitali poena puniantur. Sanctimonialem professam: habituque monachali indutam si quis in coenobio, vel extra carnali copula etiam volentem cognouerat et

39쪽

1, CRIMINALIUM LIBER si CVNDus. ueritipoena capitis plectatur. Nec quicquam layco de die, vel de

nili ex speciali superiorum concessione fas sit monasteriuianhtimonialium ingredi. Qui secus fecerit,in prima transgres sione niuictetur trecentis libris,deinde sexcentis,quoties deliquerit, vel ter fidiculis torqueatur, nisi soluerit intra triginta dies, aut extra urbe Genua,&districtu usque ad triennium arbitratu Magistratus relegetur. Qui vero sine consensa superioris san-εtiinoniale domi suae habitationis hospitio receperit, vel in cotu bernio habuerit i ducentis libris puniatur. Gui stuprum in virgine etiam volentem comiserit idet quim .

quaginta libras usque ad quingentas, vel fu stigetur, nisi soluerit intra triginta dies. Sed si virgo seducta fuerir,quod praesumatur:

irili probetur contrarium: praeter dictam poenam dolet eam:qui seduxerit: arbitratu Magistratus pro qualitate personarum. Vt aut nemo audeat foedare connubia in decus muliebre serueturi Decernimus ius accusandi,deseredi, vel denunciandi de adulterio,vi, stupro,vel incestu proximis duntaxat necessarijs competere nempe patri,fratri,patruo,auunc nio,& marito. Si quidem hi oes vero dolore impelluntur. Vbi verri maritus eius,quae diceretur adultera , in urbe Genua foret, vel in districtu: nemo alius praeter eu: ad accusationem,Vel denunciatione adulterij admittatur.Si abierit,necessarij:de quibus supra meminimus: tantum succedant,& admittantur. Accusatione vero, vel denunciatione a quouis eoru facta ,siue ea de adulterio sit,sive de vi,siue de stupro, siue de incestu:tunc Mec ante super eis, vel altero eoru instituatur inquisitio,& agatur in ea ex sorma statutorum δε ex forma iuris

comunicubi quid in statutis defuerit. Omnibus aute in casibus: in quibus adulter,& adultera sint corpore plectendi: eo genere supplici j sine ullo discrimine animaduertatur in sceminam: quo

animaduertetur in masculum: si uterque in Magistratus venerit potestatem,sin minus,is,qui Venerit,eo adficiatur, ct alter,donec veniatino de crimine exul publicetur. Marito vero:qui uxore sua

adulterij postulaueriti& alijs,qui alteri nuptam post maritum,de

patre ad accusandum,veldenunciadum admittuntur: liceat ante

40쪽

DE P OE N I S. 33 prolationem definitiuae sententiae: quandocuque eorum quisque voliterit, ab accusatione, vel denunciatione sistere: non tameni postquam destiterint laccusatam rursus eius criminis postulare. Eodemque beneficio uti possit etiam adulteri Mulier vero tunc liberetur: & viro suo restituatur. Domum autem accipere ob mus: non proprietatem domus, sed domicilium. Qiuare siue in

propria domo quis habitauerit,sive in coducta vel gratis,sive hospitio receptus: haec lex locum habebit: & si quis in villa habitat ivel in hortis idem erit probandum :& ita ubique locorum huius capitis censendum in quo de domo verba iacere contigit. De Raptoribus.

Aptores virginii honestarum,uel ingenuarum,siue desponsatarum,siue nodum desposatarum,uel quaruli bet viduarum, aut nuptarum, & qui inuasionis tepo- re ope ad rapiendii tulerint retia si raptae cosenserant: capite plectatur,& bona publicenturaeedatq; dimidium fisco, reliquum raptae.Caeteri Verri qui huiusce criminis inuenti fuerint coscij, nec ante admissum facinus iudici propalaverint: quiq; eos susceperint,vel ope ante,aut post inuasione tulerint,siue mares:siue tamins sint: etia quacunque coditione,Vel dignitate fulgentes, eodem adficiatur supplicio: facultatibus eorum nulla diminutionem passuris. Liceat tamen raptae:patris sui accedente cosensu: si tunc in vivis aget,vel si diem suum obijilet: duorm ex suis propinquioribus: illi,qui rapuit,se matrimonio iungere. Et,si raptor ea tibi in

uxorem accipere volet: ac dotare arbitratu Magistratus pro conditione personae : absoluatur raptor a poena,& restituatur bona et quarta duraxat parte excepta: qua in poena delicti fisco cedere decernimus. Sed si minor erit quingentis scutis auri: seluat ad eamusque 'uantitaein reliquum raptor intra dies triginta. Vel, nisi soluerit: triremibus macipetur,vel extra urbem Genuat& distructum relegetur,aut in carcere detentus adseruetur in tempu*:a

bitratu Illustrissimi Ducisin Magnificoru Gubernatoruώc Pro

SEARCH

MENU NAVIGATION