Forcianæ quæstiones, in quibus varia Italorum ingenia explicantur, multaquæ alia scitu non indigna. Autore Philalethe Polytopiensi ciueHortensius Landus

발행: 1763년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

viii

condita inest. Precibus Paulini Mansredi Lm censis Civis de Animi Tranquillitate scripserat. Verum, Placentiam se conserens, ibique doctam prudentemque Foeminam Isabellam Ssortiam invisens, ipsam pariter super hac re confecisse Tractatum invenit. Obsecrans Isabellam Hortensius, ut sibi ad eum perlegendum commoditatem largiretur, obtii uit; atque ita doctum existimavit eximiumque: ut, quicquid exaraverat ipse, igni tradiderit. Ssertiae deinde Librum Tranquilli nomine inscriptum edidit Landus Aldinis Typis an

no II 4. Ad Gallos uel uiri perfugere & ad Helvetios coactus est : & sic ultra montes Vagam .hideque libros adeo Romae iniucundos emittens, trans t vitam. Quod tandus Autor Serm onis fuerit Rodulpisi Castravitat in Dantem, suspicatus est qui Biam, Fontaninus nempe. Verum ase umentis firmioribus innixo, Librum esse Beli- arii Bulgarini Senensis, prohatur Zeno . Lamdum supra annum Is 6o. inter vivos adhuc amplius degisse, nusquam occurrit. Porro Castr villa ait, se inquisitum ibi suum aperuisse de stelistri Response ad Herculanum Variat iudicium t at hoc Raesponsum anno dumtaxat I 572. editum est, & anno Iue 3. Castravillae Liber prodiit, cujus ergo tunc plurima & varia scripta eruperunt undique. Stylus praeterea & argin

12쪽

ix menta hocce in sermotic deprompta, qtaae Π 'nquid prorsus insolitum & acutum, sed gravi ς

simum onarie ac validissilinum sistitat; ejus taedemum dicendi modus ubique severus, demiis is nullibi, haud equidem Autorem Landum designant . Verumenimvero 3c Landus ipse inter Autores optimi illius aevi magno cum plausu scripsit, ejusque Libri libenti avidoque excipiebantur animo. Ex istis nonnulli in exteras versi sunt Linguas, uti per binos dispares calamos Gallice, perque unum Latine, Conciones XI. Funebres in variorum obitu Animalium. Paradoxa itidem qui redderet Latine 3c Gallice inventus est. Quaestionum Forcianarum Librum in ve naculum sermonem transtulit Marcus quidam Bandarinus e Piove de Sacco, immutato titulo hoc modo: Le due Giornate dei Porta Baud rino, do De si reatra de rutti l Costumi , che inis Cittis de Italia a loco per loco uor si figliono . Qito signanter Hortensius Landus obierit anno, incertum hactenus, & definitu difficile; verum, ut dictum est, quod ultra I 36o. vixerit, notities omnino desideratur. Miser corpulculo, pilo niger , ore pallens & macer fuit. Vir ambitione laborans, iraeque ac vindictae impotenς adeo, ut in suit Catalogis in Inicundorum ordinem se redegerit; scripseritque, prae subita veli,

13쪽

mentique ira se in morbum incidisse aliquoties. Ejus operum Index praesto est. Forrianae Suae Ones Philalethis Pol rapiensis.

Lepidis us Philalethis ex inopia, nunc primum in lucem editus. Balileae II O. Cicero relegatus, O' Cicero revocatus . Venet.

I334. II 39. Lugduni I 334. 8.M cellantae Quaestiones. Veneri IIIo. 8. Hisce Dedicatio praeest ad Petrum Vannium Lucen. sem Patricium, Magnae Britanniae Regis ad

Venetos Legatum . Oratio adversus Caelibatum. Conciones duae, de Baptismo una, altera de Pre-ribus .

Di quisitiones in selectiora loca Scripturae. Explicatio θmboli Apostilorum, orationis Dominicae , Decalogi. De persecutione sarbarum. Paradus, Hob Sentenaco fuori deI comun parere. Lione II 3. VeneZ. II 4. I 343. 8.La Confutaκione de Paradus . Venez. II S. Ι Paradosi talia Confutanione. Ven. II 63-8.

14쪽

Leuere di molle valorine Donne . tandi omnes

Comentario desie piu nobili, e moseruose cine PDialia , e di altri DNhi , di Lingua Aramea in Italiana Tradotio. Venez. IIII 533II 54. 8. Catalogo degr Inventori desie cine, Me si marita

Post Commentarium editus. Gaura Libri di Dubbi , con te fluxioni a G-fun Dubbio. Ven. II 52. 8. Una se e pratica di Medicina per fanare si passioni deli animo. PadoVa. 4. Ragionamenti Familiari di disres Aurari, Landi

15쪽

li Dialogo di Meffer ortensio Laudi , nes quale li

ragiona desila confundione , ed utilita , ebe siriporta legeendo la Sacra Scrittura; e sis truta Miandio deli' ordine δε reuersi nes leueria ἰm strandosi essere te Sacre Letiere di vora eloqueneta e di mera dormina alle Pagaue superiori. Ven. II 32. 8.Var' Componimenti, cloes , Dialogo intitolato Ulisse Resionamento tra un Cavaliere e tin Solitario N AD XIV. - μυole XLI. Alcit ni stropoli , che figliono orererere nolla cotidiana nostra Lingua. Ven. I 53. 8.

16쪽

FORCIANARUM Q UAESTIONUM

LIBRI II. AD FRANCISCUM TUR CHIUM Patricium Lucensem,

PHILALETHE POLYTOPIENSI CIUE. mς bςnqvolentia prosequatur Vinia

centius Bonvisius, quantisque ossiciis me sibi devinctum habeat, nec tu , suavissime Francisce, ignoras , R ego mehercules, non solum non dissimulo, sed libenter etiam ubique praedico. Is tamen quasi illius in me Praeclara merita non satis constare, dissideret, ut suae peregregiae ac amicae voluntatis pleniorem signiscationem exhiberet , me perduxit ad urbem vestram cum studiis ingenuarum artium florentem, tum etiam opibus & mirifico quodam animorum consensit, ad vestram hane Rempublicam non solum ornandam, augendam & illustrandam. Quanqliam iis iam sit ornamentis instrueta, ut perexigua fieri possit accessior

est enim & optimis legibus, & sanctissimis institutis sundata, incorruptissimis iudiciis constabilita , &, quodlcaput est , honestissimis civibus reserta, ad quorum amicitiam gravissimo ac religiosissimo Vincentii testimonio ita mihi aditus est patefactus, sicque factus

A sum

17쪽

sum illis intimus, ut nihil jam habeant tam In omni

vita propositum , deliberatumque, ut ἐe meis commodis & ornamcntis cogitent. Quale vero iam dederint specimen, quantaque voluptate Lucenses hosce dies, quibus absiui, traduxerim, si perscriberem, exi stimavi facturum me tibi rem neque ingratam, ne que odiosam. Consumpti enim sunt, mihi crede, tanta cum jucunditate, ut majorem nunquam meminerim.

Non fuimus in urbe amplius duodeviginti dies. Ea certe visa est quamquam pusilla) non solum Etruriae urbes, quas videre licuit, superare, sed etiam quod b, na tamen pace dictum velim) totius Ita- lliae. Nihil plane earum rorum, quae ad urbis spicn-

dorem faciunt, desiderari potest .. Primum,. mire me

affecit fluvius ille pellucidus, & quovis tempore tam gelidus, ut vix pedibus: pertentari queat. Non me- diocriter oblectarunt magnificae aedes, singulari quadam artis peritia exaedificatae. Pari delectatione assecerunt marmorea templa Orientem versus spe Rantia, i& ea Ioca, quae ab eo hominum gcncre habitantur, qui a 1blitudine nomen induerunt .. Videbantur enim nihil aliud spirare praeter sanctitatem, & Vctustam illam Etruriae disci inam . Ita me Dii bene ament, ut quoties illa inspicerem fiebat autem, . qu e sua est benignitas, crebro inspiciundi copia si non videbar intueri illa vetusta Syriae ae Tebaidis sodalitia. In iis enim quod me certe vehementer oblectavit, summa puritate traduntur Evangelicae litterae, illinc petuntur Sacrae conciones, & lustricae peccatorum consessiones, illinc dantur responsa , & siquis peccatorum poenitentia & dolore' consternatam habeat mentem, illine petit qui erigat & consoletur

18쪽

L Ι B. I. 'si vero tibi narravero quantopere delectatus sim pia, icis, ac viis tam politis. ut etiam non calceatus POL sis totam urbem obire, nimius sortasse videbor. Praetereo quidcm multa, quae mihi visa sunt quam optime instituta, quae mehercules non sine nefario scelere

reprehcnda possent. Sed quid dicam de sanctissimo illo

vestro Sc natu, Populoque I ucensi. Equidem satius esse Puto tacere, quam pauca dicere; non possum tamen

mihi temptrare quin aliquid dicam; nusquam vidi tam severe mores corrigi, tam incorrupte judicari , tam religiose Deum coli; illic non sunt, qui sceminarum Oppugncnt pudicitiam, qui pejerent, qui sit rentur, aut qui in popinis patria bona obliguriant. Nuia

quam vidi tantam adhiberi curam, quo bonarum arintnim studia floreant. Undique, si si opus, accersuntur amplo stipendio qui iuventutem & bonis moribus imbuant, & optimis artibus instituant. Accessi enim saepius ad vestros proseorcs, neque certe potui ut ninil dissimulem non ex animo invidere vestrae ju- . entuti, quae tam studiose discit, & tam egregie instituitur, Fortunatos illos, bona si sua norint. Ha- bene per insignes praeceptores, quorum alter Baptista

Bononiensis & re & cognomento Pius, qua vero eruditione , ex ingenii sui monimentis cognitum puto: alter vero Gerardus Dicaeus vir omnium laude, praedicatione, literisque decorandus, quo uno cive satis ornata esse posset vestra Respublica, etiamsi omnibus aliis vel fortunae, vel naturae ornamcntis destituta lit; hunc etiam praeter caeteros tui studiosis limum cognovi.

Nos quotidie discessiim ab urbe cogitabamus, non quod ulla nos cepisset satietas , id enim in tanta amoenitate fieri nunquam potuisset. Atqui non dee- A 2 rant

19쪽

FORCIANARUM QUAEST.

rant qui darent omnem operam, ut nos diutἰus in urbe detinerent, quo liberius nostra consuetudine frui possent. Sed constitutum erat I udovici Buon visit suasit Forcium proficisci, ubi & animos & corpora itineris dissicultate fracta & debilitata recrearemus. Illuc igitur pervenimus, ne vivam , si quem locum nactus

sum unquam, aut amoeniorem , aut ad recolcnda studia aptiorem. Coelum ipsum in dies magis arridebat, suoque benigno aspectu ita nos dulciter detinebat, ut de reditu, ac si lotum gustavissemus, nihil amplius cogitaremus; illic erant omnia laeta & jucunda. Siquid molestiae in animo habeas, ut saepe contingit, ejicitur. statim, atque omnis expuitur miseria . Sumpsissem mihi libenter describendi loci negocium, nisi tibi bene cognitum csse considerem. Scio te saepe sinlitum, illic omnes tuas curas, omnesque animi tui so. licitudines deponere, & recte quidem; nam ad de pellandam moesticiam, & animum gaudio explendum, mihi propemodum factus videtur. Contigit semel, ut inter oliveta quaedam obambulantes, nescio quo fato, . in hunc sermonem incideremus , nempe unde tanta ingeniorum diversitas, tamque multiplices naturae existerent, ita ut vix duo aut tria paria invenire possis, quae non sint plane dissimili ingenior sic placuit omnibus haec quaestio, ut caeteris sermonibus reiectis, huic. imi tantum incumberemus . Sedimus itaque in illo gratissimo secessu , quo tu quoque animi relaxandi gratia convenire solitus eras ι ut te vero nostrarum ὀeliciarum nihil suffugiat, decrevi eorum quoque nomina cum virorum, tum mulierum, qui nostris sermonibus interfuerunt, perscribere . Fuerunt autem ,

20쪽

bus liberos homines, ac tam honesto loco natos esse decet. Hieronymus Arnolphinus summo ingenio, summaque prudentia, Ioannes Guidiccionus vir cum soris clarus, tum domi admirandus, Bernardinus. Cinamus non tam ingenio & prudentia, quam religione,

ae fide singulari. Martinus Gilius praestanti, sngularique natura, duabus cnisi fallor interiectis horis,

advenerunt Vincentius & Ioannes Bon visi viri cum magno & excelso animo, tum etiam aperto dc simplici, ac nulla vel in hostes malevolentia suffuso. Postremo Nicolaus Turchius frater tuus & voluntate &sententia tibi coniunctissimus, secumque perduxit Annibalem Crucaejum & Iulium Quercentem urbis nostra Cives clarissimos, & alta quadam mente praeditos , Omnium vero postremus Vincentius Guinigius , vir antiqua virtute & fide. Ex mulieribus vero, Clara Cinnama omnium quot sint, aut unquam suerint, humanissima . Catharina Sbarra lectissima & pudicissima, Margarita Bernardini forma mirum in modum luculenta & candidissimis moribus praedita, Camilla Bernardi Guin igia, in qua prosecto nescias, quid potissimum

laudes. Pectus est eonflio ac prudentia plenum, Ospudentissimum, vultus venustus & modestus, incessus gravis & regium quiddam spirans. Catharina Bonvitia plena suavitatis, officii, ac diligenti. e. Consederat quisque in eo loco, quem ei sors obtulerat; certe nos pulvinaria nulla attuleramus: itaque per sorbam fusi, sermones nostros inceptavimus. LUD. Fui ego saepissime in hac cogitatione, quid caussae esset, quur tam vario simus ingenio, & ea de re, cum multis neque indoctis, neque insulsis communicavis nunquam

, tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION