Antonii Galataei philosophi, et medici praestantissimi Liber de situ Iapygiae

발행: 1624년

분량: 134페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

druntum quae in littore, & portu eiusdem Liceae sita est XXX. sere milliaria supputantur. Rhudiar,non Rugae scribuntur: sed Guido vulgari Ineolarum sermone deceptus est: qui Rhudias, ut diximus, crasso quodam sono patrio more pronuntiant. Lupiae in colle tam humili sitae sunt, ut nescias an in colle, an in plano laceant,nisi cum longe processeris. Coelum saluberrimum est , aestate tamen percalidum,hreme tepidum, seu non nimis frigidum, ima quarundam aliarum Terret rum aeri verno pcrsimile. Ager saxosus esti, sed oleis crebris consitus,adeo ut Vrbs intor Olivarum alta Nemora posita videatur. S lum pingue, & frugum omnium ferax: unde 'fortasse Lupiae, ab eo quod est λιπαρομ , idest pingue, dictae sunt.Hic & Citriorum variata genera laeta, & sortia surgunt. Circa Vrbem nobiles sunt horti:olerum,& fructuum sapor praestantissimus i Vineta habet non nisi ad quartum ,& quintum lapidem , puto secundum Graecum distichon : Quoniam Pallas, cui oliua curae est , non bene cum Baccho conuenit. Vina ginit Ochra ut Galeni verbis utar aut Xanthamos pallida, aut laua , aut aurea possumus dicere.ea nobilia sunt,& quae cum Cretensi vino certare possent. Non

fontes, non paludes habet Lupientis ager, sed altos puteos, de continuo usque ad D quam lapide. Totus ager undique usquc ad

alicubi quatuor millia passuum, DI.-

72쪽

uis, ut dixi,consitus, Sc continuis septus parietibus , quas maceries dicunt. Inter haec viae angustae serraris Curruum rotis excava

tae, dilucilem hostibus aditum faciunt. Vibsaltis, & perpulchris Muris, & Turribus, ex dolato ,& quadrato Lapide, & Leuigato. Nam illi Lapides, & secari, ct Leuigari patiuntur. Antemurali,defossis satis altis cingitur . antiquorum murorum nulla videntur super Terram vestigia. Haec munimenta quondam tutissima fuere, nunc reperto bombardarum usu, nihil potest tanto turbini resistere:praesertim quod eo tempore quo muri conitructi sunt, non erat bombardarum usus,sed scalis & pusillis quibusdam Machinamentis Urbes oppugnabantur.Tota Vibs super ruinas veteris Vrbis posita est, & magna pars pensilis est. Forum quae iuxta sunt domus, super ingentes arcus ,& soria,ces, & testudines fundatae sunt. Puteos ubique & cisternas habet amplissimas, quibus caelestes imbres optime seruantur. Mira Lapidis natura,sine calce ubi Lapis non cauernosus, sed continuus est,aquas,ct quod ma ius est ) oleum quoque continet: cum adeo mollis sit, ut & serram, & levigam patiatur;

elii Lapb ex quo Lapide ingentia vasa eXcauantur, is ei. c. pilas appellant : quarum aliquae qui piarum. sentas olei amphoras capiunt. Laterum

pilae crassitud' vix palmam . aut quinque

digitos excedit Haec Vrbs ante aduentum

L . .

73쪽

Normandorum caput erigere iterum carpe- Iat.Ignota sunt omnia, nec litterat iam montinenta extant. Nescio quis Accardus Lupiarum dominus multa, & praeclara operia, secisse perhibetur. Hinc Normanis rerum potitis, Orientali Romano inclinante Impe-ito, Tancredus Comes Lupiarum , Rogerij Ducis Apuliae Filius Nolluis, Nepos, Ut puto, Roberti Vis cardi,vir magni animi, pulsis Emico Enobaidi filio , Frederici Iunioris Patre , &Constantia eius uxore, Regni gubernationem suscepit , adscitis ad se Regni

Proceribus , quos Barones dicunt: nec nisi

Tan credo 'vita functo , Enricus & Constantia Regni Apuliae ditionem habuerunt Fede pddi.fieuq ricus deinde Iunior Constantiae Filius,Ob Ve infesto anit ultatem Tancredi odium : cii in toti Apuliae prole semper seu sset,eiusque Prouinciae Homines Lupi nas..

extulisset, Lupiarum tamen Vrbe in infesto animo prosequutus est, de Brundusio fauere nunquam desijt : Vrbi Arcem ingenti opere

construxit, & varijs ot namqntis Urbem amplificauit. Huius filio Notho Mansi edo , M ns edus. Carolo victo atque occiso, Gualterius Bre Gμδὲ ςH- .hennae , deinde Lupiarum Comes a Carolo Primo Apuliae Rege declaratus est. tiatuor cnim tantum Comites in hoc Regno ille constituit. Hic primo Comes Lupiarum, deinde op ibus, & viris a Lupiensibus adiutus, Cercyram Insulam, Achayam,& partem Peloponesi, Arhe narum Vrbem suae ditioni , adiecit

74쪽

lus,aut solius,aut praecipua opera , AIphon- sum Regno potitum suisse. Dnm Alphoniux Ioannae insidias sugiens , in Siciliam secederet, Ioanna ingentem exercitum Duce Iacobo Caldora contra Ioannem Antonium μ& Mariam eius Matrem misit, Salentinos Campos omnes igne ferroque vastavit. Ioannae e

Quinque Urbes, quae vim Hostium ferre potuerunt,in fide Alphonsi permansere: T saluinos 'rentum,Gallipolis, Castrum, Rocca, Lupiae. dς Mur Aaec Vrbs incensis villis, caes1s farticibus amboribus , difficilem passa est obsidionem: eo quod hic, quasi in aItera Regni Aula, antiqua tantorum Principum Gaga seruabantur Haec enim Vrbs pero uadrigentos annos Ia-pygiae,& Apuliae,& opibus, x viris praestitit. ptis Ioa Haec eadem, mortuo Ioanne Antonio, qui Di Anto--

contra Ferdinandum AIphonsi Filium, cui Iabella ipsius Ioannis Antonis ex soror o nupsit Fer neptis nupserat, nescio quibus causis per septennium bellum gesserat: quamuis Ioan- Iristam cones Andegavensis Renati Ducis Filius, Vmbi perpetuam immunitatem , & Castellata, ζ iam, aquam plurima promitteret,& quascunqu a m ita Ei vellet conditiones,se tamen Ferdinando Vl- z ci hEritro dedidit ,& quae in potestate Lupiensis nae ursinae erant Populi, sexcenta millia aureorum s Ahabetu vasa aurea,atque argentea,& opulentem supellectilem Ferdinando porrexitispretis Ioannis pollicitatiouibus. Quibus opibus si is potitus suisset, Ferdinandus, vix duos nae

75쪽

tum.

ses in Regno peregisset: erat enim eo tempore pecunia penitus exhaustus. Haec e dem capto a Turcis Hydrunto , Prouincia tota perterrita atque in fugam versa, prima Turcarum furori obstitit, quousque auxilia a Ferdinando missa. Prouinciam fit marent. venientem postea ab Hetruria exercitium , nostrum pene fractum,ac inopem, & longo itiuere fatigatum reparauit,atque suis boniς refecit.Demum post captam GallipoIim V netis totius sere Prouinciae, nemine prohibente, potitis, nisi haec Vibs suisset tota feroe Apulia in potestatem Venetorum deuenis,

Hinc ad XII. millia passuum SoIetum . Al , Salentum dicunt. Graecorum est, dc antiquum oppidum, in aspero, & petr se,& aquarum indigno iugo positum, sed olivetis passim vestito. Ampiam fuisse hanc Vrbem vestigia nutrorum aliquibus in locis ostendunt. minc in paruum reducta est oppidulum quod quondam ut aiunt erat Episcopale ia , & nunc etiam caput Cumitatus. Hinc ad mille, & quingentos passus Vrbs, quae nomen Petri sortita est,noua, sed honestis ciuibus,& adhuc Graecis culta,sita est in plana valle amoenillima, oleis de omni selicium arborum genere consita, non ut solis tum in aquosa: sed puteos habet satis abunde .Haec ab utroque Mari aeque,hoc est circi

ter XIII.missibus piauum astans,in umbili .

76쪽

eo totius Peninsulae est,&qilasi communeo /emporium emendis,& vendendis rebus. Percommodum Templum habet puIcherrimum Ditiae Catherinae, a Raymundo Principe ν Templum Tarentino dicatum cum Xenodochio, & Ca astellis nonnullis constructuna, ut aiunt, ad Raymudoexςmplum Templi Diuae Catherinae , quod est in Sina Monte: ubi vir ille religiosissimus, di insignis pietate, votum fecit de aedificando Templo,in quo monumenta sunt Ursino- irum Familiae,quae tibi multis annis domina- :ta est.

Hine ad VII millia passuum locus est, in is sesus, Uequo non nisi antiquae Urbis murorum vestigia cernuntur iusti ambitus: Vnde loco Mu- iore.., ζ,

rus nomen est. Videtur ut & Urbs, sic & no- lat. o. a. men occidisse: tantum V1cus eiusdem nominis restat:Vrbs tota aut aratur,aut oliuis, & long. 6 io illicibus obumbratur. lat. O.ε,

Hinc VIImillibus passuum abest Vastae vastae op Oppidum,totidem ab in drunto distans. Alij Vastas dicunt, Alis Vasten , Alij Vastan: & lat. 39.s .

haec nunc viculus est vix quindecim focis habitatum . Vrbs mediocris, ac iusti fuerat ambitus : eius pars in humili clivor, pars ini plano posita erat. Extra Urbem innumera 'reperiuntur sepulchra, fictilibus Vasculis ele gantissimarum formarum, & ossibus,& cineribus hominum plena,& in quibusdam arma aenea vetustate consumpta,& anuli aurei rudes,nec satis perpoliti. Repertus est his an- '

77쪽

nis praeteritis Lapis insculptus his literis , quas a me hoc loco praeteriri non patiar: lae enim hae reliquiς sunt ta longae vetustatis MESSAPIAE LITERAE.

78쪽

Has literas Incohae Saracenicas salso, sed qui Paganas aut ethnicas putant,recte meo iudicio sentiunt. Sunt enim ut conijcio) literae Mesepiae, quibus ante Idomenei aductum Iapyges,ut dixi,utebantur. Lingua Me- sapia seu Peucesia,in qua Brudusium Cerui Quot caput significat,tota interijt, ut Aegyptia a letidhIl & Punica,Osca, Volsca, &Hetrusca, & aliae terierint. pleraeque in tam longa vetustate abolitae sunt. Ex ea lingua nihil est reliquum, nisi liqpaucae Iiterae:quas ideo exarare volui,Vt e. timet quicunque has viderit, quanti sit hu-niana ad quam anhelamus gloria: & quod non sollim lapides & monumenta lathisicut, sydera quoque, & quae literis mandantur esse peritura. Si Carthaginenses vicissent, latina lingua,ut nunc Punica,nulla esset: Si Iatina non esset, Graeca quoque perijsset: 'nam si quae sunt Iiterae, a latinis subste .

tantur. Harum literarum exemplum Pol tano,Hermolao, Accio tuo,imo & meo,ch

riteo,& Summontio misi, & nonnullis alijs: omnes mecum sensere has esse Mesapias ,

literas. . I :A Vastis nulla occurrunt antiquitatis Mons Ar-

vestigia usque ad Montem Arduum oppidum,ab Acra Iapygia VII. Millibus passuum long. i. raremotum,ubi & urbs antiqua fuit, eius pars in colle, pars in plano sita, mediocris magnitudinis r huius & nomen abolitum est Ineminentiore huius ripis parte in edito con

79쪽

gregias quas postea tinuenit, nouerat: talia

Idomeus . cet arma magis Lictius IdomeneuS, quam iliteras, aut Architecturam nouerat. Haec

omnia illo dominante, aut ante illum sub I

ditor. dilcare facta fuisse conicio QEuersa Troia, ut Diomede. Diomedes,Diomedeas Insulas,Garganui a Morriem, Argyripam: Canusium,& circum . Jdiacente Campos, silc Salantinos obsedit milite Campos Lictius Idomen res Iystius I. Hic eiectis aud sitbactis Iapygibus , sere om- suid a ,' nem Peninsulam Cretensium Coloniam se, Mesapiis cit:lin Ruam,& literas Graecas inuexit: lingua . ,- em &-Mesapij S abolitis:assumptis Graecis tensium o culti Oribtis, aut quia illis victores ut Ioniam fe- bantur. Solent enim victi Populi in Victo- κε Hii liΠguam,& m Ores, & vcstes transire, expulsus neque indocilis est inscelix Italia ad peregrivei m' capessendos. Cre- molare ab tenses qCondam Mari Inaperasse , ct omnes V . Gen. Graecas insulas, aut sit begisse, aut habitasse, ita ui I Auctor cst Atistoteles: ait etiam: Videtur Heno inges etaim Insula optimς posita ad imperandum ei. 'fies Mart. in etiam.& Cretenses Athenaia. tieteiri, rum potiti sunt,de Cyrenaicam Prouinciam habitauerunt.Illorum S nos sumus colonia Vatia Vrbis de qua loquimur fuit fortuna. Antiqua Vibs tota concidi hac perplurimos

annos Disiligoo by Coosli

80쪽

annos deserta iacuit, ac vicatim habitauit, Inde Guidonis tempore talis erat, qualem dicemus. Deinde solo aequatam iterum filisse,& fama,& coniectura est. quo tempore aut quibus Hostibus ignoratur.Deinde coalescere caepit non paruo incremento usque ad mortem Ioannis Antonii Principis Tarentini. Quo vita suncto, caepit in peius ruere, ac retro sub lapsa referri. Nescio qua etiam id euenerit causa,nisi quae rerum humaraarum publica est, qua innumerabiles quoque Urbes interiere. Ea, tempus est aut pestes,aut illuuiones, aut pusilla animalia,qubbus pleraeque Urbes deletae sunt.Sed potissima causa bella sunt ;quar ut ait Aristoteles

paruo temporis cutriculo rerum faciem permutant, Euersa,vt dixi, Vrbs ut videre

ni t in vicos abijt. Hic locus statio militum

erat, Plinio teste: quorum militum, aut quo Duce, aut qua ratione incertum est . Quae nunc Lupiae sunt, Strabonis tempore , aut paruae erant,aut nullae:ait enim: Non vetera, sed recentiora procurrens Ioca . Nunc praeter Brundusium , & Tarentum, caetera parua

sunt oppidula. Ptolaemeus,qui Lupias maritimam Vrbem inter Hydruntum, & Mimd sitim loeat, relatui stetisse videtur aliorum raut Rocham intellexit, quam in agro, seu ora Lupiensi sitam diximus, nomen fortasse ab antiqvis Lupijs accepit. Quo tempore Vrbs conita suerit non constat, nec

Ioannes Aruoia iuS. strabonis tempore Paruae vel nullae Lupiae erant. Ptolemeus maritimau: bem fa- 'cit Lupias. Diuitigeo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION