장음표시 사용
211쪽
jurejurando et cum jurejurando illum fortasse non offendisset, quem magnifaciebat. Me vero sine urejurando parvi faciebat, cum jurejurando autem fortasse non offendiSset suapte Cau Sa quapropter injuratus pronunciavit. Haec etiam vere a me dici, e testibus qui intersuerunt cognOSCetis.
10. Quid igitur contra et leges et sequitatem perficere Callippus possit, Judices, e testimonio audistis Oro autem VOS, et mea et Patri causa, uti memineritis, me vobis omnium eorum quae dixi et testes et argumenta et leges et probationes exhibuisseri et ostendisse istum, cum ei liceret, si quid juris in eam pecuniam haberet, Cephisiade petere qui se et recepisse illam et habere fatetur praesertim satisfactione a nobis nihilominus accepta), non tamen Petere, quamvis sciat non pene nos esse nummos meque absolvatis. Quod si seceritis, primum juste ex legum auctoritate pronunciabitis, deinde ut et vestra et patris mei dignitas postulat: nam ego Vobis omnes meas ortunas Cedere mallem, quam per injuriam et calumniam quicquam dependere.
212쪽
ARGUMENTUM ORATIONIS ADVERSUS NICOSTRATUM DE ARETHUSI ΜΛΝCIPIIS .
APOLLODORU Arethusium salsae renunciationis reum fecit et peregit. Qui cum talentum aerari deberet idque solvere non posset, proptereaque bona ejus publicata essent, describit Apollodorus servos, ut qui Arethusi essent, hos Nicostratus ut SuOS et ad illum nihil attinentes si hi vendicat. Quia vero causa odiosa St, Commemorat orator, quanta perpessus ab Arethusio sit Apollodorus, ut non malignitate naturae, sed propter ultionem injuriarum hae agere videatur.
DE DESCRIPTION E MANCIPIORUM A RETHUS II
1. M nullo calumniandi studio, sed per istos injuriis et contumeliis affectum et ulciscendos eos esse existimantem, descriptionem hanc instituisse, illud maximo vobis argumento sit, Judices, quod et parva est, et per meipsum factn descriptio. eque enim, si calumniari voluissem, mancipia quatuor minarum cum dimidia de- Scripsissem, quanti ea aestimavit ipse adversarius quum ipse et de mille drachmis, et d eo ne quis unquam mihi subscribat, pericliter. eque etiam usque adeo vel inops, vel amicorum praesidiis destitutus sum, ut qui ea describeret neminem invenire potuiSSem, sed quia nihil in rebus humanis omnibus intolerabilius esse Xistimabam, quam, cum mihi fieret injuria, alium injuriis affecto mihi nomen Suum commodare, et istos ex eo causae aliquid habere, si ego nostras inimicitias vobis narrarem, mendacii me arguendi,- neque enim unquam alium fuisse ea descripturum, si facta mihi esset injuria- propter haec descripsi cum vero descripserim, si OStendero mancipia esse Arethusii, cui inscripta sunt dodrantem, qui homini privato a quo descripta ea sunt tribuitur, reipub. On dono, ipsa ultione contentus. Quod si mihi satis aquae esset ad narrandum vobis ab initio, quibus a me affecti beneficiis, quomodo mecum egerint, satis scio, vos iracundis meae magis veniam daturos, et istos omnium hominum improbissimos esse judicaturos: nune nec duplum aque mihi sussiceret. Maxima igitur et illustria facinora, et causam hujus descriptionis vobis explicabo, vulgaribus
213쪽
2. Nicostratus, Judices, vicinus in agro et aequali meus, mihi vel olim notus fuit defuncto autem patre, Cum ego in grum Concessissem, ubi etiam nunc habito, aucta est nostra amiliaritas, ut inter vicinos et aequales. Tempori autem progreSSU, mutuo nos arctissime complexi sumus : nam et ego istum feci tanti, ut nullius unquam voti impotem a me dimiserim, et iste mihi ad curam et administrationem rerum mearum non inutilis fuit; et cum ego peregre abibam, sive publice triremi praesectus sive privatim ulla d causa, istius fidei quae in agro habebam omnia mandavi. Accidit autem ut cum triremi ad eloponnesum accedendum atque inde in Siciliam legati vehundi essent, quos populus creaverat. Proinde cum subito solvissem, isti me dispessisse Scripsi, neque OSSe reverti domum, ut ne legatis in mora essem mandavique ut remfamiliarem curaret et administraret, ut et superiori tempore secisset. 3. In mea vero peregrinatione aufugiunt illi mancipia tria ex agro duo quae ego ei dederam, unum quod ipse compararat. Quae dum persequitur capitur a triremi, et in Eginam abductus venditur. Ut autem ego e praefectura navali redieram convenit me Dino frater istius, et casum ejus commemorans, se ab eo per literas accer-Situm, e non rosectum esse ait propter viatici penuriam, Simul etiam reserens, audire se quam male iste tractaretur. Quibu ego auditis, vicem ejus misertus, Dinonem fratrem statim ad eum mitto, in viaticum datis trecentis drachmis. Reversus iste me onvenit, ac primum et amplectitur et laudat, qui suo fratri viaticum praebuissem, Simul etiam suam fortunam miseratur, cognato Suo in-Cusans meque Cum lacrymis rogans ut se juvarem, quemadmodum Superiori quoque tempore me verum esset amicum expertu et quia se viginti sex minis esse redemptum indicabat, ploran atque eju-lans, ad eam Stimmam me conferre sibi jubebat aliquid. Quaecum ego audirem, misertu eju Sum, et quin male affectum videbam nam ulcera in tibiis sub compedibus orta, quorum cicatrices adhuc habet, et si vobis ostendere jusseritis nolet, mihi demon Strarat- , respondi, me et Superiori tempore ejus amicum ex animo fuisse, et nunc in calamitate opitulaturum et trecenta drachmas, qua fratri ad eum proficiscenti mutuassem, condonare, et mille drachmas ei redimendo gratuito collaturum. Neque vero hoe ei verbis promittebam, re vero ipSa non praestabam: Sed, quoniam prae Sentem
pecuniam non habebam, propterea quod male mihi cum Phormione conveniebat, per quem relictis mihi a patre acultatibus spoliabar, delatis ad heoclem, qui tum argentariam actitabat, poculis et aurea Corona, quae ex Patrimonio habebam, jussi isti dare mille drachmas atque hoc gratis argentum ei dedi, et dedisse lateor. 4. Diebus non multis post me convenit ac plorans dipit, hospites
qui sibi pecuniam qua redimeretur miri uassent, reliquunt argentum 4 Σ
214쪽
repetere in syngraphis autem contineri, ut aut intra diem trigesimum redderet, aut duplum deberet: neque praedium illud mihi Vicinum velle quemquam vel emere vel pignori accipere, quod frater Arethusius, mancipiorum, quae nun descripta Sunt, dominuS, non Pateretur quemquam id vel emere vel pignori accipere, tanquam in
eo sibi pecunia debeatur. Tu igitur, inquit, id mihi suppedita quod deest antequam triginta dies praetereant, ne et id quod dedi, mille
drachmae, pereat, et ipse in servitutem abducar Collectas autem, inquit, ubi collegero, et hospitibus satisfecero, tibi reddam quicquid mutuariSQ scis autem, inquit, leges etiam ubere, ut captus ei per quem ab hostibus redemptus est, nisi pretium restituerit, addicatur. Hae ece Cum audirem et non mentiri putarem, respondi, ut homo adolescens et familiaris, qui nullam injuriam metueret, et antehae sincerus tibi amicus fui, icostrate, et in adversis rebuS, quantum potui te juvi quoniam autem totam summam in PraeSentia nancisci non potes, neque ipse praesentem pecuniam habeo, de POSSeS-sionibus meis tibi concedo, ut quamcunque voles, pro eo quod tibi deest oppigneres, ut hospitibus satisfacias, et nummis meis in annum sine scenore utaris verum ubi pecuniam de collectis redegeris, lac, id quod polliceris, meam mihi possessionem ut redimas. His iste auditis meque collaudato, ita me quamprimum agere jubebat, priusquam praeterirent dies, intra quos Se pretium numerare oportere dixerat aedes igitur Arcesanti Pambotadae sedecim minis Oppignero, quem iste ipse mihi conciliarat, octonis obolis in minas in mense singulos mutuanti. 5. Accepta autem pecunia tantum aberat ut mihi pro collatis in se beneficiis gratiae aliquid referret, ut statim per insidias ea Daudare me institueret, et inimicitias mecum exerceret quo ego inops
Consilii, ut adolescens et rerum imperitus, nummo arae non repeterem, quibu aede oppignerate erunt, Sed condonarem. Ac primum
quidem. cum adversariis mihi insidiatur, et fidem eis dat. Dein docum mihi negotia sacesserentur, et mea rationeS, quarum gnarus erat, prodit, et exscribit publico exsortem mulctam ex evidentium Constitutione sexcentas et decem drachmas, Lycida Mylothri . causam agente. Viatorem autem Contra me ratrem suum Arethusium inscribit, cujus haec mancipia sunt, et alium quendam. Ita enim se parabant, ut si causas, quarum judicia eram adeptus, agere instituissem contra domesticos, a quibus i nriis assiciebar, me deferrent et in carcerem conjicerent. Praeterea me in us non VOCatum decem drachmis mulctavit Arethusius, ut aerarium, viatoribus inscriptis, et ingressus in aedes meas vasa omnia vi exponavit, quae viginti minarum pretium superabant, neque quicquam reliquit. Cum autem, cognitis inSidiis, mulctam Solvissem, ne poenas Sumendas ducerem, viatorem qui se mihi renunciasse dicebat Arethusium salsae
215쪽
renunciationis ex lege postulabam is autem noctu ingressus in agrum meum, quotquot erant surculi arboribus generosi inserti, et arbusculas exsecuit, et plantaria olearum obiens ita misere confregit, ut nec ab hostibus vastarentur. Ad haec etiam interdiu puerulo cive intromisso cum et vicini essent et praedium contiguum haberent, rosetum germinans eum evellere jusserunt, ut, si eum deprehensum ego vel vincirem vel verberarem ut servum injuriarum actionem contra me instituerent. Quo consilio cum frustrarentur, et ego acinorum illorum testes facerem, ipse autem nihil erga eos delinquerem, tum vero maximas insidias mihi comparant. Quum enim falsae renunciationis in eum actionem jam instituissem et in judicium ingressurus essem, observato me ex Piraeeo digrediente sero circa lapicidinas, et pugni petit et medium arripit, meque in lapicidinas dejecisset, nisi quidam Viatore S audito Clamore meo, suppetias venissent. Diebus non multis post ingressus in judicium ad diem praefinitam, et eo salsae citationis convicto, hominem cum aliorum scelerum quae exposui reum peregi tum in irroganda mulcta, cum eum judices Capitis damnaturi essent, precatus eos ego Sum, ne tale quid mea causa facerent, sed ut talentum quanti ipsi litem aestimabant admitterent, non ut De Arethusius occideretur-mortem enim Suis in me Sceleribus Commeruerat-, Sed ne ego Pasionis filius, et ex decreto civis, quemquam Atheniensem occiderem. Maec omnia vere a me dici, ex testibus audietis.
TESTES. 6. Quibus igitur injuriis ab eis affectus, Judices, descriptionem
fecerim exposui vobis esse autem Arethusii mancipia ista, et in ejus facultatibus esse quae ego descripsi, vobis demonstrabo. Cerdonem enim ab incunabulis educavit atque eum fuisse Arethusii ut constet, eos qui norunt testes vobis producam.
Apud quoscunque porro secit opus, mercedes accepisse Arethusium, et jus tum dedisse tum accepisse, si quid deliquisset, ut herum,
earum rerum 'naros vobis testes exhibebo.
Manem autem mutua pecunia Archepolidi Piraeensi data, cum Ar-ChePOli neque usuram neque sortem omnem reddere OSSet, inae Stimationem accepit. Et, ut vera me dicere appareat, horum
216쪽
716 ADVERSUS NICOSTRATUM. TESTES.
Praeterea ex his quoque cognoscetis, Arethusi esse homines istos. Quoties vel pomaria redemerunt, vel messem demetendam conduxerunt, vel aliquod aliud rusticum opus conficiendum susceperunt, Arethusius pro eis et emit et conduxit. Quae vera esse, et ipsa X testibus audietis.
T. Quantum igitur testimoniis ostendere potui, Arethusii esse mancipia ista, a vobis explicavi dicam autem Eliam de provocation , qua et isti me, et ego isto provocavi. Isti, cum prima inquisitio fieret, profitebantur se paratos esse ipsi mihi mancipia in quaestionem dare, eo consilio ut id sibi quoddam testimonium esset. Ego vero eis Coram testibus respondi, me paratum esse ire Cum eis ad senatum, et accipere cum eo vel cum XI-viris nam si privato judicio cum eis agerem, aut ipsi ea mihi traderent, me accepturum fuissen nune reipub. esse et mancipia et descriptionem, quaestiones igitur publice habendas esse. Neque enim decere putabam a me, homine privato, publicos servos torqueri neque enim quaestiones in mea potestate erant, neque Committendum ut de iis quae isti dixerant ego Statuerem arbitrabar sed vel a magistratu vel a delectis a senatu scribi oportere, et obsignatas quaestiones, quicquid
homines dixissent, judicibus offerri ut illis auditis, quod vobis
videretur, decerneretis. am si homines privatim a me torti essent, illi omnibus contradixissent: si publice, nos tacuissemus, sed vel magistratus vel delecti a senatu quoad eis visum esset quaestiones habuissent. Quae cum ego vellem, isti se magistratu servos tradituros negabant, neque in senatum sequi me volebant. Ut igitur haec a me vere dici Constet, voca mihi horum testes.
8 Etsi autem multis modis impudentes mihi videntur, qui ea quae vestra sunt sibi vendicent, tamen qui sint e legibus vestris vel in primis apparebit. Isti, cum judices capitis damnaturi essent ArethuSium, precabantur eos ut pecuniariam mulctam infligerent et me ut permitterem, Seque una Soluturo pollicebantur. antum autem abest ut praestent quae spoponderunt, ut vestra etiam sibi vendicent.
Atqui leges jubent ejus opes publicari, qui sponsionem pro re aliqua
publica fecerit, nec solverit. Proinde, tametsi Storum essent mancipia, tamen ea publicari oportebat, Si qua modo Si legum auctoritas Ac priusquam fieret aerarius Arethusius, in consesso erat
217쪽
eum Datrum esse locupletissimum postquam autem leges iubent illius fortunas vobis tradi, tum pauper exsistit Arethusius, atque alia sibi mater vendicat, alia soror. Decuit autem eos, si juste vobiscum agere vellent, declaratis omnibus illius facultatibus, si qui ea quae sua essent descripsisset, ea sibi vendicare. Si igitur cogitabitis, nunquam defore qui vestra sibi vendicent, aut enim pupillos aut pupillas subornabunt, et vestram misericordiam implorabunt, aut senectutem et inopiam et matris alimoniam commemorantes et deplorantes, per quae vos facillime posse decipi putant, mulcta etiam rempublicam fraudare studebunt- his igitur inquam neglectis omnibus, si eos condemnabitis, vestro eritis functi ossicio.
218쪽
ARGUMEΝΤUM AC ΤΙΟΝΙ ΙΝJURIARUM CONTRA CONONEM OB VERBERA.
An 1saeo Atheniensis Cononem verberationis accusat, se ab eo et ejus filio verheribus affectum esse conquerens, et ejus facti testes producens. Conon factum negat, et vicissim testes producit, quibus Demosthenes fidem habendam esse negat quod et improbe vixerint, et expedite mentiri soleant.
l. V Umessem contumeliis affectus et sic tractatus a Conone, Judices, ut longo tempore neque domestici mei neque medicorum quiSquam me evasurum putarent, recuperata valetudine et praeter opinionem conservatus, eum hoc crimine pulsationis postulavi. Cum enim Omnes cognati et amici, quos consului, eum illis acinoribus et ut larem in carcerem abripi et publice contumeliae posse accusari dicerent, mihi autem suaderent et monerent ne graviora,
quam ferre POSSem, SuSciperem, neve supra aetatem qua SSem aD
sectus injuriis actionem instituerem, sic seci deque illorum Sententia privatum judicium sum adeptus, quanquam cupidissime, Athenienses, istum rei capitalis reum fecissem. Atque hui acerbitati meae vos omnes, auditis injuriis quae mihi factae sunt, veniam esse daturos, Satis Scio quanquam enim magna SSet quam tum PerpeSSUS eram contumelia, non minor tamen post sui istius improbitas Peto autem et rogo vos pariter Omnes, primum ut me de injuriis conquerentem benigne audiatis deinde, si contra jura et leges tractatus esse videbor, ut me in me jure adjuvetis. Exponam autem vobis ab initio rem omnem Ordine, uti gesta est, quam potero paucissimis. 2. Abhinc triennium, custodia nobis denunciata, Panactum sum egressus. Habuerunt autem Cononis filii tabernacula prope nos, quod utinam laetum non esset primae enim inimicitiae et offensae inde nobis ortae sunt, sicut audietis. Potabant isti quotidie, cum primum pransi essent, totos dies idque, dum in praesidio fuimus, sacere non destiterunt. Os vero, ut hi soliti eramus, ita oris quoque degebamus Qua igitur hora cenam alii parare solent, ea
219쪽
isticiam bacchabantur, plerumque in puero nostro pediSSequos, tandem etiam in nosmetipsos. uos enim dum cibum coquerent fumo aut conviciis, quicquid eis in buccam veniebat, molestos sibi esse cum dicerent, et matulis petebant, et permingebant, neque ullum petulantiae genus aut contumeliae praetermittebant. Quaeno cum videremus et aegre ferremus, Primum dissimulavimus ut autem nos subsannabant neque desinebant, duci rem indicavimus,
eumque Communiter omne contubernale convenimus, non ego
seorsim ab aliis. Qui cum eos objurgasset et eorum vaecordiam accusasset non ob ea solum de quibus nos questi eramus, sed propter omnia eorum in exercitu edita facinora, tantum abfuit ut desinerent aut erubescerent, ut, cum primum tenebrae actae SSent, statim in nos eodem die vesperi impetum fecerint. Ac primum maledixerunt, tandem verberibus etiam me affecerunt et tantum clamorem et tumultum circa tentorium excitarunt, ut et dux et centuriones venirent et aliorum militum quidam, qui obstiterunt nequid in nos gravius consulerent, aut a nobis paterentur, en debacchatione irritatis. Re hactenus progressa, ut huc redivimus, irae, ut fieri solet, inter nos et inimicitiae sane fuerunt. Non tamen ego vel in us eos propterea vocandos, vel ullam rationem habendam eorum quae acciderant, putabam : Sed illud omnino decreveram, Cavere ae dare operam ne posthac in similes homines inciderem.
3. Exhibito igitur in primis de his, quae dixi, testimonio, POStea,
quae ab isto sim perpessuS, Stendam, ut Sciatis, eum, Cui prima delicta castiganda fuissent, ipsum priorem multo atrostiora commisiSSe.
Quae igitur prorsus negligenda esse duxi, haec sunt. Non multo autem post deambulante me, pro more meo, e Speri in foro cum Phanostrato Cephisiense quodam aequalium, praeteri Ctesias filius istius, ebrius, Circa Leocorium, prope Pythodori sedes Conspicatus
autem OS, Clamore Sublato, Secumque murmurans more hominis
ebrii, ut non intelligeremus quid loqueretur, praeteriit Meliten versus adscendens potarant autem ibi-Sic enim POSte accepimus-
apud amphilum fullonem, Conon Theotimus quidam Archebiades, Spintharus Eubuli filius, Theogenes Andromenis filius, multi alii quibus Ctesias concitatis in forum venit. Sic autem accidit,
nobis a roserpinae sano revertentibus et deambulantibus, ut rursum prope ipsum Leocorium essemus, et in istos incideremus. Ut autem CongreSSi Sumus, unus eorum, quidam homo ignotus, in Phanostratum irruit eumque detinet Conon autem et filius ejus et Andromenis filius, in me facto impetu, primum me XSuunt, deinde supplantatum et prostratum in coenum sic tractarunt insul-
220쪽
tando et contumeliose vexando, ut labrum discinderent, et oculos occluderent, et tam male affectum relinquerent, ut neque urgere neque loqui possem. Jacens autem multa ex eis et acerba audiebam. Ac caetera quidem Convicia sunt, quorum quaedam apud Vos nominare erubescerem quod vero insolentiae Cononis signum et argumento est, ductu ejus et auspiciis facta esse omnia, id vobis dicam. Cantabat enim gallos victores imitans alii autem jubebant eum alarum vice latera cubitis plangere. Post haec ego a praetereuntibus ablatus sum nudus isti abierunt, Veste mea rapta. Ut autem ad sores veni, clamor et strepitus matris et ancillarum ortus est unde me in balneum aegre perlatum et ablutum medicis ostenderunt. I se uti vera esse constet, testes Obi Producam.
Accidit autem, Judices, ut et Euxitheus hic Chollides, nobis cognatus, et Midias alicunde a coena cum illo rediens, mihi obviam facti, cum jam prope sedes essemus et in balneum serrer Sequerentur, et medicum adducentibus adessent: eram autem adeo infirmus, ut ne procul a balneo domum auferrer iis qui aderant videretur me ad id iam illa nocte esse ferendum itaque secerunt. Cape igitur et horum testimonia, ut videatis multos esse conscios, quibus injuriis ab istis sim affectuS.
4. Tunc igitur statim plagae, quas acceperam, et Contumelia eo me redegerunt, quemadmodum auditis et omnes ii qui me statim viderant testificati sunt. Post autem de tuberibus et ulceribus in lacie se non adeo solicitum esse dicebat medicus febres autem me continus sequebantur, et cruciatus totius corporis perquam et Vehementes et atroces, in primis vero laterum atque imi ventris neque Cibum capere poteram. Et ut medicus quidem affirmabat, nisi mihi, doloribus afflicto et jam desperato, purgatio Sanguinis ultro copiosa supervenisset, me saniosum tactum suisse periturum nunc is Sanguis recessu mihi suo saluti fuit. Haec igitur vere a me dici, et talem morbum mihi subortum, qui me in extremum periculum conjecit, ex iis quas ab isto acceperam plagis, uti constet, medici testimonium et eorum qui me viserunt recita.