Quaestio physica inauguralis, de somno : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis medica

발행: 1803년

분량: 120페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

DE SOMNO.

hibilius est igitur sano altius dormienti saepe

esse mentem inanem imaginum, neque ideo minus vigere ; quandoquidem vegetissimae non est vis ulla quae imagines, neque influent CS CX- D trinsecus

fimul, et quasi veris dant frui, dant perpeti, quae spe tantum aut metu praesumpserat vigilans. Ut saepe igitur, quasi volentes, excuteremus somnum, videtur quidem efficere posse imago quaecunque vivida matutinas species obscuras et solitas consecuta sit. Haec vero causa non sola adest. Sensus quoque ipse mi us -Jito languet, concitatus, dum lan uescebat, spe et praesumptione instantis boni, atque etiam in er dormiendum parum soporatus. Somnus erso non grAvi S. nec qualis premit multo vino vel labore ce sessos, scd levis. et volucer, et qualis, post paululum vini vel conventiculi loetioris festivitates, hi lates adhuc et so ut os circumvolat non incubat. Minime igitur mirandum est, expergisci vel primo diluculo, quo, speratum aliquid novum et magnum sub diluculum manet, cum speciebus matutinis soliti, laetissima se inseruerit imago, atque ilias, etiam tcnuiores, in mentem sensus promptior et sacilior intromiserit.

42쪽

α6 QUAESTIO PHYSICA,

trinsecus neque proXimo et jam evanescentephantasmate consociatas, vel casu eXCutiat, vel sponte fingat. Non totae sunt in agendo vires:

manent, peractis omnibus, iterum, sed in existentibus, exercendae. Est usque, dum nullum discrimen, facultas sed inanis conferendi, est volendi, dum nulla voluntas; ideoque periade

omnes Omnium vires, modo nulla adrepserit imago, latere possunt quiescentes sed eaedem. Verum ergo sit dormientem non usque somniari, somniantem pauciora Ct parci cis evolvere,

insolita s: epius haud quaquam mirari; non ideo ad Verum propius est, mutatum esse aliquid dormiscenti in animo. Intelligetur tamen hoc sorsan melius, si, omissa paulisper quoestionis ratione, finxerimus cum viribus sensus et motus impeditis, caeteras omnes viguisse; nam, si sic omnia viderentur eadem, quae in somno, mane esset admodum perquirere alias in somno mutationes, quam quae indagantibus statim Obvise apparent. Et sane menti ab eXternis ita exclusae, multa

43쪽

DE SOMNO. 27

multa et varia, pro varia memoriae latione, o cursabunt phantasmata ; non tamen. Ut phantasmata praeteritarum et inanium speciei iam imagines, quasi ipsae externorum species percipientur. Haec animus ut Vera credulus

conferet, haec dignoscet, sed cuncta parum Congrua, turbata, soluta, somnio similiora, immo somnium ipsum. Multa desiderabit, multa volet, sed cum voluntate tam brevi, in brevissimo desiderio, ut vix ulla videbitur ; cum desiderantem non circumvolaverit imago boni, ad plurima consilia, plurimos et constantes ausus plurimas et similes operas, decedentem iteium et saepius excitatura; verum, cui consilia ausus

operae inutiles, ipsum Occursaverit bonum, inane quidem, sed haud impar inani desiderio. An ille de obscura qualibet et evanescente imagine multum erit cogitaturus, circa quem jam aliae volitant fulgentes; ille multum de omnimodo evadendi pericula praeteriti casus. qui, iam raptus in nova discrimina, novis implicatur periculis t Non sane, etiamsi libuisset ita cogitare, vacaret. Cogitanti enim rediret casus,

44쪽

ρs QUAESTIO PHYSICA

non ut imago perspicienda lentius, sed vere imminens et praesens, et totum implens animum,

stupore, formidine, omni priore affectu. Quid si etiam vigili, agitanti aliquid in alto et suo

seces, inter secreta omnia et otiosa, irruerint subito formae multae et mirificae, atque, Una et

continua sed varia pompa, clarae, obscurae, tristes, laetae, fluitarent praeter oculos, oculisne ille quiescentibus, et secura mente, idem es et usque et imperturbate cogitaturus t Vel si, oblitus ejus, oblitus omnium priorum, neque attonitus novis, singulas transeuntes formas, accuratissime dum celerrime, perspexerit, illane perspicientia una Videbitur et congruens, quae, non similitudinum sed temporis rationem secuta, sorinarum fuerit haudquaquam vel minime congruentium t Quanto vero minus hoc credibile, si non quiescenti modo involitaverint avolaturae formae, sed abreptus cum illis, futurorum nescius, cuncta timens, irruerit per diras varietates casuum, et

spectator ipse et actor i Non ille quidem multum cogitaverit, elamsi ei mentis viguissent faculta

45쪽

DE SOMNO. N

ies omnes; non ille veri falsi, paris imparis, congruentis discrepantis, acer et perspicax aestimator. At similiter formae istae mirificae dormientem circumvolant ; similiter et ipse in casus et pericula abripitur. Nihil est igitur cur

facile crederemus aliter quicquam in somno futurum quam plane observatum est, etiamsi revera mens integra obdormiscenti vigeret.

Non sola quies habet ludibria. Somniamur saepe vigiles, ubi, spe laetiore fallente, per pulcherrima et nunquam futura creduli vagamur.

Splendidior ibi lux phantasmatibus effulget; at

non ideo tamen creditur hebuisse animi aciem, nec quantulam cunque subiisse mutationem. Cum autem inter haec vigilantis et dormientis somnia nihil intersit, nisi quod brevius in illo ludant, quippe usque et solitis eXternarum rerum stimulis et motibus suis inanibus revocabili ad sensum veriorem, non aeqUUm est, nisi in utroque, fingere in ipsa mente mutationes, quae, si in illo abfuerint, in hoc quoque necesse est. Neque

46쪽

ab QUAESTIO PHYSiCA,

Neque vero in utroque fas est mutationes istas fingere: sed neque latet dissicile perspectu, quid ad fingendas allexerit. Etenim mirati imaginum in somno turbam, dissimilium, et rapi.dissime pereuntium, rapidissime novatarum, obliviscimur consiliorum, quae, Varia et nova, inter eas varias et novas, vix in tot vicibus peragebantur. Omnia igitur casu facta credimus, nihil voluntate ; et, si nihil voluntate, necesse est vigilla animi, qua sit voluntas, cum corpore ObdOrmierit. Atqui est in somno voluntas, sunt consilia, multa incepta, quaedam peracta, omnia denique qualia inter curas diurnas, sed omnia, ut

in levibus, disparibus, turbatis, levia, disparia,

Cavendum est, in corpore quoque, ne temerC

credamus quicquid aliud, ut somnus fiat, mutari. Videntur quidem aliquando multa, in spiritu, sanguine, omni demum vitae munere. At e somno haec, nec semper, oriuntur, non ipsa somnum faciunt. Neque enim adsunt futuri

47쪽

DE SOMNO.

turi manifeste praenuncia, neque simul aut protinus instant, sed vel praecedunt, vel comi an- tura vel propicis, vel longi Us, Vel usque abiunt, pro imaginum variata aut extincta luce. Seni- per quodammodo, utcunque remisso neXu plus minus corpias ab animo asscitur, qui soli stat viventi, quam assa erat nascituro vitam, atque Variam prout ipse mutabilis. Nonne saepissimo, quoties hilaritati soluta mens et libera vacat, salit cor sanguine leviore, exul tat OmnC membrum, quasi conscium er particeps lpetitiae; quasi minus perfunderentur, languerent membra

segnia, gravaretur cor, haud facile par moli pigerrimi sanguinis P Non eadem igitur Onancs in

corpore sopito observarunt; quippe reVCra non eadem inter somnum omni hora ct in omnibus versantur, dum in animo varii assectus, aut demum nulli. A pluribus tamen et saepius observatum, tardescere quae molli minui qUge quantitate gaudent ; sanguinera nimirum et spiritus lentiores, famem nullam neque eXperrecto subitam, ca rem parcicis est usu ita, multaque se exl. Inguine

48쪽

ρα QUAESTIO PHYSICA,

sanguine dissicilius secernentia. Opinati sunt itaque plurimi, mutationes, quibus haec fiunt, esse somni et quidem talem partem, quali non existente nec somnus ipse est. Et profecto saepiussiunt quae ab eis proferuntur observata: verum non ideo magis necesse est, aliam, quasi partem somni, haberi mutationem, praeter duplicem quae confestim apparet. Sanguis enim, qui mobilissimus citatur in omni corporis motu, omni fere sensu, multis intimi animi affectibus, vix posset non pigrescere, quiescente toto corpore, obscurato omni sensu, serie denique interna imaginum, ideoque affectu omni, saepissime deficiente. Pigro vero sanguine, lenti et spiritus ;lentiores etiam, quod nihil amplius molestiae ex remorato halitu, ideoque nec desiderii novorum halituum, quos dum sitiunt vigilantes, ministraturos motus quodammodo Volunt. Calor inde parcius, neque tanta quaelibet secreta, ex liquore cordis tardius advecto, minusque acri de languidulo pulmone. Ad hoc, nonnihil est, quod dormiens recumbit; quippe quo

sit,

49쪽

DE SOMNO. 33

fit, ut plus sanguinis, et cui cerebrum vix par prementi, pro rata portione ad caput fluat, ad viscera inferiora perinde minus. Nec mirum, sopito omni sensu, nullam esse famem. Cibus quoque ipse, in succis exigue, ut caeteris cunctis, est usis, dissicilius solvitur. Longior hinc, etiam

in eXperrecto, fami mora, multo vero magiS Cui consuetudinis, quae sensim et occulte sed constanter facit, ut novae molestiae e novo nascantur desiderio, pereant quaecunqUe e vetere Priores. Atqui cibo antelucano, vel quam proXime matutino, nemo nisi lactens assuevit; lactentes autem, quasi ipsa fame eXcitati, quo Verius videtur et caeteri perinde omnes mane sta-stim nisi desuefacti esurirent, mammam petunt multo cum vagitu, satiati facile redormiunt. Non tamen quod in corpore soporato non sit

quiddam diversi. Est sane quod impedit, ne

ViX aliquid sentiatur, aut sponte agatur in membris. Caetera vero cuncta a quiete, recubitu,

defectu saepe imaginum, facile cadunt; nec casura forsan, si somnus operosior per casus

perpetuos

50쪽

34 QUAESTIO PHYSICA,

perpetuos tota nocte produceretur, suscitato tanto magis a vivis imaginibus sanguine, quanto minus a musculis inertibus impulso. Ne altius igitur quaeratur natura somni, neve credatur a mutatione tam simplice, uno scilicet et tenuissimo fonte, non posse profluere tantas et tam multas diversitates. Omnia in mundo

ab omnibus pendent: et quidem in hoc universo siderum orbe, ubi mille novos soles reperiisse ne uni homini vix imputatur, sublato vel minimo, et qui, a nostro disjunctissimus, indefessum suum lumen, seris tantum nepotum seculis perspiciendum, mille millia annos per immensum inane

fulminaverit, ruerent caeteri fortasse cuncti innumerabiles soles cum fragore totiuS naturae pereuntis, ruerent soluti in chaos, verum quidem,

sed aestuosius et immanius, quam quod unquam insanienti ingenio illud vetus datum estinxisse. Quae maXima, quae minima, mole dignoscimus, non Vi; et profecti, fiunt in minimis fere

maximorum mUtationes, cum ne minima particula

SEARCH

MENU NAVIGATION