장음표시 사용
111쪽
S E c T. II. ELEMENTA SANGUINIS.
In summo vero zestu calor corporis humani non sequitur calorem aeris. Dudum Bel J. FRANCΚLIN db annotavit, se in aere ΙOo gradu calente Omnibus ambientibus corporibus frigidiorem fuisse, & hydrargyrum ex aere exemptum sub alis descenidere vidit L. CHALMYRs : deinde in calidis thermis Ia gradus humanus calor non superavit IIa e . In experimentis Cl. BANKs & sociorum calor humanus neque supra IO8 ascendit, neque aeris chlorem silvit in eo summo gradu aquae ferventis persistere, sed a 2Ιr gradu depressit usque ad 198 D. In calore aeris Ieto & I3O gr. calor hominis sub lingua est IO8 gr. g . Aer 22 O gr. Calet, canis non supra II O h). Non ideo nimii caloris in aere ambiente nulli sunt effectus. Pulsuum numerum vehementer crescere diximus: spiritus etiam laeditur 9 anxietas supervenit. 9 intolerabilis demum sensus est aestus, neque absque periculo experimentum foret , nisi homo fuga se letho eriperet. Quare neque mirum e st, denique in majori caloris gradu animal perire. Avicula in calore gr. Re auiamur. f. 178 Fah p. periisse dicitur, ex febre, ut credit Cl. TILLET, putrida i), neque tamen etiam post eam sanguin is violentiam putredo apparebat. EX calore cubiculi lipo thymia & pene suffocatio HAGEDOR N. Sed etiam in aquis hoc ipso gradu calidioribus , quarum aestus ad gradus Falir. fere II 3 ascendit, etsi pilces pereunt , ranae tamen vivunt I , quarum sanguis 4o gradibus minus calet: quae iterum memorabilis est caloris tolerantia. S. HI. Calor Humanuy Nartus. In thermo metro sub alas hominis dato argentum vivum ad 3 et Reau mira
q) ΜAT TY Ioiarn. Bibl. I so. p. 447 . Nimis frigidum sanguinem fecerat EO ERHA AUIUS qui calorem humanum ad 9 a. gr. Fahr. calculis possitis putata VSet. stat. c. r. p. Sy. S
112쪽
Icdit , ut alius homo alio fervidiorem temperiem nactus est, x diutius mensura adhibetur r). Sanguinis ipsius, aut viscerum abdominis vivi animalis aliquanto major s) calor est, ut uno , duobusve gradibus Falir. superet. Accuratius Cl. Ant. Martin RoLANDI fit. reperit calorem humanum esse fere 35,3 7 gradus Celsii, qui fere essent 96 gr. Fahr. Urinae & lactis fere 93I calorem aestivo aequales & paulo majorem; calorem in ala & inguine fere 931, in pectore 9o i Calorem hunc paulo majorem facit Cl. HOME, ut in infante nuper nato sita 9 ad I OO , anno Αἰ a 9 ad 99 , aetate media a 'ς ad 98 , in senibus a 98
Iterum calor uno , alterove gradu vesperi, quam matutinis horis, major est, & per noctem decrescit. Nuper Cl. BRAUN u reperit calorem in ore hominis esse 97ό gr. calorem urinae uno gradu, vel II majorem. In febre hominem caluisse ad usque I O8 gr. Inde Cl. sntonius Martin ROLANDI fit. variis experimentis reperit, in Variolis calorem pectoris fuisse 37. gr. Celsii; eundem calorem in manibuS 36. pedum 3 . Deinde tertio die calorem in pectore & in manu 38. Iterum alarum calorem 3S, pectoris 3 , manus 36, pedum 31. Inter animalia multa sunt, quae aliquanto magis calent, ut eX quadrupedi-hus carnivoris canes x , felesque I & cuniculi, quorum calor est fere Io 3 et graduum, tum porci, phocae, sanguinei animalis, quibus io a in cute, & Io 3 graduum in abdomine calor est a . Deinde aves etiam istas bestias superant. Inter femora enim gallinarum , & columbarum, & mon edularum liquor thermo metri ad Io 3 , Ιοψ, IO6, IOI, IO7 &Io8 gr. ascendit D; in ansere ad Io a, in rubicilla ad OI o. In corde mone dulae Q Io 9 gradus WΗYT-11US reperit, in recto intestino IO7'.
113쪽
Sed etiam in hominibus per febres calor major nascitur e). In febre rubra tantum fuisse aestum legimus, qui de faucibus aegri exibat, ut medicus caput a vapore detorque reis). In morbo boum sanguis calidissimus ξ etiam ad tactum fuit, inque malignis febribus aestus acerrimus M. Fuit, quae balnei aquam suo
vehemente aestu calefaceret; calida Vero aestimatur aqua, quae I OO gradum
attingit. in pleuritide ins . Minorcae Hl, aegrotantium aestus fuit grad. Ioa &Io , idemque Ioa grad. in flava febre sto, in febre vero intermittente io 40 gr. & alias Io 6 Sc IO8 G, in continua ad Io9 U . Ultimum gradum caloris N ARTINUs & NAEsMAN ad II O gr. Fahr. fixerunt. Certe , qui summus caloris animalis gradus est, is in cane fuit, quem Aruoldus DUN ZE vaporario I sgr. calenti incluserat. 1s tamen in abdomine ΙΙo grad. non excessit o), in homine II et p). Unicum enim experimentum nondum recipio, hominis, qui manus suae calore thermo metrum Falirenheltianum fregerit, qualia spiritu vini repleta IIa gradu terminanturq). Neque Surinami, in calidissima regione , sanguis magis incalescit, quam nostratibus. In ore enim ipso thermo metrum gradum 94 ad 97 indicavit r , & calorem humanum cum calore aeris non pariter intendi, neque sub aequinoctiali linea, quam in Europa, majorem esse, annotavit Ill. 8EN AC Us o , neque in maXima febre ultra 8, vel Io gradus calorem animalem superare t . In nuperis Britannorum periculis vidimus calorem humanum non supra ΙO8 grad. ascendisse, etsi calor atmosphaerae ad a oo & et sograd. auctus fuerat. Quare putarunt Cl. viri gaudere hominem vi, quae calorem in atmosphaera minuat. Id repugnat eXperimentis alias repetendis, quae ostendunt, hominem aerem ambientem per respirationem phlogisto saturare. Quare non plus inde deduXeris, quam eam esse legem, ut nulla violentia caloris exteri in vivo animale calorem supra II a. possit augere.
114쪽
g. III . Electrica Materies. Sequitur, ut de elemento agam duplici, pariter, ut halitus, volatili, quod
nuper in sanguine Cl. viri coeperunt admittere, & cujus levem quendam hic gustum ostero, cum rem noVam , nondum satis constitutam, nullo meo proprio experimento illustratam, omnino indicare potius possim, quam plene eXponere.
Primum electrica materies in sanguine nostro perinde, ut in omni alio fere corpore, reperitur, ignea ea, cum phlogisto comparata proXime inastinis u , odore certe proprio phlogistia: subgravi, potentissimarum eadem virium. Ea insolito corporis humani statu nullum fui indicium edit, aequabiliter, ut videtur, Per universum corpus distributa. Eadem quando in torrentem per frictionem incitata , vel in corpus humanum congesta, se in vicinum corpus eXOnerat, minus ubertim ea dotatum, vel vicissim ex corpore electri pleno in nostrum, minus eo elemento dives, recipitur, insignes utrobique effectus edit. Scintilla nempe ex quacunque corporis parte educta ignis vim habet, vaporem pulveris pyrii & spiritus vini accendit, in corpore nostro, qua scintilla recipitur, dolorem facit insimem & concussionem , quae late propagatur, uti major ejus vis est, demum si si intilla potentior,& ictus validior fuerit, animalia minora occidit, laceratis eorum vastis, & effuso sanguine: potentior etiam magna animalia denique necat, qualis ex ferreo cylindro exiens, Cum scintilla atmosphaerico electro tonitruali onerata esset, RICH-ΜΑNNUΜ subito exanimavit. Singulare vero est, ictum in caput electricum animal fere occidisse, ut tamen ictus in sternum datus idem .' suscitaret. Idem elementum in torrentem incitatum pulsum duplo accelerat n), & humorum motum duplo auget, respirationem incitat, ovorumque exclusionem praecipitat. ln sanguine habitat, & de sanguine ex vasis effuso scintillae specie exsilit,& conspicuum etiam de vena incisa cum sanguine exsiluit, ut de musculo, ten
Negativa electricitas contraria facit, & liquorum motum retardat. Cum
perspirante materia Sanctoriana potissimum de pilis ab & plumis psittaci emicat
115쪽
In dorso felium notissimum, etiam in nonnullis hominibus abundat, ut electricas scintillas de linteis excutiant, quibus amiciuntur b . Limbus electricus de corpore humano undique exhalat θ' . Per communicationem electrici θ' ) sunt nervi, cula D, fibra lignea. Non recipiunt electricam naturam pars serosa sanguinis, seri, musculi sicci, intestina sicca, gelatina sicca. perfert & communicat oleum animale, medulla, lympha , ungues, capilli. Conductores sunt globuli rubri, sal urinae fusilis, intestina, Os a recentia, cutis humida, nec sicca; & uno verbo videtur per eXperimenta confici, corpora animantium sicca non esse electri conductores, & quae videantur conductores esse, ea in ratione aquae, quam continent, eo Ossicio fungi, Potentissimus stimulus idem electrum est, qui musculos & cor ipsum admotum suscitat, quo tempore ad omnes alios stimulos obsurduerunt. Vidi in gallinis aquis mersis tactum electrica Iirgula musculum caudam animalis, & crusereXisse, vitam tamen non rediisse. Eadem est scintilla, quae nunc demum de anguilla stuporifera conspicue emicuisse visa est, ut concussionis electricae toris pedinis non alia causa sit. Idem electrum corrigit aerem θ' D clausum nec renovatum, & animal refocillat, quod in ejusmodi aere periturum anhelat. pag. 37. l. I 6. & in animalibus carnivoris g), herbivoris mitior tem gravissi
Sed etiam urtica marina, quae ab urendo nomen habet, vaporem, dum se constringit & dilatat, emittit, qui oculos acrimonia inflammatnt . In animalibus carnivoris fastidior est g), herbivoris mitior. De eo odore, qui epidemia Neapolitanae infecti fuerant, ipsi1 querebantur, & a miliari febre mori vidi, qui mortem suam se olfacere clamabat. ibid. l. ult. adde Lochiorum sanguis scelet hD, sed id loco tribuas, ex quia fluit, & stagnanti in calore cruori.
116쪽
Utique magis exhalat in calore majori, & plus seri etiam de grumo secedit b - .Paragraphum quartam excipit in nova editione . IV . Phlogiston. Phlogiston, s. id quod ignem capit, purum , aliud est a pinguedine, quae
praeter id inflammabile plurimo acore constat. Hujus elementi incipimus dotes aliquas detegere. Phlogisti odor cum acore in electrica est materie p' . In alimentis habitat, & a natura animali in electrum perficitur 1 '' .Εjus certa portio in sanguinis parte rubra salubriter inest. Pars superflua p' de pulmone exhalat, nisi exhastaret magnorum morborum causa futura. In sanguinem ex aere transiens eum reddit inflammabilem. In adipe etiam ab umdat pl). A phlogisto calorem esse, & a ferro ruborem pute hunc a ferro phlopiston accipit ). Eidem phlogisto motum muscularem tribuit Cl. PRIEsΤLEY. per univem sum autem etiam continuo eXhalat, & aequilibrium requiritur ad hominis imtegritatem, inter id phlogiston, quod alimentis accedit, & id, quod exhalat p in. . Longius progressus I. HUNTE Ruspi sanguinem vivere docet, Sc in vasa coagulatum se fingere. De ista quidem hypothesi dicemus, quando de formatione partium corporis animalis dicetur. Vitam nostram in humore esse, cui sene toti amisso supervivimus , omnino non videtur probabile. p. 38. l. 18. mili moram adde in Vase ampliter aperto , lentius in clauso ρ ). ibid. l. 19. ut ascendunt adde qualis etiam aqvula de compuncta placenta per foramina stillat. Eadem aqua super cruorem natat, magna cet. p. 3 9. l. 7. pol cubet adde Partem colorantem sanguinis perexiguam esse novimus , & magnam vim aquae tingere, etiam millecuplam ' , & globulum
) Nescio profecto, quae conveniat his verbis medela; quanquam enim ruborem a pute commate separandum , & puto loco pute legendum esse opinari aliquis possit, tamen non video, qua ratione phlogiston ruborem a ferro accipere queat; etenim inflammabilem equidem materiem omnis potius coloris eXpertem eXistimaverim Not. editor. hujus auctar.
117쪽
SECT. II. ELEMENTA SANGUINIS. et 1
ipsum rubrum subviridem esse ' , atque a phlogisto demum ruborem concipere, & demum nigrum fieri, si repletus phlogisto, in aere phlogiston recusante detentus, se suo phlogisto per exhalationem non possit liberare ). Ea
Omnia cum meis eXperimentis comparata eo redeunt, ut totus quidem globulus ruber sit, in centro vero iste rubor congestus intensior appareat. ibid. l. I 4. permissum. ibid. l. 2 a. Petrus Tan MUS SCHEN BROΕΚ rationes- tum Io 84 Ω Ioa o Ie e Sollicita cura Petr. Tan MUssc HENBROER c) haec pondera definierat. In homine sanguinem totum reperit ad aquam se habere uti Io 6 ad Io oo , cruorem solum ut Io 84 , serum solum ut Ioa 7 od Io 3 o. In cane sanguis arteriosus erat Ioga, Venosus Io 62. In agno sanguis pendet IOCO, serum I OΙ9. In vaccis sanguis IOS8, serum Io a.
p. 4 a. l. 9. pos circumfluit adde Eluta placenta quasi in cellulosum reticulum abit, in quo laminae sunt. ibid. l. II. pos ruforum adde hominum. ibid. l. 13. pos Europa adde aucto calore etiam magis ut ad Izs grad. Fahr. .e . Maximo in aestu omnia fluida corpora dissipantur. ibid. l. 19. dum Ige in qua p. 43. l, 7. pG indurescit adde & similia in fila, coriique speciem in aneuryiamatibus coit.
ibid. l. 12. adde Id quidem non recusavero , secedere sensim globulos ipsos, fundumque petere, per Cl. DAVI ES eXperimenta. ibid. l. 1 . p0s circa adde Ia , p. 44. l. 7. pG minori adde in majore tamen celerius p. 4s. I. IO. SanguiS in petechiis sub initia morbi si fluidus de vena prodierit te e In morbis acutis deterioris generis sanguis in principio saepe sani simillimus ; alias & fluidus est, & coccinei coloris, ut tamen placenta cruoris tenerior sit c). Alias omnino crustam habet, ut in febre inflammatoria innatantem, aliquando densam, tenuem alias, sub qua nonnunquam sanguis dissolutus & tenuis sit b). Alias omnino nihil peculiare ostendit.
Pag. 39. not. u) adde BUTT p. 49. pag. 42. not. I) adde etiam Ul. BUTΤ p. 6.a ΗUXΗAM Offeveri T II. p. 83. offore troas, p. 3I. 39. In principio anginae malignae densus, post aliquoties sectam venam merus nunc ichor est, ΜO ULTRIE Jebr. sau. b) WARREN of ilie Velior in lever, p. II. LINI Nos Eff. med. and. phimis. T. II. art. 29. HUGHES nat. his. of Barbaa. p. 38. Nouveaia visase de Guin e p. 3II. Floridus absque sero cogitur; post triduum vero flavus est, & naturam coagulabilem exuit. In variolis dissolutus
118쪽
Verum paucos intra dies haec ita mutantur, ut nulla nunc crusta coriace, coeat, & universus sanguis tenuis, niger aut decolor, glutinosa natura destitutus appareat; demum in peculiari illa maligna insularum Antillarum & regionum tropico subjectarum febre tota corporis universiitas, ipse demum adeps, flavo colore suffundatur, & serum sanguinis potissimum flavum sit. Ita variolae sanguinem disponunt, ut cruor ruber facillime di si olvatur θ' pag. 46. l. antepen. neque malum auXilia fere admittit lege neque vulgo putetur, id malum auxilia fere admittere, ibid. l. penult. pos nequit adde Neque tamen hoc triste praesagium adeo fidum est u ' , quin subinde in variolis, pete chiis, aliisque febribus putridis, post haec funesta sanguinis dissbluti indicia, homo mortis periculo eripi potuerit,& sanguini prior densitas restitui, cortice peruviano, & acore potissimum minerali adhibito. Cl. Prosper TEMPORΤEs , qui in Dominici insula medicinam fecit, ejusmodi haemorrhagias minime reformidabat, neque infelix
Jamaicensis medicus WILLIA's. Ceterum horum omnium testimonia adeo numerosa coram habeo, ut omisisse maluerim, ne lectori taedio sim. ibid. l. ult. adde & ipsum unguen articulorum, & adeps, & lac. p. 47. l . IO. Ige eam pestimavit ibid. l. 17. post ΗΟFEMANN adde Sc nuper Cl. DAVI Esp. 48. l. ΙO. adde Multa Vero sunt, quae hanc portionem turbant. Si ex an pio vulnere sanguis saliverit, plus fere in ratione 3. a. seri secedet, quam
quidem secederet, si vulnus exiguum fuisJet, idem etiam majori parte seri liberatum crassamentum solidius eritu' , & sanguis, qui pleno flumine exundaverit , plus seri amittit; minus, qui lente secundum brachium labitur u ' . P. 49. l. 3. lge porro ibid. l. I 3. Ige Contra aestivus sanguinem in Carolina meridionali ita dissoluit, ut exigua de grumo portio supersit st D. Contra in morbis, quo quisque
119쪽
pag. So. l. II. pHi animalibus adde & in pullo , qui ovo continetur, calido animali sη . ibid. l. 1 3. neque micro scopii Iete ne micro scopii quidem ibid. l. ead. Non absque ratione frigida animalia- quae meos veri cupidos oculos fugerunt lege Eum enim tenuem liquorem continuatus motus demonia strat, quando uno globulo ex quiete in motum acto, alius longe distans glo- huius , & demum plures globuli in motum revocantur, quae continuitas communicati motus locum habere non posset, nisi primus globulus cum fecundo per invisibilem liquorem conjungeretur. Mecum siqntit Cl. sΡΑ-
Hos globulos in propriis oculis meis saepe vidi, quando ciliis lumen candelae excludebam. Tunc enim in opposito linteo, vel in charta, & cylindrica vasa , & globuli per ea vasa celeriter moti nudo oculo conspiciuntur. Eosdem etiam globulos vidi, cum per exiguum foramen inspicerem. HaeceXperimenta fuse & ornate Cl. ΜΕ IsΤERus descripsit. Sed sanguinem de vase eXimere, aqua diluere, inter duas talci laminas recipere non placet: his enim artificiis nativa globulorum figura mutari potest. P. si ἔ. Decima paragraphus in nova editione ita orditur: in horum globulorum historia oportet sollicitis & lentis passibus progredi. Cum enim nuper plures insignes viri in cruoris globulis micros copio contemplandis versati fuerint I. Maria a TURRE , F. FONTANA, Gui ΗΕWSON , Lazarus SPAL ΑΝ- ΣΑΝus & alii, mirum est, quam diversa sint, quae quisque horum clar. virorum vidi siste se putat, ut neque inter se eos conciliare possim, neque cum meis numerosissimis certe contemplationibus. Commune noviter reperta
P. Sa. l. Ia. Ige & attractione mutua non egent, ut in globulos figurentur p. m. l. s. adde In chylo & lacte globulli etiam sunt, assinis cum sanguineis
ibid. l. I 8. lege Ego quidem & in frigidis bestiolis , & in calidis has particulas funa contemplatus, & quidem plus ducenties; eas vero semper cet. P. S4. L I. pot expallescant adde quod idem & Cl. MEIsΤERus vidit, &
ibid. l. 9. pol percipiatur adde Cl. demum viri, & quibus plurimum tribuo,
120쪽
pag. s4. l. I9. adde Cl. vero vir I. Maria a TuRRE, micros copiis insignissime
augentibus usus, vulgaribus quidem vitris, pariter ut nos, sphaericos vidit; acrioribus vero & diametrum a s 6 es & demum 19 6 Oes augentibus, omnia alia reperit. Esse nempe sacculos membranosos quos globulos vocant, complanatos, lymphae plenos, qui ipsi fiant ex tribus ad sex usque particulis oblongis; quae particulae & ipsae vesiculae sint, quae in majorem annularem sacculum abeunt, & vicissim discedunt & separantur. Integra Vero vesicula, quam globulum vocant, plana est & Ovata. Quae causa sit hujus a nobis, & fere ab omnibus aliis incisoribus dis ensus, nondum intelligo, nisi illa ipsa nimis acris vis micros copii mutatis umbris Cl. viro fraudi fuit, qui interim, dum mediocribus usus est vitris, similia vidit nostrorum. Inde Guillelmus ΗΕwsos simplices quidem particulas dixit, tamen ut planae sint, & vesiculae liquore plenae. Memorabile vero est, quod in aquR sphaericam figuram recuperare fateatur. Nunc globuli sanguinei perpetuo in aqua natant, parum ab aqua Vulgari diversa , & is status iis naturalis est, quem Ct viro teste in aqua induunt. In nonnullis etiam animalibus sphaericos vidit, & eandem crassitiem in medio sphaerae, perinde ut nos. Ut omnino de solis conclusionibus, non vero de re visa , inter nos discrimen esse putem. Legi & cum ea fide, quam Claris viris debemus. Neque tamen possum de mea sententia discedere, qui numerosissima ejusdem semper eventus e perimenta fecerim, & consentientes viros peritissimos habeam FONTANAM,
ibid. l. 23. ligetisque fere frigidis.
p. S . l. II. psis assirmat adde Cl. sPALANZANUs in salamandra duorum g nerum globulos facit, oblongos alios, minores alios & sphaericos, ceterum in omni animali aequales. Cl. HEWsON aliam, aliamque in diversis animalibus molem facit, minorem in cete , quam in piscibus frigidis, in raja shate maXimam , in pullo majorem, quam in gallina. ibid. l. ea d. pol experimenta adde discutienda ibid. l. I 3. adde nihil tamen vidi, quod suadeat, inaequali esse magnitudine. ibid. l. 1 f. polli habeat adde Non gentesimae parti pollicis aequalem diametrum
P. S6. l. 3. eX ponendo lineXperiendo ibid. l. antepen. iidem lege eaedem.