Forcianæ quæstiones, in quibus varia Italorum ingenia explicantur, multaquæ alia scitu non indigna. Autore Philalethe Polytopiensi ciueHortensius Landus

발행: 1763년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

s, PORCIANA RUM QUA sT.

tamen potui vel ad tenuem coniecturam evadere, quoties etiam nunc admiror. Quoties nisus rei caus sam requiro, neque, qui mihi satisfaciat, usquam reperio. CRUC EJUS. Istuc pol cul.erem ego etiam intelligere, Sed quae Ib te, expedi mihi quae sit haec hominum multiplex natura, de qua videre tam sblicito animo esse; non enim satis intelligor siquidem mihi ejusdem naturae videntur omncs homines esse, cum una tantum N non pili res sint naturae. I UDOVICUS. Loquar igitur apertius , ne nos aequivoca fallant, aut tibi ullus relinquatur argutandi locu S: video enim te ad cavillos probe instructum, libcnterque argutari, & si omnium minime ignores, non decere juvenem optimis studiis deditum , Sophistarum argutiis, ac arto contortis syllogismis tantopere delectari, ostendamque, in omnibus fere nostris actionibus nos e se dissimiles, atque a doctrinae studiis primum exordiar, quorum scio, vos omnes percupidosi esse. Itaque abs te peto: qui fit ut non omnes iisdem

studiis delectentur λ sed alios alia sectari studia. Α- matis vos Mediolanenses jurisprudontiam , eique cum blattis de tineis certanti, Z: opem & lucem multam attulistis, atque latinis literis, quod nemo ante vos fecit, illustrastis. CRUCIEIUS. Amamus certe cui dixisti juris scientiam, ita tamen, ut caeterarum disciplinarum cognitionem nemo queat jure nobis adimerc. Laudem vero illam ingentem, qua Iu nos o

nas, Alciato nostro debere libenter fatemur. LUD VICUS. Tantum abest, ut de vestra laude quippiam

sim ego detracturus, ut vehementer cupiam Vos nostrarum participes seri. Et si vobis tribuam majorem ris scientiam, nolim propterea alias ademptas zgeὰ

22쪽

Amant plorentini eam Philosophiae partem, qua principes rerum caussae traduntur, plurimi faciunt Calabri Graecas literas, Neapolitani Etruscas , I ucenses divinas, Veronenses politiores, Vicentini eam Philosophiae partem, quam augentes latinam linguam moralem nominarunt, Bononienses Mathematicas disciplinas, Veneti rem musicam , Ferrarienses, Patavini , ac Salernitani Medicinam, Senenses Dialecticorum argutias, praesertim si ab ea secta tradantur, quam Nominalium appellant. Perus ni ius Pontificum, Mantuani Hebraeorum literas , Papienses Sophistarum

nugas. In exerccnda vero mercatura, quantam, Dii

boni, dissimilitiidinem iterspicio.. Sunt Florentini cal-

Iidi, atque ne vel minimam jacturam faciant, quonvis labores & qt aevis incommoda libenter perserunt. Hanc vero Lucenses negligentius, ac minore cupiditate exercenr, di datam fidem nunquam fallunt. Genuenses omnium hominum avidissimi, ac laborum tolerantissimi, lucri faciendi gratii, desertissimas ac remoti istinas quasque regiones adeunt. Veneti vero aliam habent exercendae mercaturae rationem . Sunt enim excelsore animo in hac re praediti, vel lucrum reserunt, vel insigne detrimentum accipiunt, praesentique pecunia & emunt & distrahunt. Caeteris vero Italiae mercatoribus satis est obstrinxisse' fidem .. Mediolanenses tam mirabili sunt ingenuitate, tantoque

animi candore, ut rei venalis vitium , si quod inest palam indicent ,. mallentque mori , quam adstrictam fidem non liberare .. A mercatura ad militiam propero inter quas non nihil est affinitatis , dum alius alium antevertit, praeripitque lucrum. In hac strenui sint Perusini, rapaces Piceni, praecipites Calabri, sor

23쪽

R PORCIANARUM QUAEST.

tes, sed inconstilli Emiliani, norunt strata gemata omnia Spoletini, crudolcs Ferra ricia sos δ Placentini, felices Senenses , truces Romani t probantur Mantuani equites, pedites non item. Animos Bononiensis, sed imperatori exercitus parum obedicntes. Intrepidi Me-aiolanenses, scd suis plus mali inserunt, quam hostibus. Maritimis praeliis nulli cedunt GenuenseS, terrestribus vero, veluti languidae pecudes sunt; ubi strepitum tormenti bellici senserint, illico animus timore Obstupuit, neque pes, neque mens satis suum officium sicit: diceres Niobe stupidiores factos, aut pulchre appotos csse . Cremonenses pugnae ordinem eleganter constituunt, atque bellissime acies instituunt. Nulli melius Neapolitanis, hostem adoriuntur, instant, Premunt, ac dextra laevaque striunt. Optime sustinent impetum , atque urgentibus resistunt Faventini, premunt caedentcs, idius incutiunt, incussos devitant. Periueundum est spectaculum intueri Forolivienses adducum signa dimicare ac proferre gradum. Non potest autem satis narrari quanta dexteritate Pystorienses clypeo ictus excipiant, ac contemnant. Acrius in limstein insurgunt Laudenses; Patavini vero & Veronenses optime insident equis, urgent stimulis, ac frenis moderantur, atque omnem in partem circumscctunt. Nulli melius Firmanis militibus tela ingerunt, aut Vi. brant lanceas, ac torquent hastas. Papienses nunquam nisi prorsus desperata victoria de fuga cogitant.. Fugientes insequuntur strenue, mactant, diripiunt, profligant. Vicentini saepenumero desperata victoria alvindictae spem animum accendunt. Tacebo ne Venetos IULIUS. Non facies certe, si sanus sies; sunt enim Veneti toto orbe clarissimi. LUDOVICUS . Neque me

24쪽

L Ι B. I. . 9lateis iam usque ab initio sermonis nostri illos cogitabam , nescio mehercules qui factum sit, ut tamdiu distillerim. Sunt itaque in apparandis classibus, extruendis arcibus, muniendis castris. locandis lue praesidiis peritissimi. Brixienses excellunt extruendis valli bus, compingendis aggeribus, evacuandis fossis, sus. Ddiendis cuniculis, & fabri eandis machinis; Berg

Inates vero confingendis dolis, comportandis commea

tibus, locandisque insidiis. CRUCAEIUS. Sed ubi quaeso tuos Lucenses omittis λ novi ego certe multos rei militaris scientissimos . Cur etiam Florentinos non commemoras, ac reliquas Etruriae partes LUDO ULCUS. Eram omnino illud facturus quanquam serius. Cognovi Lucenses meos bene Civitates Obsidere, ad

movere machinas, fremere tormentis, perfodere m TOS , concutere turres, ac primos semper occupare

moenia. Pratenses, & qui Politianum montem habi-rant, spoliant templa, vastant agros, diripiunt urbes, ac incendia puant. Piscienses, Collenses, & reliqua Etrtiri ae sex stuprant viduas , rapiunt Virgines , ac caedibus omnia replent. Florentini autem id tantum in praeliis spectant, ut victoria potiantur, ad praedam

minime avidi . Sunt autem optimi exploratores. I steaquam bellatores commcmoravimus , non alienum

sertasse iuerit de iis pariter disserere, quae ad conficienda bella pertinere existimo nisi vobis molesti imst quod certe nolim'. CRUC EJUS I Mitte quaeso, Ludovice, hanc solicitudinem , quae te excruciat, ac meo periculo persidenter narra quae velis . An non vides, quanta omnes audiendi cupiditate flagrent potes tu quidem facile, vel me tacente, illud cogno-9ere. Λltum in primis silentium, nullus est qui tu DB sat,

25쪽

stat, screet, aut roncos ciat, nullius aures vel Ievi susurro personantur. Quid tu igitur timcς, ne nobis negotium facessas, aut ullam molestiam paria ' LUDOVICUS. Instrumenta vero, quae ad conserenda, praelia facii. nt, necesse est etiam e variis locis comportare. Afferunt pecunias Veneti, quibus abundant, Ferrarienses sulphureum pulverem de bellica tormenta, galeas Mediolanenses, equos Neapolitani, carros Placentini, clypeos Parmenses , tentoria Cremonenses, enses Tarvisti saravallum, lanceas Papienses, calcariae Viterbienses. Afferunt Pistorienses optimos pugiones, Vicentini & Bononienses ea praebent arma, quibus Vulnera sunt circularia , 31 omnium pestilentiissima. Lau

denses praebent commeatisin, Modiolanenses vero &

Neapolitani. plus caeteris bellorum incommoda perserunt Hem vides si non haec inter se valde discrepant, possem ego hoc pacto si velim in infinitum ex patiari . CRUCAEJUS . Gid obstat cur non tuo arbitratu eX- patieris λ Me certe iuvaret plurimum istaec tua ex patiatio. LUDOVICUS. Plurima quidem obstant, illud'

vero in primis, ut vobis si etiam narrandi locus.

CRUCAEIUS. Ego de me loquor quid dicam pol

non habeo , tantum huc auditurus accessi et vos, qui multa loca peragrastis, id eiscite, pri ebebo me attentum auditorem, neque vos vel tantillum interpellabo, etiam si nostris parum saveritis , hactenus plus certe

tribuistis, quam ipsi pro suo pudore postulare ausint.

Equidem valde miror, Ludovice, cur nobis in re tam nullius negocii morem gerere tantopere graveris 3

quid si duram aliquam cepisses provinciam 3 hul quam invitus saceres λ Cur tu, Martine Bonvis, hune non urges ΜARTINUS. Urgeo sane, sed opera lu- Diqitiam by Gorale

26쪽

L I B. I. II. iditur: nam eo ingenio est, ut si quid se nolle semel assii marit, sit pertinaciter in ea sentcntia usque ad

extremum permansurus. CRUCAEJUS . Amabo te igitur Catharina, coge virum tuum, quem semper tam facilem experiris, ut narrare pergat. CATHARINA. Putatis igitur mihi eam operam praestaturum, quam vobis denegarit, quorum caussa omnia & vult & cupit. Non video hic esse quemquam, qui sicillime non impetret, modo ipse ex animo, non pertentandi gratia peti intelligat; non dubium est quin Arnolphinus pro ea similiaritate, quam secum intercedere voluit, impctratum serat. CRUCAEIUS. Quid si ne hic quidem impetraverit Z Ego certe nimium turpe duco ab eo sermone desistere, e quo non soliim mirisca v

luptas, sed incredibilis percipiatur utilitas. Quid potest quaeso utilius afferri , quam si nostrorum hominum, quibus cum frequens est usus, ita depingas ingenia, ut scias , quorum tibi consuetudo prodesse, aut Oiscere possit. Ego mehercules non minus hac narratione delector ; quam si quis postea acutissime philosophando , huiusce rei, quam nunc quaerimus , rationes explicet. VINCENTIUS. Si ita est, quemadmodum tu nunc affirmas, poterit Arnolphinus tam diligentem oricram navare, ut nihil si amplius quod desdcres. ARNOLPHINUS. Nihil est certe tam dis. scite, quod vestra caussa non sim libenter facturus , sed vereor, ne, cum id oneris subeam , quod Ludovicus recusavit , nimium temere videar sacere. UIN.

CENTIUS. Nihil profecto video cur dubites λ facies

tu certe omnibus rem gratissimam, futurumque polliceor, ut a tuo ore pendeant. Fluet enim oratio quo-3is nectare suavior . ARNOLPHINUS. Si ulla. in re B a visi

27쪽

visi sunt unquam mihi inter se discrepare Itali, certe in ratione victus discrepant. Cognovi primum Neapolitanos summo splendore plus saccari absumere quὸm panis, caulibus pr. aeterea libentissime vesci . Florcntinos parcos, non avaritia, neque inopia, sed natura, mira tamen sunt munditie; habent in delitiis

parvos quosdam caseos, qui a mense Martio nomen

traxerunt, dictique sunt Martiolini. Lucenses in victu, quemadmodum in plerisque aliis rebus, auream illam mediocritatem, quae tantopere placet Peripateticis, sectantur; delectantur ii plurimum quibusdam piris ἔ- esse puto, quae olim Tiberiana dicebantur. Tenuinfimi sunt Genuenses, nullaque munditie , Victitant

Mantuani vilibuς phasellis . Persarienses raro Perc-grinos ad corum mensas admittunt; quo consilio id agant, non sicile dixerim. Victitant Patavini pisciculis minutis obolo emptis. Ucncti parvo obsonantur, tenuiter vivunt Aretini, splendide Senenses, c scisque recentibus mirum in modum delcctantur. Co .pion Mediolanenses & iis rebus frequenter utuntur, quae ad irritandum c borum appetentiam iaciunt o Papienses vescuntur libenter lactucis, caepis, atquc alliis. Novocomenses infinitis epulis mensas instruunt, atquCedendi nullum finem faciunt, butiro vescuntur cupidissime, atque 'strenui sunt potatores. Lacticiniorum& omnis generis fructuum frequens est ustis apud Placentinos. Magnifice admodum vivunt Veronenses, bas lice Vicentini. Delectantur anseribus Ariminenses , ficu bus Piceni & suilla carner appetunt Tarvi sint ranunculos & cancros, lauta est Bononiensium mensa pei tamen lauticia de splendore Cremonenss non cedit , utrique vero farciminibus delectantur. Pisce

quam

28쪽

L I B. r. Is

quam carne Iubentius vescitur Perusinus modo ex eorum lacu prodierit) caeteros contemnit. Astenses opipare vivunt , Laudenses copios, sed inconditi ,

Turdonenses ac Novarienses nimium acribus delectantur. Pedemontani omnes in victu gallicanum nescio quid redolent . Anconitani sordidi sunt. Reliquas Italiae nationes persequi non est consilium, tum quod non satis cognitae sint, tum ut sit etiam alia, quae desiderantur, narrandi ocium 3 sed prorsus animi pendeo quid nunc persequar : equidem desiderium vestris obsequendi studiis animum meum diverse trahit, rapitoli e modo in hanc, modo in illam partem. Cuperet Guini ius primum expediri variam Oratio

nem. Sld me Turchi iis acriter tirget, ut varietatem

vestitus edis cram, quod certe libenter facio, tum quod ei scio me rem gratam facturiam , tum quod paucissimis me nosse expedire confidam. 'olim splendidissime vestiebant Mediolanenses; sed postquam Carolus Caesar in eam urbem tetram & monstruosam Bestiam immisit, ita consumpti & exhausti sunt, ut vestimentorum splendorem omnium maxime oderint; de quemadmodum ante illa durissima Antoniana tempora nili: l aliud fere cogitabant, quam de mutandis

vestibus , nunc alia cogitant, ac mente versant. Non potuit tamen illa Leviana rabies tantum perder , neque illa inexhausta depraedandi libidine tantum expila re, quin a re familiari adhiic belle parati sent, atque ita vestiant quemadmodum dccere existimant. Et certe nisi illa Antonii I evae studia egregios quosdam imitatores invenissent, meo quidem judicio, nulli

cederent. Neapolitani nimios cxercent in vestitu sumptus. Genuensium vellitum perelegantem judico, neque

29쪽

que sagati sunt, ncqtie togati. Ferme oblitus tram Ucnetorum ι ii togati omnes . Decet quidem ille habitus adulta aetate homines, juvenes vero si quid ego ludico minime: utuntur panno, quem ipsi vulgo Verre tum appellant, ita probe confccho, ut perpetuo durare existimes ; saepissime vero eas vestes gestant nepotes, quas olim trita vi gestarunt. Noctu autem dum scortantur, ac potant, Hispanicis palliolis utuntur. Si non habeant, dant omnem operam ut aliunde, quo iure , quaque iniuria corradant , cogunturque interdum peregrini suos deserere. Ferrarienses ac Mantuani nihil tam diligenter curant, quam ut Pi- eos habeant aureis quibusdam seu stillis adornatos, atque nutanti capies. eritiant, seque quovis honore dignos existimant; Lucenses , neque superbo, neque ρbiecto vestitu. Florentinorum sabitus mihi quidem ridiculus videtur . Reliquos omitto, ne nimius s m. Placet nunc variam orationem aggredi,

in qua si quid judico potissimum disserunt, atque se vicissim deludVnt . Irridentur Mediolanenses a multis, ipsi interim multos deludunt; Neapolitani Calabros, Calabri Appulos , Appuli Hidruntinos,

hos autem omncs Romani, Romanos Hetrusci . He-rrusci vero, quanquam caeteris excellant, effugere tamen non possunt, quin At ipsi ridiculi sint, aut sautem quin se mutuo lacerent. Multa fans perperam pronuntiant & Florentini & Lucenses . Rudis videtur plerisque Mediolanentium oratio 3 cxplicant

illi tamen facile animi sui conceptiones, neque quicquam emendicati, aut asscinati sabent. Tardi sunt veneti , eorumque pronuntiationu nihil putidius. Ridicilla Genuensium , neque literis consignari potest.

30쪽

Iucundissima senensis, non minus iucunditatis, aut fortasse plus Florentina haberet, si voces non ingurgitaret, aut non ita palato lingua iungeretur . Qui vult Musas loquentes audire , is eos Lucenses audiat, qui non peregre suerint. Sunt Ferrarienses oratione plane ferrea, id est, ut ego inici pretor , indefessa. Duriter pronuntiant Ilergomates, ac Brixi enses, faceta est Porusina, non omnino insuavis est Bononiensis ι celerius loquuntur Spoletini, versuti sun rin oratione Fulginates, balbi Novocoincnses, graves Capuani, superbi Romani, sellivi Pistorienses ac Pratenses ; non vacat dicteriis Consentina . plena fastidii& jactantae Neapolitana. Prompti sunt Narnienses. mendaces Piceni, leves Umbri. Vacat lenociniis omnibus Novariensis, lapides loquuntur Appuli se Asserunt incredibilem molestiam Pedemontani, Omnium Veroperamoeni sunt, qui Politianum montem incolunt.

VINCENT. Vix possum prae gaudio intra pelliculam

me continere, propterea quod me authore tot tantaque ex Arnolphino didicimus, quam graphice hominum mores depingit, quam bello omnia observat, Perge quarto, Arnolphine, atque nobis varias nationum istarum dotes enarra. ΑRNOLPH. Vos me ita urgetis, ut cogar multa praeterire, neque possum eum in narrando ordinem servare, quem mihi proposueram ne interpes late quaeso. Constitueram in animo meo prius consilia , deinde orationem attingere 3 videboreerte parum sobrius, qur nunc Appulos attingam, nunc Emilianos, a Brutiis ad Volscos , a Volscis mox ad Lucanos curro. Erat mihi consilium, eum tenorem se vare, quem locorum constitutio ac positura videbatur efflagitare. Aperiam nunc quae sit in consilio aut

SEARCH

MENU NAVIGATION